Quaestio 58
Quaestio 58
De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Membrum 1
De translatione nominis, pronominis, verbi, et participii in divinam praedicationem.
4. Dicitur enim in libro de Regulis fidei : "Omne nomen datum a forma,indivinam praedicationem sumptum cadit a forma," Cum ergo omne nomen significet formam, ut dicit Bovtius et Grammaticus, qui dicit, quod nomen significat substantiam cum qualitate,et cadens ab illa, cadit a significatione propria, videtur quod nomen in divina predicatione nihil significet, et sic non potest transumi in divinam preedicationem.
2. Adhuc, Dionysius in Mystica theologia dicit, quod "in Deo oportet affirmare omnium predicaliones, et omnes potentius negare." Videtur, quod quidquid aliquo nomine pradicatur de divinis, quod hoc potentius negatur quam ponatur: et sic videtur, quod nomen predicatum de divinis nihil significet.
3. Adhuc, Si nomen in divina preedicalione cadit a forma, cum forma ejus sit qualitas cum qua significat substantiam, videtur quod non retineat nisi substantiam meram: et sic videtur, quod cadat in rationem pronominis et quasi pronominetur : et ulterius videtur, quod divina essentia magis proprie significetur per pronomen, quam per nomen.
In contrarium hujus est, quod 1. Sicut dicit Gramimaticus, proprium est pronominis pro proprio monine poni, et certas significare personas : et videtur, quod sic essentia divina pronomine signilicari non potest.
2. Adhuc, Canstat quod Deus ad sensum demonstrari non potest, nec etiam ad vert nominis intelleclum, non enim habemus nomen quod veri nominis intellectum dicat quid est Deus, qualis, vel quantus : et sic nee ad intelleclum, nec ad sensum demonstrari potest.
3. Eadem ratione pronomen cadit a relatione. Relativum enim refert ad antecedens sub forma sub qua significat substantiam : dictum est autem jam, quod cadit a forma quam significal, et sic Incassum est relatio : pronomen igiturin divina preedicatione cadit a relatione. Sed dicit Priscianus, quod pronomen cadens a demonstratione et relatione, cassum est et vanum. Videtur ergo quod pronomen sumptum in divinam praedicationem, cassum et vanum sit. Apuuc, Pronomen possessivum cum discretionem notet inter possidentem et possessum, et nulla discretio sit inter Deum possidentem et sua possessa essen tialia : cum enim dicitur, Deus est subslantia sua, vel sapientia sua, non est discretio inter possidentem et possessum: videtur, quod possessiva pronomina in divinam predicationem ad signilicandum essentiam sumi non possint : et si sumuntur, hoc non erit nisi respectu creature, sicut dicitur in Psalmo xix, 12 : Meus est orbis terre, et plenitudo ejus.
Ulterius queritur, Utrum divina essentia apte possit significari per pronomina masculini et foeminini generis substantivata per subintellectum articulum.
Et videtur, quod sic. 1. Haec enim est vera, sicut superius habitum est, Deus est, et ille est trinitas : et constat, quod isle terminus, Deus, supponit pro essentia: ef eadem raltione hoc relativuum, idle, cum tamen sit masculini generis.
2. Adhuc, Hoc dicitur in hymno : "Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui supra cwli residens cacumen, Tolius mundi machinam gubernat Trinus, et unus ?" Ergo relinquitur pro esscntia : et sic pronomen masculini generis substantivatum potest supponere essentiam.
In contrarium est, quod secundum hoc he esset vera, Ille qui est Pater, est Kilius: quia hoc pronomen, ¢/le, supponeret pro essentia: et esset sensus, ille Deus qui essentialiter Pater est, est Filius: et hoc verum est. Cum ergo haec sit falsa et heretica ille qui est Pater, est Filius : et causa falsitatis nulla sit, nisi quia per pronomen ma- sculini generis substantivatum non potest supponi essentia: videtur, quod per pronomen masculini generis vel foeminini substantia divina supponi non potest.
Ulterius queritur de verbis et participiis et maxime substantivis, utrum illa signilicent essentiam vel personam ?
i, Si significant essentiam, videtur falsum esse quod dicitur, Joan. x, 30: go ef Pater unum sumus. Que enim significant essentiam, de pluribus dicuntur singulariter et non pluraliter, ut dicit Boetius. Idem est de hoc, Joan. xv, 23: Ad eum veniemus, ef mansionem apud ewm faciemus. Adventus enim ille per gratiam est, que constat, quod essentie est: quia unus est effectus trium, sicut una est essentia trium,
2. Eadem est omnino questio de isto Genesis, 1, 26: Factamus hominem. Hoc enim est verbum Patris ad Filium et Spiritum sanctum : et facere est essentialis actus, et sicuf una est essentia trium, sic unus essentialis actus trium : et sic videtur, quod deberet dici non pluraliter, sed singulariter, Faciam hominem.
