Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS II. DE FRUI, ET UTI, ET UTENTIBUS ET FRUENTIBUS.

Ex omnibus inductis patet, quod theologia scientia est, et ab unitate una est, et excellentia subjecti domina scientiarum est, et certitudine ostensionis certissima est, et quod proprie loquendo nec universalis nec particularis est, et “quod sola vera veritate libera est, et quod in particularibus tradi debuit, et quod sola sapientia est, eo quod de allissimis est et ordinatrix aliarum, et quod est circa res fruibiles, et utiles, et res fruentes et utentes.

Quod ut perfecte intelligatur, quzerendum est de frui et uti tripliciter, scilicet quid frui, et quid uti, et quae res fruibiles et utiles, et quae fruentes et utentes ?

Circa frui et uti, primo queremus de frui, secundo de uti. Circa frui tria querenda sunt, scilicet primo, quid genere frui ? Secundo, Quid frui in specie ? Et tertio, Quid frui definitione ?

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum