Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS VII. DE DISTINCTIONE PERSONARUM IN DIVINIS SECGUNDUM GENERATIONEM FILII ET PROCESSIONEM SPIRITUS SANCTI.

Determinatis his que preambula sunt ad theologia scientiam et divinam cognitionem, et his que conveniunt divine éssentiee secundum se considerata, nunc consequenter inquirendum est de his que pertinent ad distinctionem personarum, et de his que conveniunt essentiae in personis, secundum causalitatem qua causa est creaturarum. Sicut enim dicit Anselmus, "processio personarum est ante processionem creaturarum, sicut causa ante effectum, et sicut eternum ante temporale, et sicut exemplar ante exemplatum."

Circa distinctionem personarum sic procedemus, quod primo queremus de generatione Filii, et processione Spiritus sancti. Deinde de relationibus et notionibus quibus persone distinguuntur et noscuntur. Deinde de hoc nomine persona, quid dicat, vel quid preedicet in divinis. Et tandem de equalitate personarum ad invicem.

Circa generationem Filii queremus quatuor. Primo enim queritur, An in divinis sit generatio ? Secundo, Si est, qualis est in divinis generatio ? Tertio, Cujus est generatio et generari, utrum scilicet essentie, vel persone, vel utriusque ? Quarto, Utrum uni vel pluribus personis conveniat generare, et utrum semper vel aliquando et secundum omnes differentias temporis ?

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum