Quaestio 62
Quaestio 62
Utrum dispositio sit in Deo?
Deinde queritur de dispositione, de qua dicit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XXXV, quod dispositio est de faciendis.
1. Disponitur enim quod ex consilio ordinatur qualiter et quo ordine fiat. Consilium etiam ignorantis est : eo quod omne consilium cum inquisitione est, ut dicit Damascenus et Gregorius Nyssenus. Inquisitio autem signum ignorantix est. Deus nihil ignorat. Nihilergo inquirit, et nihil ex consilio praeordinat.
2. Adhuc, Dispositio duorum positio est, vel diversorum ordo : quia quod in corporalibus est situs, hoc in spiritualibus est ordo. Diversorum autem positio non fit nisi alternante conspectu hine illuc etinde huc. Alternans conspectus non est in Deo, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate‘, et jam ante habitum est. Ergoin Deum non cadit dispositio.
In contrarium hujus est, 1. Quod dicitur, Sapientie XI, 21: "Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti". Et, Sapientiw, vin, | "Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter."
2. Adhuc, Sapientis est disponere ea que facit, qualiter et quo ordine fiant. Deus autem sapientissimus est. Ergo sibi competit disponere quid qualiter et quo ordine ab ipso fiat: ergo dispositio est in Deo.
Et videtur,quod secundum sapientiam. 1. Dicit enim Aristoteles in primo primae philosophiae, quod sapientis est ordinare : ergo sapientis est disponere : quia disponere ordinare est.
2. Adhuc, Psal. cin, 24 : Omnia in sapientia fecisti. Sed quecumque fecit, disposuit. Ergo omnia in sapientia disposuit.
3. Adhuc, In primo Sententiarum, distinctione XX XV: "Dispositio est scientia faciendorum." Scientia autem sa pientia est. Ergo secundum sapientiam competit dispositio.
1. Quod dicit Magister Hugo de sancto Victore in Sententiis, quod "sapientia est wternorum, dispositio temporalium." Ergo videtur, quod non secundum idem sit sapientia et dispositio.
2. Adhuc, Que uno modo sunt et alio modo esse non possunt, dispositione non indigent. Aeterna uno modo sunt et alio modo esse non possunt. Ergo respectu wternorum non est disposilic, sed respectu temporalium.
Videtur enim, quod temporalis. 1. Cum enim dicitur, Sapient. vir, | Disponit omnia suaviter, suavis dispositio non potest esse nisi rei facta. Suavilas enim illa est in qua quiescit res facta : res autem facta temporalis cst : ergo dispositio temporalis est.
2. Adhuc, Dispositio in ordine creationis mundi est post crealionem in opere distinctionis et ornatus : creatio temporalis est : ergo et dispositio.
3. Adhuc Augustinus in libro XIX de Civitate Det : "Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loea tribuens dispositio *." Tribuere aulem sua loca cuique, temporale esl. Ergo dispositio temporalis est.
4. Adhuc, Sapient, vu, 17: Ipse dedit mihi horum que sunt scientiam veram; ul sciam dispositionem orbis terrarum. Et constat, quod loquitur de dispositione qua Deus disposuit orbem terrarum, qui temporalis est. Ergo dispositio temporalis est.
In conrranium hujus est quod dicit Augustinus seaper Genesim ad litteram tractans illud Sapientie, x1, 21 : Omnia in mensura, numero, et pondere dispo- suisti, "Nihil aliud intelligitur, nisi quod omnia in te disposuisti, qui es numerus, pondus, et mensura omnium." Sed quidquid est in Deo, wternum est : sed dispositio est in Deo : ergo externa est.
Et videtur, quod non sit malorum culpw, sive peccatorum : quia sicut jam habitum est in primo Sententiarum, dislinctione XXXY, dispositio est faciendorum :sed mala culpe non facit : ergo nee disponit.
Nec videlur malorum pone. Mala enim pone per jusliiam infliguntur. Dispositio autem omnium fit per misericordiam : unde, Sapient. xv, 1: Te autem, Deus noster, suavis et verus es, paliens, ef in misericordia disponens omnia. Kirgo malum peene non disponitur.
In contrarium hujus est quod dicit 1. Augustinus in Enchiridion : "Ma lum bene ordinatum et suo loco positum, eminentius commendat bona ®." Quidquid commendat bona, dispositum cst. Malum ergo culpw dispositum est.
2. Adhuc, Augustinus super Genesim ad literam : "Deus naturarum optimus crealor est, peccantiuin vero justissimus ordinator," Quidquid autem ordinatur, disponitur. Ergo maluim disponitur, 3. Adhuc, Eecli. xxxin, 14: Omnes vie egus secundum dispositionem ejus. Sed omnes vie Domini sunt misericordia et veritas *. Ergo omnes viw Dei sive justilia sive misericordiae secundum dispositionem sunt. Sed mala peene sunt vie justilie. Ergo mala peene secundum dispositionem sunt. Unde, Eccli. xxxun, 14, sequitur sic: Momo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. Solurio. Dicendum, quod est dispositio disponentis, et est dispositio dispositi. Dispositio disponentis est in Deo tam de faciendis quam de factis, sicut in sapiente sapienter operante. Dispositio dispositi faciendi est in creatura secundum fieri ante vel post, et sic vel aliter dispositio dispositi in facto esse est in re facta, et est uniuscujusque intellectualis locatio in optimo sui. Sic ergo primo modo dicta dispositione concedendum est, quod dispositio est in Deo.
