Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS II. DE ANGELORUM CREATIONE. Omnibus praeinductis relictis erroribus, dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, cap. Horum ergo, ex verbis Bede et Ambrosii, quod "credamus rerum creatarum ccelestium vel terrestrium, visibilium vel invisibilium causam non esse, nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus : cujus tanta est bonitas, ut summe bonus beatitudinis su, qua eelernaliter beatus est, alios velit esse participes : quam videt et communicari posse, et minui omnino non posse ‘." Et quia non valet aliquis beatitudinis sue particeps existere (supple, perfecte) nisi per intelligentiam : que quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur, fecit Deus rationalem creaturam, que summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, et amando possideret, et possidendo frueretur.

Ratione hujus queeritur hic de angelica natura. Et ante alia queerenda sunt sex, scilicet an sit ? Quid sit? Que causa multiplicationis ? Et, Utrum intra se invicem differant specie ? Et, Utrum specie differant ab animabus rationalibus ? Et, Ad quid facti sint ?

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum