Quaestio 72
Quaestio 72
Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Juxta hoc ulterius queritur, Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab eterno vel ex tempore?
Et videtur, quod ab eterno : quia 1. Quandocumque est relatio cause ad causatum, tunc etiam est relatio causati ad causam, et e converso : quia relativa posita se ponunt, et perempta se perimunt : sed propter relationem causati ad causam, res dicitur esse ab zterno in Deo : ergo multo magis propter relationem cause ad causatum,Deus dicitur esse in rebus ab eterno. .::
2. Adhuc, Deus dicitur esse ubique, quia virtutem continendi dat omni loco, et propter potestatem conservandi dicitur esse in omni re : ergo cum ab eterno habuit hujusmodi, potestatem, videtur quod ab eterno sit ubique et in omni re.
3. Adhuc, Ab eterno est in seipso : ergo est in omni re que est ab eterno: sed Deum esse ubique et in omni re, est esse in omni loco et in omni re que est: ergo ab wxterno est in re et ubique. In contrarium hujus est, quod 1. Cum dicitur, Deus est in omni re, significatur ambitus divine essentie, qui magnitudo ipsius est, et consignificatur effectus que est conservatio rei in esse : effectus autem ille non est ab eterno: quia non conservatur res in esse, nisi que est: res autem non est ab eterno : ergo nec Deus ab eterno fuit in omni re.
2. Si forte velis dicere, ut quidam dixerunt, quod haec est vera, Deus est ubique ab eterno, sed non hec, Deus est in omni re ab eterno : quia cum dicitur, Deus est ubique ab eterno, non significatur nisi ambitus divine essentiae, que de sui simplicitate habet quod est ubique, et hoc habet ab eterno. Contra : Sicut in hac, Deus est in omni re, significatur ambitus divine essentie, et connotatur effectus conservationis ne in nihilum decidat quod a divina essentia factum est : ita cum dicitur, Deus est ubique, ambitus divine essentie significatur, quo nulli loco deest, et connotatur effectus quo omni loco confert virtutes loci, que sunt continere, terminare, et salvare hic autem effectus non est ab eterno : ergo Deus nec ubique est ab ewterno.
Sotvutio. Meo judicio ambe false sunt, et haec scilicet, Deus est in omni re ab eterno, et hec, Deus est ubique ab eterno, sicut probant ultime rationes.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non dicitur eodem modo esse in rebus, quo res dicuntur esse in ipso: quia cum res dicitur esse in Deo, per hoc non ponitur res esse in actu, sed esse in potentia et in prescientia Dei. Cum autem dicitur esse in rebus Deus, per effectum connotatum notatur res esse actu : unde propositio ista que inducitur in objectione, Quandocumque est relatio causati ad causam, etc., intelligitur de causato existente in ratione causati, et in actu, et non intelligitur de causato non existente nisi in causa : relatio enim causati ad causam, est ex dependentia causati ad causam : non autem dependet nisi quando actu est : quando enim est in causa, tunc, ut dicit Anselmus, creatrix est essentia : creatrix autem essentia ad nihil dependet.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur esse in rebus vel ubique a potentia conservandi, sed ab actu : actu autem non conservat nisi ex tempore.
Ad vuirimum dicendum, quod hae est vera, Deus ab eterno est in omni re que est, quia ipse est in seipso. Et si infertur ex. hoc, ergo est in omni re, incidit fallacia secundum quid ad simpliciter: quia cum dicitur, Deus est in omni re que est, iste terminus, re, per implicationem positam circa ipsum, restringitur ad standum pro eternis tantum. Cum autem infertur, ergo est in omni re, stat pro omnibus absolute et pro externis et pro temporalibus.
On this page