Quaestio 33
Quaestio 33
De temporali missione Filii
Et de hoc tria queruntur sub una tamen guestione. Primo, An Filio conveniat mitti vel procedere in creaturam ? Et secundo, Secundum quid conveniat ei, si convenit ? Et tertio, Sidistinctam a Spiritu sancto habet missionem vel processionem temporalem ? Ad primum! objiciunt Augustinus et Ambrosius.
1. Augustinus in secundo libro de Trinitate1 : "Uterque, scilicet Filius et Spiritus sanctus, legitur missus. De spiritu sancto enim legitur, Joan. xiv, 26: "Quem mittet Pater in nomine meo". Et, ibidem, xvt, 7 : "Si autem abiero, mittam eum ad vos". Filius autem de se dicit, ibidem, y. 28 : "Exivi a Patre, et veni in mundum". Et Apostolus dicit, ad Galat. iv, 4: "Misit Deus Filium suum, factum ex muliere". Ubi satis ostendit eo ipso missum Filium, quo factum ex muliere. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit : quia Pater legitur misisse cum fecit ex foemina : quod utique non fecit sine Spiritu sancto."
2, Adhuc, Ambrosius in III libro de Spiritu sancto : "Quis est qui dicit, Isaia:, xtvin, 16: "Nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus": nisi qui venita Patre, ut salvos faceret peccatores, id est Christus?" Ex his verbis Augustini et Ambrosii accipitur, quod Filius mittitur a Patre, mittitur a seipso, et a Spiritu sancto.
3. Adhuc, Ambrosius in eodem libro, cap. 2: "Datus est a Patre Filius, ut Isa. 1x, 6, dicitur : Parvulus natus. est nobis, et Filius datus est nobis. Datus est, audeo dicere, et a Spiritu; quia et a Spiritu sancto missus est. Dicit enim Filius Dei, Isai, uxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unzerit Dominus me. Quod cum de libro Isaie legeret Dominus, Luc. rv, 17 et seq., ait in Evangelio : Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris, ut de se dictum esse signaret."
In contrarium hujus est quod dicit Gregorius, quod "eo mittitur, quo generatur." Non autem generatur a se, nec a Spiritu -sancto. Ergo nec procedit nec mittitur a se, nec a Spiritu sancto.
Visibiliter enim non est missus nisi se- mel, in carnem scilicet : invisibiliter au tem in mentem sepius mittitur. Et hoc non potest esse, nisi cum dono sapientie, vel intellectus, vel consilii, vel scientia, vel alicujus ad illuminationem intellectus pertinentis. Et hoc non videtur : talia enim dona non sunt gratum facientia : et jam habitum est, quod persona divina non mittitur nisi cum dono gratum faciente. Ad actum enim infintie virtutis agendum, qui nulli creature convenire potest, necesse est mitti Deum et dari. Deus autem ut hunc actum operans, non est nisi cum dono gratuito gratum faciente. Non ergo mittitur Filius nisi cum talibus donis que pertinent ad illuminationem intellectus.
Ulterius queritur, Si missio Filii distincta sit a missione Spiritus sancti’? Et videtur, quod non : quia ex quo missio diving persone non est nisi in gratia gratum faciente, et gratia gratum faciens demonstrat Spiritus sancti processionem, videlur quod non mittilur Filius nisi cum eo mittatur Spiritus sanctus : et ita iste missiones indistincte sunt,”
Juxta hoc queritur. Cum tam missio Filti quam Spiritus sancti gemina sit, visibilis scilicet et invisibilis, quomodo sit, quod Filius missus visibiliter assumpsit et sanctificavit creaturam in quam niissus est: Spiritus sanctus autem creaturam in quam missus est, nec assumpsit, nec sanctificavit*?
Soxutio. Sicut preadictum est, mitt: etprocedere dicitur dupliciter, et etiam dare et dart, communiter scilicet, et proprie. Communiter procedens ab eo a quo procedit, et missus relatus ad eum a quo mittitur, et dans ad datum non dicunt nisi relationem rationis, que fundatar in habitudine cause efficientis ad effectum, in quo ipsius cause habitudo demonstratur et significatur, sicut proprium significatur in appropriato. Et sic procedere et mitti, et dare et dari, nullam originis dicunt relationem vel auctoritatem. Et hoc modo cum opera Trinitatis indivisa sint, qui procedit vel datur vel mittitur ab uno, procedit et mittitur et datur a duobus aliis.