Ad primum ergo dicendum, quod consilium est in Deo, et consilium est in homine non secundum unam rationem, ut dicit Gregorius. Consilium in Deo est zterna et certa illius definitio ad faciendum. Consilium in homine est quod ex deliberatione et inquisitione per sententiam diffinitum est ut faciendum, ut dicit Damascenus : et hoc modo dispositio faciendorum et ponderatio, cum inquisitione est et ignorantia, et hoc modo nullo modo convenit Deo, sed primo modo. Unde, Isa. xxivi, 10 : Consiliem meum stabit, et omnis voluntas mea fret. Hoc enim nihil aliud est, nisi certa definitio de faciendis et factis.
Ad aliud dicendum, quod in Deo non est allernans conspectus : quia omnia simul videt. Sed dispositio qua est in Deo, est ratio dispositionis qua disponuntur omnia que sunt in sapientia ipsius : sicut etiam sapientis est ordinare, eo quod apud sapientem est ratio ordinis.
Ip guop in contrarium objicitur, concedendum est : sed primum quod est Sapientiw, x1, 241, loquitur de dispositione in ficri. Secundum autem quod est Sapientia, vin, 1, loquitur de dispositione rerum in facto esse.
Dicendum, quod secundum sapientiam, secundum quod sapientia large sumpta sub se habet scientiam et prascientiam et consilium. Licet enim consilium ex parte querentis consilium supponat naturam ignorantem, tamen ex parte dantis consilium supponit naturam abundantem in sapientia et certitudine sapientia. Consulere enim dicitur et consilium querens, et consilium dans. Et hoc modo dicitur, Isa. 1x, 6 : Vocabitur nomen egus, Admirabilis, Consiliarius.
Ad aliud dicendum, quod sapientia et dispositio sunt circa idem, sed non eodem modo, Sapientiae enim judicium est de faciendo, vel non faciendo : dispositionis autem est ordinatio faciendorum.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod licet sapientiae sit disponere, tamen secundum modum significandi sapientia non est dispositio. Sed differant : quia sapientia est respectu omnium eternorum et temporalium, dispositio vero respectu faciendorum tantum, que temporalia sunt altero duorum modorum, scilicet faciendorum vel factorum : facienda temporalia dicuntur, quia ponunt respectum ad tempus futurum : facta temporalia sunt, quia sunt in tempore et mensurata tempore.
Ad aliud dicendum, quod hoc procedit. Dispositio enim proprie respectu temporalium est: est enim respectu faciendorum per artem divinam. Ars enim, ul dicit Aristoteles in VI Fihicorum, est factivum principium cum ratione : et sapientis artificis proprium est disponere ea que facit per artem.
Dicendum, quod dispositio disponentis que. est ratio dispositionis in disponente, est eterna: dispositio autem in disposito, que exemplata est ad rationem aternam, sive sit faciendi, sive facti, temporalis est.
Ad primum objectum dicendum, quod illa dispositio in disposito est temporalis sicut ipsum dispositum.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod dictum Augustini intelligitur de dispositione disponentis, et non dispositi, que est ratio exemplaris dispositionis qua disponuntur omnia : hac enim licet sit respectu temporalis, tamen eterna est sicut et disponens in quo est, hoc est, sapiens et artifex eternus : hae enim in Deo habitualiter ab aterno est, et respectu rei temporalis sicut et idea.
Dicendum, quod dispositio dupliciter dicitur, sicut dictum est, scilicet dispositio faciendi, et dispositio facti. Et primo modo dicta dispositio non est in Deo respectu mali faciendi: quia Deus non disponit malum faciendum. Sed secundo modo dicta dispositio non est nisi ordinatio facti : et hoc modo nihil prohibet dispositionem esse respectu mali culpe. Deus enim ordinat malum culpe, et limitat, et distinguit, et ordinat ad bonum quod inde elicitur. Limitat, ne immoderate progrediatur : numerat, ne in infinitum multiplicetur.
Ad noc quod objicitur de malo pene, dicendum quod hoc disponitur et praeparatur a Deo : quia per justitiam infligitur : et quod juste fit, bene fit, ut dicit Augustinus.
Et quod objicitur de misericordia, solvitur per distinclionem Joannis Chrysostomi, qui distinguit misericordiam in liberantem, et relaxantem. Liberans est, que in toto condonat. Relaxans est, que in parte condonat et punit circa condignum. Et licet dispositio pceenarum non sit ex misericordia liberante, est tamen ex misericordia relaxante : misericordie enim est peccatori non permittere, quod ex sententia diu agat, ne diu sordescat. Ik Machab. vi, 13: Adulto tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Unde dispositio pcene et ex justitia et ex misericordia est, in quantum relaxat partem : ex dilectione, in quantum intendit correctionis finem. Ad Hebr. xu, 7 et 8 : Quis filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filu estis. Et propter hoc pena consolatoria dicitur : Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt *. Dispositio autem peenarum eternarum ex decore justitia est cum misericordia relaxante. Propter quod dicit Ambrosius, quod "latro in furcis,Judas in inferno de corpore justitie commendantur et disponuntur sicut gemmula carbuneuli in ornamento auri?,"
Ex dictis intelligitur, quod hec tria, scilicet mensura, humerus, et pondus, in quibus Deus omnia disposuit, nulli sunt accidentalia. Sunt enim secundum formam ;proprii rei. Hee enim tres habet actus in co cujus est forma. Primus est, quia totam extensionem potentia terminat ad actum, et sic est mensura. Secundus est, quod discernit rem sive facit diserectam ab aliis, et sic est nemerus. Tertius est, quod forma finis est, et inclinat unumquodque in proprii et naturalis appetilus finem, et sic est pondus. In quantum ergo mensura est, uniuscujusque rei modum prefigit, et sic dicitur modus : in quantum numerus est, unicuique rei speciem prabet, et sic est species : in quantum autem pondus est, inclinat et ordinat in proprium et connaturalem finem, et sic est ordo.
On this page