Quaestio 32
Quaestio 32
De processione temporali Spiritus sancti.
Et quia persone que est ab alia, con venit procedere: persona autem que a duobus est ela qua nulla, magis est ab alio, quam persona que sic ab alia est, quod alia est ab ipsa: ideo queremus primo de processione Spiritus sancti temporali. Secundo, De missione Filii temporali. Tertio, De nominibus personalibus que secundum rationem processionum aternarum et temporalium personis conveniunt.
De temporali autem processione Spiritus sancti tria queremus. Primo, Quid sit procedere ? Secundo, Quid sit mittere et mitti ? Tertio, Quid sit dare et. dari Spiritum sanctum ?
Membrum 1
Quid sit procedere temporaliter
Videtur autem, quod nihil sit: quia 1. Dicit Augustinus, quod temporales motus in Deo non sunt: temporalis autem processio temporalis motus est : ergo in Deum cadere non potest. Spiritus sanctus est Deus: ergo Spiritui san_ eto non convenit processio temporalis.
2. Adhuc, Qui ubique est, ad id ubi non est, procedere non potest : quia nusquam non est. Spiritus sanctus ubique est, ut dicit Ambrosius, et per hoc etiam probatur esse Deus. Ergo Spiritus sanctus temporaliter procedere non potest.
3. Adhuc, Procedere ab alio potest esse dignitatis : sed procedere in aliquod inferius se, indignitatis est. Nihil quod est indignitatis, attribuendum est persone divine. Cum ergo procedere in aliquod temporale et temporaliter, sit procedere Spiritum sanctum in inferius se, non est attribuendum persone Spiritus sancti.
4, Adhuc, Prima causa est, cujus sub. stantia et actio in momento eternitatis est, ut in libro de Causis probatur. Spiritus sanctus causa prima est. Ergo nulla actio ejus est temporalis. Nihil ergo est dictum, quod temporaliter procedat Spiritus sanctus: quia processio ejus est actio ejus. .
5. Adhuc, In divinis substantia et actio et virtus ejus idem sunt. Si ergo actio Spiritus sancti est temporalium, sequitur quod substantia ejus temporalis est: quod absurdum est.
6. Si quis ad hoc velit dicere, sicut habitum est, quod processio hic dicitur sicut causa procedit in effectum, et adsimilitudinem hujus Spiritus sanctus dicitur procedere in hoc in quo per novuim apparet effectum. Videtur hoc frivolum esse : quia causa quando ab ‘ea proccdil effectus, secundum substantiam et sccundum id quod est, non procedit in effectum, sed separata manet ab effectu et loco et subjecto, ut dicit Aristoteles, et probatur in libro de Causis. Propter quod etiam quamvis generaliter concedatur, quod omnis effectus procedit a causa : tamen nonest verum, quod causa procedit in effectum. Si ergo processio temporalis Spiritus sancti ab hac similitudine diceretur, processio non referretur nisi ad dona et non ad Spiritum sanctum.
7. Adhuc, In donis apparet Spiritus sanctus ut opifex et dator, et non de necessitate existens in ipsis vel cum ipsis. Tta enim est in humanis quod artifex apparet in artificiatis, et largus sive magnificus in munere : non tamen de necessitate secundum id quod sunt, in artificiato sunt, vel in munere. Secundum hoc ergo non procederet Spiritus sanctus, nisi in quantum sicut in signo de- monstratur ut opifex et largitor muneris. Ulterius queritur, Si in omnibus do- his et gratis datis et gratum facientibus iebeat dici procedere Spiritus sanctus '?
Videtur, quod sic. 1. In omnibus enim, ut dicit Gregorius, manifestatur ad utilitatem. I ad Coroth, xu, 7: "Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem". Et dicit (iwegorius, quod etiam in donis gratis datis non gratum facientibus manifesta- \ur et Spiritus in operatione boni. I ad Corinth. xu, 14: Hee omnia operatur unus atque idem Spiritus. Et manifesta- \ur sanctus in demonstratione sanctitatix, vel persone in quam procedit, vel Neclesiae cujus sanctitas hoc meretur. Ver miracula enim quorum operatio est donum gratis datum, sanctitas Ecclesiae demonstratur, Et ita videtur, quod tam in xratis datis, quam in gratum facientibus debeat dict procedere Spiritus sanctus.
2. Adhuc, Jacobi,1, 17: "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum". Super quod dicit Dionysius in Calesti hierarchia, quod "omnis a Paire mota manifestationis luminum processio, in nos optime et large provehiens, nos replet, et ut vivifica virtus convertit et congregat ad pacis unitatem et deificam super simplicitatem ." Lutina autem Patris sunt Filius et Spiritus sanctus, ut ipse dicit Dionysius : et quodlibct bonum sive naturale, sive gratuilum, sive gratis datum, sive gratum faciens, est manifestatio processionis luminum, Filii scilicet, et Spiritus sancti. Videtur ergo, quod in quolibet dono quod ex amore summi Patris impenditur, procedat Spiritus sanctus: est enim quodlibet donum manifestatio processionis ejus, ut habetur ex auctoritate inducta. Ulterius queritur, Si a viris-sanctis ministris Ecclesie procedat Spiritus sanclus *?
Ad hoc enim objicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XIV: Procedit enim Spiritus sanctus ab eis a quibus datur. Sed a ministris Ecclesia datur. quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, etc. Ergo videtur, quod procedat ab ipsis.
Ix contrarium hujus est: 4. Quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate*: Non aliquis discipuloram Christi dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis prepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon magus offerens Apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi potestatem hance, ut dem Spiritum sanctum: sed cuicumgue, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum *: quia nec Scriptura superius dixerat: Videns autem Simon quia Apostoli darent Spiritum sanctum : sed dixerat: Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus °.
2. Adhuc, Sicut Magister objicit in Sententits : "Creator a creatura non potest procedere": Spiritus sanctus creator est, ministri autem Ecclesize ereati: ergo a ministris Ecclesia nec procedit, nec datur Spiritus sanctus.
Sozumio. Dicendum, quod processio Spiritus sancti per effectum immediatum in quo ipsum Spiritum sanctum necesse est esse, processio (dico) temporalis, manifestativa est processionis eterna. Unde in quantum manifestativa est illius, dicitur processio: in quantum autem effectus ille ex tempore incipit, et aliquando ex tempore desinit, dicitur temporalis: et sic ab alio habet, quod dicitur processio, et ab alio habet, quod dicitur temporalis : et quia utrumque horum claudit in intellectu, composito nomine dicitur processio temporalis.
Ad primum ergo dicendum, quod talis processio non est motus temporalis, licet signum manifestans eam temporale sit. Sic enim Deus qui eternus est, et attributa ejus eterna, multis indiciis temporalium manifestantur.
Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit ac si processio localis motus sit: et hoc non est verum, cum jam dictum sit, quod non sit nisi manifestatio aternz processionis per effectum novum, per quem non manifestabatur prius vel alibi, Sicut et Filius de seipso dicit, Joan. vin, 42: Ego ex Deo processi et veni. Per quod non intelligi- tur, quod Filius destiterit a Patre, vel ab aliquo loco secundum divinitatem: sed quod apparuerit hic per carnis assump'ionem, secundum quem modum non erat apud Patrem, vel in loco alio nisi in illo, sicut dicitur, Baruch, m1, 38 : In terris visus est, ef cum hominibus conversatus est.
Ad aliud dicendum, quod procedere in aliquid inferius ut illud in superius reducatur, non est indignitatis, sed dignitatis. Et talis est processus amoris, ut dixit Terotheus. Amor enim superiora movet ad inferiorum provisionem, et inferiora ad superiorum conversionem, et qualia ad connexionem socialem. Et hoc habetur ex auctoritate inducta, quod luminum processio in nos optime ac large proveniens, convertit et congregat nos ad Patris unitatem : que operalio maxime dignitatis est, et ideo dignissimo attribuitur.
