Quaestio 6
Quaestio 6
Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
1. Si enim sapientia est, sicut in prahabitis dictum est, sequitur quod finis ejus intus est sciendi gratia. Sequitur etiam, quod alie omnes, quamvis forte ad actus humanos magis sint necessarie, potior tamen nulla est : utrumque enim probatur in primo primae philosophiae de sapientia.
2. Adhuc, Finis secundum quod est finis omnium, ad finem esse non potest : sequeretur enim, quod aliquid in exsecutione esset ultimius ultimo, et aliquid in intentione esset prius primo : quorum utrumque impossibile est. Dicunt autem omnes Philosophi, quod theologia est finis omnium scientiarum, que in omni scibili intenditur prima, et per omne scibile accipitur ultima. Propter quod dicunt Avicenna et Algazel, quod in omnibus scientiis adepti, in hac tamquam in ultimo perfectivo Philosophi vitam finie runt. Cum igitur sit finis omnium, non erit ad aliquem finem.
3. Adhuc, Hoc idem probatur ex libertate hujus scientie : et utemur ratione Aristotelis in primo prime philosophie, ubi dicit, quod maultipliciter humana natura ancilla est, scilicet tam secundum corpus, quam secundum animam. Secundum corpus, propter ancillationem querit mechanicas, ut edificationem, lanificium, coquinationem, et hujusmodi : et quod ad ancillandum queritur, liberum esse non potest. Secundum animam autem ancilla est, et secundum hoc querit sermonicales et logicas scientias, ut ancillentur ad sciendi adminiculum et modum sive addiscendi.Physicas autem scientias querit, ut in hiscorpus physicum cognoscat, et corporis physici passiones. Sed quia substantiam cujuslibet physici consequitur quantitas et figura, querit mathematicas, ut in his certitudinem continui et discreti et figurarum cognoscat proportiones. Has autem querere non potest, sicut nec physicas, nisi referendo ad principia ex quibus causantur. Principia autem illa in ipsis non sunt, sed in illa que principium considerat : hec autem est theologia, ut dicit Philosophus : omnes ergo ancillantur ad istam, et nulla perfecta ratione libertatis libera yst, nisi ista sola, que ad nihil aliud refertur quod sit extra ipsam. Dicit enim Philosophus in primo prime philosophie, quod liberum dicimus, quod causa sui est, hoc est, qui ad nullum ul sit habet respicere. Sola ergo libera est et sola sui causa est, et ex hoc sapientia est.
In contrarium hujus est, quod scientia in eo quod de simpliciori est et magis ultimo, uniformior est. Ergo a destruclione consequentis, que omnibus multi= formior est, in se non habet simplicissimum et ultimum de quo sit. Est autem hec multiformis, ut patet per prehabita. Ad Ephes. in, 10 : Ut innotescat principatibus et potestatibus in ceelesti bus per Ecclesiam multiformis saptentia Dei, Osee, xu, 10 : Ego visionem mulliplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum. Constat autem, quod mullis visionibus revelatum, et mullis operibus et rebus assimilatum, uniforme non est. Ergo non est de uno primo et ultimo simplici.
Soxvrio. Ad hoc dicendum, quod est finis intra, et finis extra. Finis intra in ipsa scientia est, et finis extra in sciente. Et sicut probatum est in primis rationibus, impossibile est, quod haec scientia finem in allis scientiis habeat, sed ipsa finis aliarum scientiarum est, ad quam omnes alie referuntur ut ancille. Et hoc modo sola libera est : omnibus enim existentibus et suffragantibus nobis et ad voluptatem et ad necessitatem, ista post omnia habita et in omnibus habitis queritur : et ideo libera est, et domina est, et sapientia, et in omnibas potior.
Ad lw quod in contrarium est, dicendum quod multiformis est propter nos, et non propter seipsam, ut patet per prius habita : materialem enim nostrum intellectum non instrueret, nisi multiformis esset. Et tam simplex est scibile ejus, quod sicut dicit Augustinus, "mentis humane invalida acies in tam excellenti luce non figitur, nisi ipsa lux multiformis et umbris involveretur." Unde multiformitas ejus ex eadem causa est, propter quam etiam in particularibus tradita est, secundum quod omnis practica stat ad opus, et ex particularibus facilius instruitur rustica concio. Finis autem in scienle, potius finis est studii, quam scientie. Et ille triplex est, proximus scilicet operi, ut habeatur notitia theologicorum. Secundus proximus perfectioni, ut ex hoc quis perfectus sit ad actus felicitatis contemplative. Ultimus ut ex hoc per habitum beatitudinis create béatitudinem increatam in prima veritate consequatur.
On this page