Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum Angeli sint vel non
Ad hoc quod non sit angelica natura, quidam adducunt persuasiones : quia, sicut dicit Plato in Timeo, "In magna materia sive magne rei consideratione non sunt exquirende multum subtiles et profund rationes, sed potius mirandum, quod qualescumque haberi possint." Quod ergo non sit Angelus sicut Saddu-~ cei dicebant, tales antiqui adducebant persuasiones ad exercitium potius, quam ad assertionem veritatis.
Objiciunt igitur primo sic : 4. In tota universitate creaturarum ordo est ad unum sicut ad ducem excercitus : et quod non habet gradum in hoc ordine, nihil est : si ergo Angelus in hoc ordine gradum non habet, nihil est. Dicit autem Augustinus in sermone de imagine, quod inter mentem hominis qua ad imaginem Dei factus est, et Deum mhil est medium : ergo homo in hoc ordine ponitur in summo juxta Deum: Angelus ergo non habet superiorem gradum ad hominem, nec potest habere inferiorem ad ipsum, eo quod spiritualis natura pure non potest esse inferior creatura corporali, nec illa que composila est ex spirituali et corporali : ergo nec inferioritatis gradum habet ad ipsum : ergo nullum gradum habet in universitate, et sic nihil est.
2. Si quis dicat, quod omnia sunt propter hominem, et Angeli etiam propter hominem, sicut videtur dicere Apostolus, ad Hebr. 1,14 : Nowne omnes sunt administratorit spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis ? Secundum hoc Angelus gradum inferioritatis haberet : secundum enim quod propter hominem est, actus habet, revelare, custodire, ministrare : secundum autem nullum illorum actuum Angelus est assistens Deo: nulli ergo essent Angeli Deo assistentes, quod valde absurdum est : dicit enim Gregorius, quod illa superiora agmina que immediate Deo assistunt, usum exterioris officii non habent.
3. Adhuc, Nihil movetur propter interius et indignius se : homo autem inferior et indignior est Angelo: Angelus ergo non movetur in ministerium propter ho-~ “ minem.
4, Adhuc, Ejusdem virtus in omnibus naturis est dare esse et custodire in illo : sed virtutis divine est dare homini esse : ergo virtutis divine et custodire homi- - nem in esse: frustra ergo dicitur, quod Angelus sit propter hominem creatus in ministerium : et hoc videtur dici in Psalmo cxxvi, 1: Nist Dominus edificaverit domum, in vanum laboraverunt qui edificant eam. Et iterum, Nisi Dominus | custodierit civitatem, etc. Et sic videtur, quod in gradibus universitatis Angelus non habeat locum : propter quod nihil videtur esse, sicut dicunt Sadducei.
In cONTRARIUM est, 1. Quod inducit Augustinus in libro XII Confesstonum, sic dicens : "Duo fecisti, nove editionis. Domine : unum prope te, alterum prope nihil : unum quo superior tu es, alteram quo inferius nihil est." Et dicit, quod prope Deum est angelica natura, quod celum vocatur. Et sunt hec ejus verba : "Nimirum ceelum ceeli, quod in principio fecisti, aliqua creatura est intellectualis, quamquam nequaquam tibi trinitati coeterna : particeps tamen eternitatis tue, valde mutabilitatem suam pre dulcedine felicissime contemplationis tue cohibet, et sine ulle lapsu. ex quo facta est, inherendo tibi excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista informitas terra invisibilis et incomposite, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quidquam, nec preterit. Et ubi hoc non fit, non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium." Ergo secundum Augustinum, omne creatum in tribus est ordinibus. Aut enim est in supremo prope Deum, felici contemplatione mutabilitatem cohibens : aut in infimo prope nihil, ex ultima sui informitate mutari non valens, sicut materia prima, que terra, mhil, et abyssus vocatur secundum Augustinum ‘. Aut est in medio, sicut ea qu dispositione Dei vel formatione producta sunt. Et cum sapientia Dei sit ordinare creaturas unamquamque in proprium gradum, eo quod nihil inordinatum relinquit, et sicut dicunt Plato et Boetius, nulli negat commoda sui ordinis et gradus : constat quod dignissimam in supremo gradu ponit. Dignissima autem est intellectualis et spiritualis et Deo propinquissima inter omnes creaturas. Hec autem est sola intellectualis natura, - quam vocamus Angelum : ergo Angelus est, et inter creaturas maxime est. Aliter enim Deus imperfectus esset in complendo gradus universitatis, quod inconveniens est dicere : cum, Sapientie, vin, 1, scriptum sit, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