Ad aliud dicendum, quod si operatio large sumatur, ita quod generatio et spiralio etiam operationes dicantur: tunc duplex in prima causa est operatio. Una scilicet intrinsecus manens in divinitate, et hac ex parte operantis, et ex parte operationis, et ex parte operati in momento est eternitatis. Et vocatur nature operatio a Damasceno. Sed talis modua loquendi improprius est: quia generatio et spiratio non sunt operationes, sed actus perfecti ad perfectum. Alia vero operatio secundum Damascenum est voluntatis, que est creatio, et est circa hor quod est extrinsecum divinitati. Et hoe secundum quod est in voluntate operantis, in momento eternitatis est: secundum autem quod est in eo circa quot est ut circa subjectum, necesse, est cam esse in momento temporis. Et talis operario est processio temporalis, ut palet per ea que dicta sunt in principio hujus solutionis.
Ad aliud dicendum, quod actio in divinis que est eadem virtuti et substantize, est actio accepta in agente. Processio autem non solum dicit hoc quod est processio in procedente, sed cum hoe consignificat et connotat effectum in eum in quem fit processio : et ille effectus non est idem cum substantia et virtute procedentis. Et ideo non sequitur, si effectus sit temporalis, quod substantia sit temporalis : per illum enim effectum habitudo aliqua et modus habendi se specialis ad Deum in creatura generatur, cx quo modo habendi processio Spiritus manifestatur.
Ad aliud dicendum, quod illa responsio nulla est, et reprobata in primo Sententiarum, distinct. XIV, per multas auctorilates. Quinimo, Spirius — procedit eterna processione : et processio ejus manifestatur per effectum donorum, in quibus essentialiter, potentialiter, et presentialiter est Spiritus sanctus. Et hujus ratio est, quia operatio talium donorum est virtutis infinite : virtus autem infinita nulli creato convenire potest : et ideo dona sine Spiritu sancto virtutem infinitam non habent. Negari autem non potest, ut dicit Damascenus, quin operans sit ubi per propriam virtu tem operatur. Unde ubi apparet infinitus actus, ibi necesse est esse virtutem inNnitam et operationem virtutis infinite. “a. autem infinitus actus conjungere hominem Deo ad beneplacitum voluntatis, et posse mereri eternum premium. Unde non potest esse nisi virtutis infinite, que tion est nisi diving persone essentialiter, potentialiter, et presentialiter operantis : al quod dona ex parte nostra disponunt, acil actum mec ex se, nec ex nobis elirere possunt sine Spiritu sancto. Et ideo erraverunt, ut dicit Magister in Sentenfis, qui dixerunt Spiritum sanctum non in scipso, sed in donis suis dari vel mitti vel procedere.
Av axrup dicendum, quod in creaturis in effectibus artis vel nature, virtus artificiandi divisa est a virtute artis et opilicis : et propter hoc non oportet, quod artifex vel opifex procedat in opus. Sed in gratuitis ad hoc fit processio Spiritus, ut in eo in quo procedit, operetur operalionem virtutis infinite. Et ideo necesse ws procedere Spiritum in ipso, et cum ipso dono. Procedit enim, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, ad sunctificandam et reducendam creaturam rationalem ‘. Que sanctificatio et reductio fieri non potest, nisi per actum virtulis infinite : quia Deus et creatura ralionalis non reducta distant in infinitum. =
Ad i quod ulterius queritur, dicendum quod processio Spiritus sancti dupliciter dicitur, scilicet simplex manifeslalio processionis eterna per signum,et sic procedit Spiritus sanctus in donis yratuitis gratis datis. Et est etiam manifestatio processionis eterne, simul et procedentis Spiritus per proprium ejus actum, quem non operatur nisi in illis in quibus habitat per inhabitantem gratiam. Et hoc modo non procedit nisi in donis gratum facientibus. Et per hoc patet solutio ad omnia que quesita sunt de illo. Sub hac enim distinctione intelligiturdictum Apostoli, I ad Corinth. xn, Tet 41, et dictum Jacobi, 1, 47, et dicta Gregorii et Dionysii.
