Text List

Quaestio 38

Quaestio 38

Quae et quot relationes sint in divinis

QUAESTIO XXXVIII. Quae et quot relationes sint in divinis ?

Secundo queritur, Que et quot relationes sint in divinis ?

Sunt enim relationes superpositionis ol suppositionis, ut dominus et servus.

Et sunt relationes fundate super aliquod dictum absolute, sicut supra quali- tatem et quantitatem, ut similis, dissimilis, equalis, et ineequalis.

Et sunt relationes fundate super scientiam ab alio acceptam, vel non acceptam, ut magister, et discipulus.

Et sunt relationes equalitatis sive aequiparantiae, ut amicus : est enim amicus amici amicus, frater, soror,et hujusmodi.

Et sunt relationes fundate super diversitatem situs, ut dexter et sinister, et hujusmodi.

Et sunt relationes fundate super oppositionem originis, et multa alia genera sunt relationum.

Queritur ergo, Secundum quas istarum distinguuntur persone ?

Et videtur quod non secundum primas, scilicet superpositionis et suppositionis. Nihil enim talium est in personis divinis. Fides enim non admittit aliquam personam alii superponi vel supponi. Et si dicatur, quod Pater major Filio est secundum Hilarium, tamen addit Hilarius, quod Filius non est minor.

Similiter videtur, quod non distinguantur per relationes fundatas super qualitatem, et quantitatem, vel super substantiam : quia ille quantum est de suo intellectu, non causant modum existendi singularem,sed consequuntur esse existentis secundum singularem existentie modum, Similis enim non est similis simili, nisi qui etiam est singulariter, et cum alio qui etiam est singulariter, eamdem participat qualitalem. Dicit enim Boetius, quod "similitudo est rerum differentium eadem qualitas."

Et eadem est ratio de relatione equalitatis. Auqualia enim ab equalitate non accipiunt exislere per se sola secundum singularem existentiae modum : sed jam existentia singulariter, per participationem ejusdem qualitatis dicuntur xgzafia, Distinguentia autem ipsas personas, ab ipsis distinguentibus sive per seipsa habent, quod dant ef causant esse personale ei quod est existens per se secundum singularem existentia modum : et ideo ista secundum rationem intelligendi consequuntur esse personale, et non dant ipsum. ,

Et eadem ratio est de hoc quod dici- tur idem. Licet enim hoc fundetur super unitatem substantia, tamen idem ei cu est idem non dicitur, nisi quod jam s+ cundum intellectum est singulare : dicitur idem, quod jam secundum intel lectum habet esse singulare : et secundum intellectum posterius est ills quod dat esse secundum modum existentie singularem.

Similiter non possunt distingui persene per relationes super scientia fundatas. Licet enim Filius sit sapientia grnita, et Pater sapientia ingenita, taimen per hoc quod Pater est sapientia ingenita, non habet esse et modum esse singtlaris existentia, necetiam Filius per hor quod est sapientia genita, sed potius per hoc quod Pater est existens per se solum, et Filius existens per se solum, Pater modo ingeniti, Filius modo geniti habent, quod ille est sapientia ingenita, iste est sapientia genita. Intellectus autem non admittit, quod id quod sequitur distinctum esse personale secundum intellectum, sit dans vel causans esse personale distinctum.

Et si objiciatur quod dicitur, Joan. xvi, 13, de Spiritu sancto, quod gzarcumque audiet, toquetur. Oceurrit Augustinus dicens,quod audire illi esse est. Et vult, quod cum dicitur : Non enim loguetur a semetipso*, consequatur ad hoc, quod non est a semetipso, sed a Patre et Filio. Singulare ergo esse, quo Spiritus sanctus sic est, quod non a semetipso, sed a Patre et Filio est, ab aliqua relatione est, que secundum rationem intelligendi est ante audire, et illa causat distinetum esse personale : qua tamen per indifferentiam simplicitatis idem est ei quod est audire non asemetipso. Nulla enim diversitas secundum rem est in prima simplicitate.

Similiter relationes fundate super eequiparantiam, non possunt distinguere Trinitatem, propter eamdem causam. Illae enim nihil dicunt quod sit causa esse singularis in esse personali, sed potius ul quod est consequens esse personale et singulare. Jam autem antehabitum est, quod id quod est consequens esse, non potest dare esse distinctum et singulare : et ideo fraternitas in divinis personis esse non potest.