2. Adhuc, Et est ratio sumpta ex verbis beati Bernardi in quinto libro de Consideratione ad Eugenium: "Deus enim omne quod creavit, ad hoc creavit, ut sua bonitate frueretur. Creavit autem quedam in infimo loco, que solo appetitu nature vel vitali motu, vel sensibili, bonitate Dei perfrui possunt. Creavit quedam in medio, que per speculum et enigma bonitatis Dei cognitionem quasi mendicando acciperent, et sic quasi per scalas continuis incrementis et gradibus ascendendo, perfecta cognita bonitate Dei perfruerentur : sicut dicit Apostolus, Tad Corinth. xm, 12: Nune cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Et ibidem, Videmus nune per speculum in enigmate : tune autem facie ad faciem." Si autem Deus per omnem gradum entium debuit se prebere participabilem, ne esset insufficiens in operibus creaturarum, sicut fecit gradus participationis infime et media, ita fecit aliquam creaturam que participaret eum secundum summum gradum participationis qui esse potuit. Ile autem gradus esse non potest, nisi secundum contemplationem intellectualem sine medio prasenter exhibitam, et non per speculum et enigma mendicatam. Ergo talem substantiam intellectualem, inter quam et Deum nullus gradus creaturarum esset, fecit Deus : sine illa enim opus universitatis completum non esset : talis autem substantia intellectualis non potest esse, nisi angelica natura : ergo angelica naturain summo gradu entium est.
3. Adhuc expresse dicit Psalmista, ubi loquitur de dignitate hominum in Psalmo vi, 3 et 6, et quantum ad naturam supponit eum Angelo sic : Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ? Minuisti eum paulo minus ab Angelis.
4, Adhuc, Addunt quidam persuasionem talem, quod homo parvulus est et infirmus et debilis : talis autem tutore indiget. Ad Galat. iv, 1 et 2: "Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub tutoribvs et actoribus est, usque ad prefinitum tempus a patre." Si ergo Deus nulla adminicula negavit homini, quin omnia exhiberet, quibus juvaretur ad beatitudinem : constat,quod etiam creavit Angelum, quo tutore et gubernatore ad beatitudinem pertingeret.
3. Adhuc, Quidam objiciunt sic, quod in anima rationali sunt duo, intellectus scilicet possibilis, quo homo conjungitur continuo et tempori quod est sub se : et intellectus agens, quo se habet ad illuminationes superiorum. Sicut ergo per possibilem conjungitur nature inferiori, ita necesse est, quod per agentem conjungatur alicui nature superiori, a qua illuminationes accipiat. Talis autem natura non potest esse nisi Angelus : ergo est, et in supremo gradu creature est : et anima secundum intellectum illuminationes accipit ab ipso.
Solutio. Dicendum, qued Angelus est: et de perfectione universi esse est, quod Angelus sit : et, sicut dicit Augustinus, est in primo gradu juxta Deum, inter omnia entia plus participans et bonitatem divinam et eternitatem secundum ordinem creaturarum.
Et quod Angelus sit, multipliciter probatur ex Scriptura. Missus est enim Angelus ad Manue *. Et quod pre omnibus auctoritatem dat, est quod, Matth. 1, 20, dicitur, quod Angelus missus est ad Joseph. Et, Luc. 1, 26 et 11, ad Virginem Mariam, Angelus scilicet Gabriel, et ad Zachariam. Et, Actuum, xn, 7 et seq., ubi Angelus Petrum a vinculis absolvit. Et ex multis aliis locis probatur Angelos esse expresse.