Av 1p quod ulterius queritur de ministris Ecclesia, dicendum quod cum processio temporalis sit manifestatio processionis eterna, et ipsius procedentis eterna processione, non potest processio temporalis Spiritus sancti esse a ministris Ecclesia : quia si hoc esset, non manifestaret aternam processionem et procedentem, et sic caderet a nomine et ratione processionis. Unde ministri Ecclesi# non dant, nec mittunt, nec procedit ab eis Spiritus sanctus : sed solus Deus dat et mittit eum, et a solo Deo procedit. Ministri tamen per modum supplicationis aliquid faciunt, in quo et propter quod infallibiliter procedens a Deo Spiritus sanctus datur et mittitur eis in quos procedit. Et hoc expresse accipitur ex verbis Augustini superius inductis.
Si objicitur, quod secundum jura qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : et sic cum ministri Ecclesia faciant hoc quo datur Spiritus sanctus, videntur dare Spiritum sanctum. Dicendum, quod illud dictum juris non intelligitur, nisiad reputalionem judicis, quo punitur damni dans occasionem, non ideo quod dederit damnum, sed ut alti terreantur, ne damni dent occasionem. Et similiter est in divinis : quia per negligentiam et devotionem ministri punitur vel premiatur minister judicis providentia.
Membrum 2
Quid sit mittere et mitti ?
Et hoc querendum est propter intellectum verborum Sanctorum, que ponit Magister in distinctionibus XV, XVI et XVII primi libri Sententiarum.
De missione secundum se, quia difficile non est, simul tria queremus, scilicet quid sit, utrum scilicet essentiale, vel notionale, et cui conveniat mittere, et cui mitti ?
Articulus 1
De primo objicitur: 1. Dicit enim Gregorius, quod eo mittitur Filius, quo generatur. Ergo a simili eo mittitur Spiritus sanctus, quo procedit a Patre et Filio : et sic missio notionem dicit, et non essentiam.
2. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Trinitate : "Mitti, est cognosci quod ab alio sit." Sed non cognoscitur quod ab alio sit, nisi per notionem sive relationem ad originem pertinentem. Ergo missio et mitti talem dicunt relationem : verbum igitur est notionale.
In contrarium est, quod missio connotat effectum in creatura. Omne autem connotans effectum, essentiale est : quia omnis effectus creatus communis est tribus personis : ergo videtur, quod missio essentiale nomen sit.
Et videtur per verba Augustini posila in distinctione XV primi libri Sententiarum, quod Spiritui sancto.
4. Ibi enim sic dicitur, quod Spiritus sanctus et Deus est, et donum sive datum: et ideo dat et datur. Dat quidem in quantum Deus: datur in quantum donum. Ex quo objicit Magister, quod dari Spiritum sanctum a Patre et Filio, est ipsum temporaliter procedere ab utroque vel mitti. Si ergo datur a se, et procedit et mittitur a se. Et paulo post : "Cum donatio Spiritus sancti sit operatio Dei, ‘et communis et indivisa sit trium personarum, sequitur quod donatur Spiritus sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a seipso." Et ex hoc arguit iterum, Si autem seipsum dat, tunc a seipso procedit et mittitur. Et consentit in hoc, subdens quod utique verum est : nam processio temporalis Spiritus sancti vel missio, ipsius est donatio : et ipsa donatio est Dei operatio :_ procedit ergo Spiritus sanctus temporaliter a se, et mittitur a se.
2. In eadem etiam distinctione mulltis verbis Augustini et Ambrosii ostendit, quod mittere convenit Spiritui sancto respectu Filii :inducens hoc quod dicitur, Isaie, txt, 1: Spiritus Domini super me, propter quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me. Widen etiam dicit ex verbis Augustini, quod "Pater solus nusquam legitur missus, sed Filius et Spiritus sanctus." Mt cx verbis illis accipitur, quod cuieumgue conyenit dare, illi convenit et mittere : et cuicumque convenit dari, illi convenit et mitti, sive respectu sui, sive respectu alterius.