Sonutio. Dicendum ad primum, quod nomina transumi possunt in divinam predicationem : sed duo sunt attendenda in significationem nominis, scilicet significatum, et modus signilicandi. Et quantum ad = significatum, in mysticis nominibus nomen magis proprie dicitur de Deo quam de creaturis : magis enim proprium est, quod Deus est sapiens, quam quod homo est sapiens : quia magis proprie dicta sapientia sapiens est Deus, quam homo. Similiter est cum dicitur, Deus est essentia vel substantia : et similiter est de omni nomine quod essentiam divinam sienificat secundum beati Dionysii doctrinam. Si autem attendatur modus significandi, cum nul lum nomen habeatur quo significetur quid sit Deus, vel qualis, vel quantus, eo quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod prima causa non nominatur nisi ab effectibus suis qui sunt ab ipsa, et est innominabilis per seipsam : sic nomen translatum in divmam predicationem, proprietatem suam retinere non potest : sed cum significet substantiam cum gualitate, et qualitas sit forma a qua imponitur et a qua dicitur nomen, sic cadit a forma quam designat nomen impositum ab affectu, et negatur haec forma ab ipso, et ponitur supereminentia illius in infinitum. Verbi gratia, Deus est substantia, non substantia secundum quod designatur per nomen, sed eminenter super omnem substantiam existens. Similiter est cum dicitur, Deus est substantia, vel essentia, vel sapientia, vel virtus, et sic de aliis : et hoc est quod dicitur, Judicum, xm, 18: Cur queris nomen meum quod est mirabile’ ? Quod sic exponit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod hoc quod dicitur, Cur queris ? reprehensio est : quia quésivit nomen ejus qui innominabilis est, quod fuit indiscrete querere. Hoc autem quod dicit, Quod est mirabile, innuit quod omne nomen dictum de Deo in admirabili supereminentia ponitur et infinita supra modum quo dicitur et designatur per nomen ?.
Ad aliud dicendum, quod nomen non cadit simpliciter a forma, sed cadit a forma secundum quod designatur per nomen quantum ad modum significandi, et ita non pronominatur, ita quod pronomen elficiatur. Et quod dicitur, quod substantiam meram significat, intellieitur quod mere significat illud quod in substantia designatum per nomen, mera substantia nominis est, sine proprietatibus et formis quibus designatur per no- men quantum ad modum significandi. Unde cum dicitur, Deus est essentia mera, essentia sienificatur, Et similiter cum dicitur, Deus est substantia vel sapientia vel justitia, significalur mera substantia, mera sapicntia, mera justitia.
Ad id in contrarium objicilur, dicendum quod cum dicitur, quod proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certas stenificare personas, dicilur proprium nomen sub propria forma rem desiznans, et certa persona grammatice intelligitur quiecumque res que loquitur, vel ut loquens accipitur, vel ad quam loquitur vel fit locutio, vel de qua fit locutio. Sic enim Grammaticus distingut personas primam, secundam, et tertiam. Et sie essentia divina potest induci ut loguens, et ad quam fit locutio, et de qua fit locutio : et ila pronominibus prime, secunda, et terliee persone designari.
Ad aliud dicendum, quod pronomen in divinis neca demonstratione, nee arelatione cadit.Unde, Exod. xv,2 : /ste Deus meus, et glorificabo eum. Kit, Baruch, in, 30: flie esf Deus noster, et non estima bitur alius adversus cum. Sed verum est, quod duplex est demonstratio ad oculum, Una est demonstratio rei in se in propria forma sensibilt : non demonstratur Deus. Alia est de monstratio in visibili effectu, de qua dicitur, Exod. vin, 19: Digitus Det est hie, hoc est, demonstratio divin poten tiae : et hoc modo demonstratur Deus etiam ad sensum.
Similiter ad intelleclum est duplex demonstratio. Una que est ad intclleetum qui de re accipitur secundum quod _ sienificatur per nomen rei demonstrate. Et sie non demonstratur Deus ad intellectum. Seeunda est ad intelleclum fide juvalum et illuminatum. Et hoc modo demonstratur Deus per pronomen demonstrativum.
