Praeambulum
Praeambulum
Consequenter queeritur de voluntate Dei. Quamvis enim potentia secundum intentionem potenti prior sit scientia et voluntate, eo quod omnis scientia secundum potentiam aliquam est, et non convertitur, et omnis voluntas secundum potentiam aliquam est, etnon convertitur: tamen secundum quod haec referuntur ad objecta, majoris amplitudinis est scientia quam potentia : quia scientia malorum et bonorum est, et entium in actu etin potentia : potentia autem tantum bonorum, sed tam existentium in potentia quam in aclu : voluntas autem est bonorum existentium tantum : et ideo quorumcumque est voluntas, eorum est potentia, sed non convertitur : et quorumcumque est potentia, eorumdem est scientia, sed non converlitur. Quamvis etiam voluntas secundum Anselmum aliquando generaliter sumatur prout est motor animi et omnium potentiarum .ejus, et secundum hoc dicat Magister Hugo, quod "voluntas est movens, scientia disponens et ordinans, et potentia operans sive exsequens :" tamen secundum quod voluntas comparatur ad volitum, sic voluntas procedit a scientia quee nuntium facit, et coarctatur sub potentia que multa potest quée non vult. Ideo hune ordinem sequi elegit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, ut primo determinaret de scientia, secundo de potentia, tertiode voluntate. Quadragesima ergo quinta distinctione libri primi Senfentiarum, cap. Jam de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri embecillitate dicendum est, agere incipit Magister. De qua voluntate in communi queremus duo, scilicet primo de ipsa voluntate. . Secundo, De signis voluntatis. De voluntate in communi Magister querit duo, scilicet primo quid sit voluntas in Deo ? Et secundo, De causalitate divine voluntatis.
On this page