In contrarium hujus est quod prius imductum est de Gregorio et Augustino. Sicnim eo mittitur Filius, quo generatur: sed a se non generatur : ergo a se non mittitur. Et eadem ratione non mittitur a Spiritu sancto Filius : quia non generatur ab ipso. Et si mitti est cognosci quod ab alio sit, non potest milti Filius nisi a Patre, et non a se, nec a Spiritu sancto: nec.Spiritus sanclus potest mitti a se, sed a Patre et Vilio: quia non potest cognosci quod Vilius sit a Spiritu sancto, neque a seipso : nec cognosci potest quod Spiritus sanctus sit a seipso, sed a Patre et Milio.
Et videtur, quod sic. Attributum enim Patris potentia est, que operatione Trinitatis sape fit un sanctis. Cum ergo per attributum Filii ilius dicatur mitti in mentem, et per altributum Spiritus sancti operatum in mentibus Spiritus sanclus mitti dicatur, consequens est ut per attributum Patris a tota Trinitate operatum in mentibus sanctorum, etiam Pater missus dicatur.
In conrrarivm hujus est, 1. Quod dicit Augustinus in libro II de Trinitate, quod "solus Pater nusquam legitur missus." Et sicut dicit Dionysius, "non est nobis audendum aliquid dicere, et maxime de personis divinis, preter ea que in sacris eloquiis nobis sunt manifestata."
2. Adhuc, Quidam objiciunt per rationes humanas, quod in missione auctoritas importatur mittentis ad missum. Nullius autem persone auctoritas est aliqua ad seipsam vel ad aliam personam de qua ipsa est. Ergo nulla persona mittit se, nec mittitur a se, nee mittit eam de qua est.
3. Adhuc dicunt, quod dare non est mittere : quia dare non ponit distinctionem ad dantem : potest enim aliquis seipsum dare. Et ideo concedunt, quod Spiritus sanctus dat se, et datur a se: sed nolunt concedere, quod mittit se, vel mittitur a se.
Sep contra hoc est quod in eadem distinctione ex verbis Augustini dicitur, quod "donum sive datum refertur ad dantem, et sepe repetitur, quod eo mittitur quo datur :" et tunc videtur, quod nihi sit quod dicunt.
Solutio. Procul dubio si verba Augustini attendantur, tunc procedere temporaliter, et mitti, et dari, sic idem sunt, quod in eodem sunt et circa idem, sed secundum diversas rationes. Cum enim dicitur, Pater mittit, vel Filius mittit, vel Spiritus sanctus mittit, verbum, mittit, dicit actum egredientem a persona sicut a substantia: et cum actus ille fit operatio (ut dicit Augustinus) circa creaturam, et talis operatio semper sit communis tribus, oportet quod illa operatio ad personas referatur gratia essentie quae communis est.
Similiter cum operatum a Trinitate, appropriabile sit uni persone, et omnis operatio secundum rationem appropriati debeat fieri, et secundum relationem ad proprium, oportet quod in operate illo sit ratio et signum alicujus unius persone.
Adhuc etiam, cum in omni operante et operato intelligitur habitado operantis ad operatum, oportet quod in habitudine illa, habitudo personalis proprietatis et notio significetur sicut in signo: et sic oportet, quod verbum missionis et dationis secundum Augustinum tria importet, scilicet quod commune est, et quod persone est, et quod habitudinis significativum est. Sed in hoc differentia est, quod donatio sive datio non refertur nisi ad datum, et non refertur ad dantem, nisi habitudine rationis, secundum quod dicit Augustinus, quod "dat in quantum Deus, et datur-in quantum donum." Et ideo datio est essentialis primo, et proprie : et si aliquid rationis importet, hoc est ex consequent.