Ad id quod objicitur de relatione, dicendum quod non. Refert enim accidens sicut invenit ipsum, nee plus exigit re lativum pronomen: et jam habitum est, quod nomen non simpliciter cadit a forma rei signilicate, licct cadat a modo furine qui signilicalur per nomen.
Ad id quod quieritur de possessivis, dicendum quod si pronomina propriissime et strictissime sumerentur, tunc procederet objectio : sed quia a Grammmatico plus atlendilur modus quam res, propler hoc omne quocuinque medo habitum ab aliquo, possessum est: habet autem substantia ut quod est, essenliam ut qua est, sapicntiam ut qua sapit, potentiam ut qua potest, voluntatem ut qua vull: ideo in designationibus taliam pronominibus utimur possessivis. Sicut illud est Joannis, vit, 146: Alea doctrina est mea, Et in multis aliis locis. Genes. 1,26: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et in talibus licet non sit discretio realis inter habentem et habitum, tamen quantum ad modum signilicandi discretio est: aliter enim designatur habens, et aliter habitum : et talis discretio mo di sufficit ad locutionem grammaticam.
Ab ip quod ullerius quaritur de masculinis et feemininis pronominibus substantivalis, sine prajudicio videtur dicendum, quod per talia pronomina non aple significatur divina essentia, sicut probatum est per deductionem ad inconveniens. Pronomina enim talia substantivata substantiam significant que est hypostasis, et circa lam ponunt discretionem pronominalem, quae est singularilalis et incommunicabilitatis: et haec nulio modo essentiae divine conveniunt: unde talibus pronominibus apte significari non potest: et si mveniantur in auctoritate, exponenda sunt, quod tencantur adjective, quorum suppositio et. signilicatio determinanda est per substantiam, sicut in Psalmo xxxix, 44: Complaceal libi, Domine : Glossa determinat, "uni Deo." Et, Isa. txv, 1: Ecce ego ad gentes que non cognoverunt me‘, adjectivitatem hujus pronominis, me, determinat Glossa subdens: "Me verum Deum."
Av mocergo quod objicitar de hac, Deus est, et ille est trinitas: dicendum quod hoc pronomen, idle, adjective sumitur, et determinatur per relationem ad hoc nomen, Dews,quod est substantivum. Unde sensus est, [lle Deus est trinitas.
Simiziter dicendum est ad sequens: "Sit salus illi, ete:" ibi enim hoc pronomen, tdi, adjectivum est, et innititur substantivo subintellecto, Deo. Unde sensus est, Ii Deo.
Ad id quod ulterius queritur de verbis et participus, dicendum quod pro certo essentialia sunt, et cssentiam copulant sive significant ut actum, sed ratione significati pluralis trahuntur ad copulandum pro persona. Agere enim et pati, quod (sicut dicit Priscianus) substantiea est proprium, ut de qua egreditur actus, et ut in qua recipitur passio, non intelligitur de substantia que est usia vel usiosis, sed de substantia que est hypostasis, que proprie agit vel patitur. Et cum dicitur: yo ef Pater unum sumus”, supposita Patris et Filii pramittuntur, quibus per hoc verbum, sumus, esse copulatur inesse ut actus. Ideo cum plura sint’ supposita, necessarium est propler vim vrammatice aclum qui est in eis, pluraliter significari: et ideo dicitur : go ef Pater unum sumus, non unum sum, Et quod dicitur eeu neutraliler, ostendit essentic unitatem, et non hypostasis.
Omni eodem modo dicendum ad hance: Faciamus hominem *: hoc enim verbum jaciamus, copulat facere ut est actus egredicns de substantia que est hypostasis: et cum plures sint hypostases, necesse est, quod pluraliter consignificetur actus ut est egrediens de ipsis : quia sicut dicit Hilarius in libro VII de Trinitafe: "Professio consortii tollit singularis et solitarii intelligentiam." Quia tamen una est essentia qua agunt tres et faciunt, ideo subjungitur, ad imaginem et simihitudinem singulariter.
Membrum 2
De hoc nomine, Ego sum qui sum, utrum sit nomen essentiale vel personale
Secundo queritur de hoc nomine, Ego sum qui sum, de quo queritur, Utrum sit essentiale nomen, vel personale ?