Et hoc attendentes Sancti dicunt, quod hoc modo Filius procedit, mittitur, et datur a se et a Spiritu sancto sicut a Patre. Et ideo cum dicitur : Hxivi a Patre, ef venti in mundum® : licet exeuntis a Patre notetur distinctio, tamen exeuntis ad mittentem in quantum hujusmodi,non notatur distinctio : quia Filius et Spiritus sanctus communiter cum Patre id in quo significatur exitus ille, perfecerunt : cum exitus ille nihil aliud sit, nisi quod visibilis in carne apparuit.
Et similiter est in processione invisibili in mentem, de qua dicitur. Proverb, vil, 34, et loquitur sapientia : Ludens in orbe terrarum : et delicix mee esse cum filus hominum. Exitus enim in orbem terrarum, quo sicut dicit poeta : "Ludit in humanis divina potentia rebus :" perficitur in dono pertinente ad illuminationem orbis terrarum, cujus perfectio communiter est Trinitatis. Et ideo tali missione Filius mittitur, procedit, et datur et a seipso et a Spiritu sancto.
Si autem mitti secundum propriam et strictam significationem accipiatur : tunc principaliter notionale est. Et hoc modo, sicut prius habitum est, non mittitur Filius nisi a Patre. Et sic dicitur, Joan. vill, 43: "Negue enim a meipso veni, sed lle me misit".
Ad id enim quod per dictum Gregorii objicitur; quod "eo modo mittitur, quo generatur," in preecedenti questione responsum est. Zo enim et guo non dicunt nisi eamdem rem qua scilicet proprium manifestatur in appropriato : verbum enim quod est proprium, cum sit manifestativum sapienie, in dono sapientie intelligitur et: significatur ut dans sapientiam et mittens eam in nos: sicut dicitur, Sapient 1x,10: Alitte wllam decelis sanctis tuis, a sede magnitudinis tue, ut mecum sit ef mecum laboret.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod sapientia, intellectus, consilium, et scientia aliter accipiuntur secundum se apud Philosophos, et aliter prout sunt dona Spiritus sancti. Prout enim sunt dona, in primo dono quod est amor, intelliguntur esse donata et formata. Amor autem ille charitas est. Et hoc concordat verbis Augustini, ubi loquitur de imagine et dicit: "Verbum quod insinuare intendimus, cum amore nolitia est." Unde et sapientia que est donum, et similiter intellectus, et consilium, et scientia secundum quod procedunt in mentem eta mente, notitie amatea sunt charitatis amore. Et sic cum eis mittitur Filius, qui est Deus complens actum infinite virtutis, ad quem dona disponunt.
Ad id quod queritur ulterius, Si distincte sint processiories Filii et Spiritus sancti, vel semper simul sint ?
Dicendum, quod secundum ea in quibus sunt, distinct sunt : tempore autem simul sunt.-Cum enim dico, notitia amata vel cum amore, dico quiddam quod licet unum sit, tamen duo sunt in ipso secundum actum et operationem. Actus enim notitia proprius, est illuminatio intellectus : et actus amoris proprius, est accensio affectus. Quamvis sicut etiam in exteriori lumine ab illuminatione procedit calor, ita in interiori calor amoris procedit ab illuminatione veritatis : et ideo loco et tempore separari non potest processio Spiritus sancti a processione temporali Filii.
Ad id quod juxta hoc queritur, dicen- dum quod hujus causa est, quia Filius missus est visibili missione ad complendum opus redemptionis, ut dicit Ambrosius, hoc est, ut solveret Ade debitum : quod congruissimo modo fieri non potuit, nisi ab eo qui potuit et debuit solvere. Non autem potuit nisi Deus, et non debuit nisi homo, ut probat Anselmus in libro Cur Deus homo. Et ideo missio illa fuit, ut Deus homo fieret. Et hoc sine sanctificatione fieri non potuit, et sine nature humane assumptione et unione ejusdem in persone unitatem. Missio autem visibilis Spiritus sancti non ad hoc est, sed ut sanctificationem et reductionem per se opereturin dono ad hoc disponente ex parte rationalis creature : et sic creatura visibilis non adjungitur ut haec operatio per ipsam fiat, sed ut edificatio fidei per ipsam demonstretur. Unde Spiritus sanctus nec ignis fuit, nec columba : Filius autem. Dei fuit homo veraciterin natura humana patiens et agens. Propter quod humana natura adoratur in Christo, columba autem non adoratur.
On this page