Propter quod etiam expresse dicunt Sancti, quod Pater dat se, Filius dat se, Spiritus sanctus dat se. In cujus doni ratione est, quod nihil attribuitur Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto per aliquam convenientiam appropriati ad proprium. Sicut potentia attribuitur Patri : eo quod potentia proprie principii est. Pater autem solus ita principium est, quod non de principio est. De pr-ncipiis autem . dicit Aristoteles in IV primae philosophiae, et in pluribus aliis locis, quod minima sunt quantitate, et maxima potestate. Et Filio appropriatur sapientia : quia verbum est, et verbum est sapientia manifestativum. Et Spiritui sancto appropriatur bonitas : quia amor est. Dictum enim est in prehabitis, quod amor est actus boni ut moventis, et est actus amantis ut moti. Et hoc modo operatum a tota Trinitate, acceptum ut appropriabilesignum, dicit persone proprium : et ideo per se et primo essentiale est, ex consequenti autem personale. In miltere autem et mitti e converso est. Missio enim activa vel passiva in ipsa substantiali ratione sua auctoritatem et distinctionem dicit mittentis ad missum, et dicit processionem missi a mittente: unde primo et per se notionale est. Sed quia missio fit ad aliquid facieudum in creatura, quo sanctificetur et reducatur, et haec operatio communis est tribus, ideo ex consequenti, scilicet quod missio comparatur ad eum ad quem mittitur, dicit id quod est essentiale.
Unde omnes locutiones que dicunt, quod eo datur quo mittitur, intelliguntur de eodem quoad rem, non quoai rationem significatam per nomen tunc eo et guo non ponuntur in vice adverbiorum, sed vice pronominum vel nominum. Si autem in vice adverbivrum ponerentur, locutiones essent falSe, ,
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod si miétere secundum propriissimam significationem ‘sui accipiatur, non eidem convenit mittere et dare, nec secundum idem : quia mittere auctoritatem dicit miltentis respectu missi, et processum missi a mittente : quod non dicit dare. Sed si secundum communem accipiatur significationem, secundum quod missio et datio in eadem sunt operatione doni convenientia, que fit in mentibus fidelium sanctificandorum. vel reducendorum, tunc circa idem semper sunt missio et datio, et tunc non importatur distinctio mittentis ad missum, Et sic potest concedi, quod Spiritus sanctus miltit se, et Filius mittit se. Et hoc est quod dixerunt antiqui, quod mittere et mitti, aliquando sumuntur proprie et stricte secundum propriam ipsius significationem : aliquando communiter et large : et tunc est idem quod dare. Et hoc dicit Magister in Sendentiis, et videtur intellectus esse verborum Augustini. Ad pvicra Augustini et Gregorii que in contrarium inducuntur, dicendum quod Gregorius loquitur non secundum actum, sed secundum aptitudinem. Unde sensus est verborum Gregorii, quod in eo quo generatur a Patre, missibilis esse cognoscitur : quia missio secundum atrictam significationom ut signum et nota ostendit eternam generationem, qua ab alio est, non quidem in specie arcundum guod generatio est, sed in genere, secundum quod ad genitum esse, consequitur ab alio esse. Et sic etiam mittere et mitti dicitur de Spiritu sancto. I) si separaretur id quod proprie missionis est, ab eo quod communiter est missionis et dationis: tunc quando dicitur, Spiritus sanctus mittit se, vel Vilius mittit se, resolvenda est locutio in hance, Spiritus sanctus ostensus ut existens ab alio, dat se. Et eodem modo intelligenda est ista, Filius mittit se.
Dicendum, quod secundum strictam significationem ejus quod est mittere vel mitti, mittere maxime convenit Patri, sed mitti nullo modo. Pater enim est, qui non ab alio a quo alius : et ideo sidemonstretur esse ab alio, false deinonstratur. Propter quod mitti non convenit ei: quia mitti est cognosci per elTectum, quod ab alio sit : quod nullo modo convenit Patri. °
Ad objectum dicendum, quod potentia ab bonum a Deo multis sanctis datur, etiam ad divina opera, sicut ad miracula, et hujusmodi. Sed potentia non est donum quo demonstretur aliquis ab aliquo esse, sed potius per quod demon- stretur, quod alius sit ab ipso: potentia enim secundum quod potentia, est a qua aliud, non quod sit ab alio.