Ab pRimuM ergo quod est contra hoc, dicendum, quod Ang: lus habet gradum in universitate : quia secundum naturam spivitualem prope Deum est in altissimo gradu, sicut dicit Augustinus : secundum relationem autem similitudinis potentiarum, quibus et homo et Angelus capax est Dei, si similitudo attenditur in ordine potentiarum, et defertur illa similitudo ad ordinem nature, qui est in personis divinis : tunc verum est, quod expressior similitudo est in homine, quam sit in Angelo,
Si autem attenditur similitudo in participatione Dei, sive in modo participationis : tune cum Angelus participet deiformem intellectum, homo vero colla-~ tionem rationis, qua scilicet intellectus ex memoria formatur, et voluntats ex utroque : tunc expressior similitudo est in Angelo, quam sit in homine. Et ideo, Ezechiel. xxviu, 12, dicitur signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. Ubi dicit Gregorius, quod - quo inter alios similior Deo fuerat, eo magis imago Dei intelligitur in eo impressa : signaculum enim est signum sive sigillum profundatum. Dicit tamen Augustinus super Genesim ad litteram, quod imago Deiin duobus attenditur, scilicet in imitatione exteriori, et in imitatione interiori. In imitatione exteriori secundum quod dicitur, Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et presit piscibus maris, et volatilibus cali, et bestiis, universeque terre. Et sic solus Adam vir ad imaginem est, et non mulier, et non Angelus. Quia sicut simpliciter propter Deum omnia sunt, et Deus preponitur omnibus : ita quodammodo omnia pré6pter hominem sunt, et homo preponitur omnibus, secundum quod Apostolus, Tad Corinth. ni, 22, dicit : Omnia vestra sunt. Et, ad Hebr. 1, 14, dicitur, quod Angeli propter hominem sunt. Et hee sunt verba : Nonne omnes sunt administratorti spiritus, in ministerium missi propter cos qui hereditatem capient salutis ? Et quoad hoc Angelus non est ad imaginem Dei.
Attenditur etiam in imitatione interiori, sicut ante dictum est. Et si tunc referatur imitatio ad ordinem potentiarum, et ad ordinem nature in personis divinis, homo est ad imaginem Dei, et non Angelus. Si autem referatur ad modum capacitatis, uterque immediate per mentem conjungitur Deo : et sic sunt xquales. Sed in hoc non attenduntur gradus entium, sed potius penes dignitatem nature secundum Augustinum, qui Angelum propter dignitatem nature ordinat juxta Deum, et materiam propter imperfectionem ponit prope nihil, et cetera ordinat in medio, propter diversam dignitatem nature eorum.
Ad aliud dicendum, quod custodia qua Angelus custodit hominem secundum omnes actus custodi#, non ponit eum in gradu inferioritatis ad hominem : hoc enim non facit de debito servitutis, sed potius ex affectu charitatis et ordine legis divine. Dicit enim Dionysius, quod legis diving est prima per media, et per media ultima reducere. Et Ierotheus dicit, quod movet superiora amor in genere acceptus ad inferiorum providentiam.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod nihil ex seipso movetur ad indignius se: sed ex ordine legis divine et charitatis, quo superiora habent providere inferioribus, sepe ad inferiora moventur, et propter inferiora.
Apo auiup dicendum, quod licet eadem virtus custodiat in esse que dat esse, tamen propter multitudinem alterantium, et debilitatem alterabilis, saepe virtus dans esse, adjungit sibi multa adminicula custodie, non propter defectum suum, sed propter defectum custoditi et debilitatem. Ita Deus, licet perfectissimus sit ad custodiam nullo indigens, et sine cujus custodia nulla valet custodia : tamen propter debilitatem hominis et mutabilitatem et ad malum pronitatem, necessaria etiam fuit custodia Angelorum : sicut dicitur, Isaia, uxn, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes.
On this page