Eodem modo probatur, quod non dislinguuntur persone per relationes fundatas super diversitatem. In primo enim simplicissimo nec fides permittit, nec intellectus admittit aliquam esse situs differentiam.

Et si objicitur, quod Filius dicitur sedere ad dexteram Patris. Occurrit Auvustinus dicens, quod dextfera symbolice idicitur. Per dexteram enim vel equalitas, vel potissima bona intelliguntur.

Quod etiam non distinguantur per relationes fundatas super oppositionem originis, videtur ex hoc probari, quod omne quod distinctum esse accipit secundum modum esse individui singularis, accipit illud per aliquod absoiutam quod est causa individuationis ejus. Et relatio qua refertur ad aliud, est illud distinctum. Ergo esse non accipit a relatione.

Et si dicatur, quod hoc non tenet in divinis, ubi nihil est per accidens. In contrarium videtur esse quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod "omne relativum est etiam aliud quam relativum'." Et ex hoc innuit, quod ab alio sit distinctio esse individui, et ab alio quod relativum sit, sive illud individuum sit persona, sive non sit. Isti enim intellectus consequuntur se, et non sunt simul, hoc esse ab hoc per generationem, et hic est pater, et hic est filius : et ideo hune esse patrem, et hune esse filium consequitur hoc esse ab hoc. Et ideo esse patrem, et esse filium, neutri confert hunc esse hunc. Distinctio ergo in esse personali non potest esse a paternitate vel filiatione.

Et sic videtur, quod per relationes originis, vel alias non possit esse distinctio personalis.

Sonurio, Antequam procedamus ad querendum, que in specie, et quot numero sunt relationes, ista que de genere relationis quesita sunt, solyenda sunt.

Dicendum ergo, quod nulla relatio multiplicat Trinitatem, ut dicit Boetius, nisi in qua tria sunt, scilicet quod nihil addit super substantiam : quia si adderet, compositionem induceret. Et quod de suo intellectu ordinem nature ponat et causet. Et quod distinctum det esse personale per oppositionem quam consighificat. Et iste sunt relationes que importantur per non esse ab alio, et esse ab alio, et esse ab aliis per duplicem modum communicationis sive emanationis, natura scilicet, et voluntatis. Cum enim in Deo idem sit substantia, virtus, et operatio, precipue secundum quod est in operante, ab aliis nihil potest esse quod diminuat simplicitatem. Et ideo dicit Augustinus, quod "idem est Patrem generare, quod Patrem esse patrem :" nec unum addit supra alterum, sed differunt in modo intelligendi, et non in re. Cum enim dicitur, Pater est pater, significatur relatio ut proprietas, vel habitus. Cum autem dicitur, Pater generat, significatur ut actus, vel actio : nec est ibi motus, propter eternitatem que est in divinis : nec est ibi diversitas, propter simplicitatem. Significatur etiam necessario ordo nature, quo alter est ab altero : quia in ipso nomine quod est Pater, significatur, quod alius ab ipso sit : et in ipso nomine quod est Filius, significatur quod alio sit: et in oppositione ipsa significatur, quod in esse personali distincti sunt : non enim potest esse, quod idem aliquis sit qui ab alio est, et qui non ab alio est : quia sic contradictoria verificarentur de eodem, et secundum idem, quia secundum eamdem relationem.

Adhuc, Non ab alio esse, et ab alio esse secundum propriam rationem dicunt id quod antecedit secundum intellectum, et causat et confert esse secundum modum existentis, quod existit per se solum secundum singularis existentia modum: et ab hoc habet, quod distinguit personam secundum esse personale. Et ideo sola relatio originis habet tria que dicta sunt, scilicet quod simplicitatem non adimit, quod in ordine nature ponit, quod per opposilionem distinguit in esse personali.

Ad ossectum contra hoc, dicendum est, quod non procedit, nisi in his in quibus relatio dicit accidens, sicut pro- -batum est in antecedenti membro_ istius ejusdem questionis. Ad dictum Augustini dicendum, quod verum est, quod omne relativum ent aliud quam relativum : sed in inferior bus est aliud secundum essentianm, i quibus relatio est accidens. In divinin autem sufficit, quod sit secundum mu dum significandi vel supponendi. Kast enim hypostasis sive supposilum, quod est aliud in significando vel supponendo quam sit relativum : quia aliud attriluitur supposito, aliud relativo : suppositum enim absolute dicitur, relativum ad aliud.

Omnes autem ali# argumentationes que contra alios modos relativorum inducte sunt, procedunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 38