Ad id quod objicitur ratione quorumdam, dicendum, quod in veritate mitti secundum principalem significationem non est dari, sicut dicunt, sed ex additione se habet ad illud. Dari enim est per effectum in creatura factum, divinam personam accipere, et ex-largitate divina habere ad actum virtutis infinite, qui a virtute doni creati et accepti sine virtute divina elici non posset, sicut dictum est. Unde inter dantem et donum non est nisi relatio rationis, et non distinctionis secundum originem, scilicet quod dat in quantum est Deus, et datur in quantum donum, ut dicit Augustinus. Et in hoc differunt secundum rationem, ut dicit Augustinus quia apud se semper Deus est secundum actum : donum autem secundum actum non semper est, sed quando datur. Mitti autem addit ad hoc, quod in dono dato et in modo donandi demonstretur, quod dans ab alio sit, quod Patri convenire non potest. Et ideo quod sepe repetitur, quod eo mittitur quo datur, jam solutum est, quod eo secundum rem, sed non secundum modum significandi. Si enim in dono non daretur persona divina ut operans, caderet a fine datio et missio : finis enim dationis et missionis est sanctificatio et reductio creature rationalis, quam solum donum facere non potest, nisi dispositive : sed oportet, quod persona divina in dono operetur. Unde, Joan. xiv, 23, dicitur : "Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus". Et per hoc patet solutio ad totum.
Articulus 2
De modo missionis Filii et Spiritus sancti.
Dicit enim Magister ex verbis Augustini in libro primo Sententiarum, dis tinct. XIV, quod "gemina est processio Spiritus sancti", sicut et gemina processio vel missio Filii, scilicet visibilis, et invisibilis. Visibilis, sicut quando linguis igneis apparuit super Apostolos‘, et quando visibiliter descendit in columba *. Invisibilis autem, sicut quando per donum charitatis procedit in mentem.
Dicit etiam Magister, quod iste processiones sunt preter eternam processionem, qua ab #terno ineffabiliter procedit a Patre et Filio. Et queritur, Penes quid iste processiones distinguantur? Non enim variat vel numerat processionem, si in se est processio et in alio significatur : unum enim et idem est, quod in se est, et quod in alio significatur.
1, Nullam enim sanctificationem vel reductionem Spiritus sanctus operatus est, velin igne, vel in columba : quia ignis et columba non sunt creature rationales.
2. Si quis dicat, quod in columbam et in ignem non est missus Spiritus sanctus, sed in columba et igne in hominem. Tunc cum haec processio sit invisibilis, non est gemina processio, sed una, ut videtur : donum enim quod operatur in homine et in quo mitti significatur, invisibile est.
3. Adhuc, In missione alius est mittens, et alius missus, et alius ad quem mittitur : et si hoc ita est, tunc non debuit mitti visibiliter ad Christum quia Filius est mittens Spiritum sanctum,qui ab ipso est, et non est ad quem mittatur. Ile enim ad quem mittitur, est indigens Spiritu : quia sine Spiritu sanctificationem et reductionem operari non potest. Unde, Joan. xx, 22, ut abundantiam Spiritus notaret.ab ipso in alios procedere, insufflavit et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum.
Solutio. Dicendum, quod una et cadem est processio eterna et temporalis geminata per modum. Adterna enim significatur in temporali. Sed eterna esl emanatio Spiritus sancti de Patre et Filio ut sit divina persona, et non est ad aliquid extrinsecum divinitati. Temporalis autem est ejusdem emanationis significatio, et est ad extrinsecum divinitati : quia est ad rationalem creaturam sanctificandam et reducendam et instituendam per effectum et modum effectus de eterna processione Spiritus sanctia Patre et Filio.
Et per hoc patet solutio ad-primum, quomodo scilicet temporalis processio sit preter eternam, et quomodo ponat in numerum cum eterna.