Videtur enim, quod sit essentiale : 1. Ex his que dicuntur in libro I Sententiarum, distinct. VIII, et ex verbis Augustini, et ex verbis Hieronymi. Dicit enim Augustinus in libro V de Trinitate: "Sicut ab eo quod est sapere dicitur sapientia, ita ab eo quod est esse dicitur essentia. Et quis magis est quam ille qui dixil famulo suo Moysi, Exod. ut, 14: Ego sum qui sum: et, Sie dices filiis Israel : Qui est, misil me ad vos."
2. Adhuc, Damascenus: "Principalius horum nominum que de Deo dicuntur, est, Qui est, sicut ipse loquens in oraculo Moysi ait: Qui est, misit me ad vos, totum comprehendens in seipso velut quoddam pelagus substantie infinitum et indeterminatum."
3. Adhuc, Moyses cum audivit hune scrmonem, yo sum gui swum, ex ipso sermone non intellexit plus unam personam quam aliam:et hoc non potuit esse, nisi intelligeret de essentia divina, que ut loquens ibi inducebatur.
4. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus >: "Si non de tota aiunt divinilate laudari, cum dicitur, Lyo sum gui sum: et, Qui est, misit me ad vos: sed per unam parlem circumscribere conantur, quomodo audient: Quit est, et quierat, et qui venturus esl, omnipotens °?"
In contrariom tamen hujus est quod dicitur, Isa. uxv, 1: Mece ego, eece ego ad gentem que non invocabal nomen mewm. Ibi Glossa: "Filius loquitur qui, Exod. uu, 14, dixit Moysi: £go sum qui sum."
Solutio. Satis bene responsum est ad hoc ab antiquis, Pripositivo scilicet, Gulielmo, et Alexandro. Dicebant enim, quod hoc nomen, Qui, potest accipi ut nomen infinitum et indeterminatum, vel potes accipi ul relativum. Si accipitur ut infinitum, dicit pelagus substantie infinilum: essentialitatem divinam dicit non determinatam supposito, et sic quasi,in pelago infinito. Si autem = accipitur relative, adhue potest accipi duobus modis, scilicetadjective secundum quod determinatur antecedente quod refert, et hoc est Deus, quod nomen substantiale est: sic'enim' pramisil.: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen egus ?...Att : Sie dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos *. Et sic sensus est: Qui est Deus vera essentialitate, misit me ad vos. Et sic adhuc nomen est essentiale toti trinitati conveniens. Si autem accipitur substantive, et intelligitur per subintellectum articulum substantivari, dicebant, quod personale est. Articulus enim discretionem notat, et ad notitiam diseretam faciendam inventus est. [Mt quia historia ista singulariter significal. redemptionem generis humani, qui per Filium facta est, ideo dicit Glossa super Isaiam, quod Filius loquilur: sic enim appropriatione potius quam proprietate trahitur ad standum pro Filio.
Primae ergo auctoritates et Damasceni loquuntur de hoc nomine, Qui, prout est nomen infinitum: et in hoc sensu Joquitur auctoritas Dionysi,
Ad aliud dicendum, quod Moyses si intellexit hoc nomen, Gui, ut infinitum, non intellexit unam personam plus quam aliam. Si autem intellexit ut relativum cjus quod preecessit: lune adhuc duplex potuit esse intellectus, scilicet secundum quod simpliciter refert antecedens vel appropriatum per orationem historie, qua appropriatur hoc nomen, Deus : et quod est commune et essentiale ad personam Filii, et sic intellexit unam personam plus quam aliam. Sed tamen secundum quod simpliciter refert antecedens, de tota trinitate intelligitur secundum Dionysium.
Et si objiciatur in sensu quo Prepositivus objicit, qui est Pater, qui est Filius, qui est Spritus sanctus: ergo ille qui est Pater, est Filius et Spiritus sanclus: patet, quod non valet processus. Tn praemissis enim accipitur hoc nomen Qui, infinite, in conclusione autem relative: et sic incidit fallacia figura dictionis cx mutata supposilione.
Cetera de hoc nomine, Gui est, in prehabitis dicta sunt in questione de essentialitate divina. Secundum Dionysium tamen essentia divina dupliciter consideratur, in se scilicet prout est pelagus infinite essentialitatis : et sic proprium noinen ejus est, Qui est. Consideratur eliam ut causa diffundens esse : et sic primum nomen quo innotescit nobis, est bonum : bonum enim diffusivum est esse: et hoc modo Dionysius bonum ordinat ante ens : cum tamen si intentiones utriusque simplices accipiantur, intentio entis est ante inteniionem boni.