Ad id quod queritur de gemina processione temporali, dicendum quod in fine una sunt : utraque enim est ad instruendam, sanctificandam, et reducendam creaturam rationalem, sed geminantur' in hoc per quod instruunt. Invisibilis enim instruit per invisibilis doni experimentum et receptum, et instructio ejus est ad intellectum. Visibilis autem instruit per speciem corporalem ad sensum ordinatum ad intellectum sicut sensibilis visio sive corporalis, ut dicit Augustinus in libro XII Confessionum, ordinatur ad imaginariam, et imaginaria ad intellectualem.
Ad aliud dicendum, quod visibilis processio non fuit ad Christum, ut eum instrueret, vel sanctificaret, vel reduceret, sed ut significaret aliis in ipso et ab ipso esse abundantiam Spiritus, cujus operatione sacramentali alii instrue rentur, sanctificarentur, et reducerentur: propter quod etiam visibili signo facta est : quia dicit Dionysius in Celesti hierarchia, quod "impossibile est nobis superlucere divinum radium nisi sacris velaminibus circumvelatum '." Unde, I ad Corinth. xv, 46: "Non prius quod spiritale est : sed quod animale, deinde quod spiritale". Necesse enim est animalitatem nostram ex sensibilibus instrui, ut ex similitudine eorum proportionabiliter accipiat spiritualia,
Membrum 3
Quid sit dare et dari Spiritum sanctum ? et, Quomodo dare et dari se habeant ad mittere et mitti et procedere?
MEMBRUM III. Quid sit dare et dari Spiritum sanctum ? et, Quomodo dare et dari se habeant ad mittere et mitti et procedere?
DeInDE queritur, Quid sit dare et dari Spiritum sanctum? quod jam quidem per ea que dicta sunt facile manifestum est.
Conceditur enim, quod essentia divina dat se, et quod tota Trinitas dat se : non tamen conceditur, quod essentia divina procedit a se, vel mittitur : nec conceditur, quod Trinitas mittit se, vel procedit a se.
Solutio. Ad hoc dicendum est, quod sicut prehabitum est, dantis ad datum non est relatio originis, que aliquam ponat distinctionem inter dantem et datum, sed tantum secundum Augustinum, relatio habitudinis secundum rationem, que fundatur in hoc, quod per effectum in creatura rationali causatum, aliter se habet nunc creatura rationalis ad Deum quam prius quando illum effectum non habuit in se causatum : et ideo aliter est in ea Deus nunc, quam prius. Et illa alteritas non ponitur in Deo, sed in creatura. Deus enim in quantum est de se, uno modo se habet ad omnia : quamvis non omnia uno modo se habeant ad ipsum. Et ideo dare in Deo non ponit nisi largitatem, que est communis tribus : et ideo essentiale verbum est. Mitti autem et mittere principaliter dicit notionem, et consequenter essentiam, propter effectum connotatum. Procedere autem e converso primo significat essentiam, secundario notionem, propter effectum qui designat zternam processionem,
Si objicitur, quod Spiritus sanctus procedit ab eterno. Procedit enim ut amor, et amor est donum in quo omnia alia dona donantur, ut dicit Augustinus, et ita procedere ut donum non debet esse processio temporalis,
Ad hoc dixerunt antiqui, quod donum dupliciter dicitur, scilicet ab aptitudine donandi, et ab actu. Si ab aptitudine dicatur : tunc dicunt, quod ab eterno processit ut donum =: processit enim ut donabilis ab eterno. Si ab actu dicatur : tunc dicunt, quod non refertur nisi ad processionem temporalem : quia licet ab eterno processit ut donabilis, donatus tamen non est nisi ex tempore. Et hoc quamvis satis bene dictum sit, tamen siquis inspiciat naturam vocabuli, tunc donum ab actu donandi dicitur. Unde per nomen verbale quod actum significat, definitur ab Aristotele in IV Toptcorum, dicente, quod "donum est datio irreddibilis *." Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Et ideo Sancti donum referunt ad processionem temporalem.