Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Quae sit causa multiplicationis in Angelis

QUAESTIO VII. Quae sit causa multiplicationis in Angelis?

Tertio queritur, Quae sit causa multiplicationis in Angelis?

Numerus enim Angelorum quasi infinitus distribuitur in Scriptura. Ad Hebr. xit, 22: Accessistis ad Sion montem, et sivitatem Dei viventis, Jerusalem ceelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam, Matth. xxv1, 33: "An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ?" Si legio est sex millia sexcenta sexaginta sex, sicut in vita beati Mauritii dicitur, tunc legiones fere habebant duodecim millia octoginta sex.Et similiter, Daniel.vn,10 : Millia millium ministrabant et, et decies millies centena millia assistebant ei. Quod tractans Dionysius in Calesti hierarchia, sic dicit: "Et hoc autem dignum, ut estimo, intellectuali cognitione : quia eloquiorum de Angelis traditio millies millia esse ait, et decem miillia,: et decies millies, secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte signans innumerabiles ceelestium essentiarum ordinationes. Multe enim sunt beate militia supermundalium intellectuum infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem et a sola cognita (alias, gnostica) definite secundum ipsam sunt mundana et ceelesti intelligentia et scientia t,"

Queritur ergo, Que sit causa tante multitudinis Angelorum ?

Videtur enim, quod non debeat esse nisi unus Angelus :

1. Etenim secundum Boetium et omnes Philosophos, causa que multiplicat aliguid in uno genere, est quod immortalitatem et permanentiam in uno solo possidere non potest propter nature corruptibilitatem et mortalitatem : sed Angelus immortalis et incorruptibilis est secundum naturam : ergo in uno solo quolibet possidet sui esse permanentiam : superflua est igitur multiplicatio.

3. Adhuc, Quze magis accedunt ad unum primum, magis debent stare in unitate, quam in multitudine : dicit enim Aristoteles in II de Celo et Mundo, quod que sphere plus accedunt ad motorem primum, simplicioris motus et pauciorum motuum sunt, quam ille que plus distant : ergo videtur,quod materialia, que maxime distant a primo uno simplici, in majori multitudine debent esse, quam spirituales substantia et intellectuales, que maxime accedunt ad unum primum simplex: ergo Dionysius male videtur dicere in prainducta auctoritate, quod numerus Angelorum excedat omnem secundum nos materialium coarctatam multitudinem.

3.Adhuc,Secundum Philosophos,ut dicit Aristoteles in III] Physicorum, divisio causa numeri est: et divisio unius generis secundum esse per diversas differentias constitutivas, est causa numeri specierum, et divisio materie sub uno communi quod est species per diversitatem formarum individuarum, causa numeri individuorum est : propter quod dicit Boetius in commento super Por. phyrium, quod species est totum esse individuorum : intelligentes, quod quidquid est post speciem, est de individuantibus ; inter que principalis est hec materia participans formam specificam hoc accidente incommunicabili : et ideo dicit Porphyrius, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo, sicut divisione participate speciei unus homo secundum speciem efficitur plures homines et mulli.

Queritur ergo, Ex quo omnes Angeli conveniunt in hoc communi, quod sunt spiritus intellectuales, quid sub hoc communi potest accipi, quod divisum per differentias et individuantia, tantam possit constituere multitudinem Angelorum, sive specie, sive numero differentium ? Et non erit assignare aliquid tale : quia nihil est divisibile, nisi quantum : substantia autem angelica, nec potentia ut materia generabilium, nec actu ut corpus, quantitatis alicujus particeps est : videtur ergo, quod Angelorum non sit tanta multitudo, ut dicit Scriptura.

4. Si forte quis dicat, quod propter ministerium quod multiplex est, multiplicantur Angeli. Conrra : Ministerium accidit Angelo, vel ex amore, ut dicit Terotheus, sive charitate, que movet superiora ad inferiorum providentiam : vel ex obedientia Dei superioris hoc imperantis. Nihil autem accidens pure dividit aut multiplicat substantiam. Ergo per ministerium cum accidentale sit, Angelus nec dividitur, nec multiplicatur substantia angelica.

5. Sed si iterum aliquis dicat, quod hoc est propter hominum custodiam quibus deputantur : tunc essent tot Angeli, quot futuri sunt homines. Et hoc confirmatur per illud Deuteronomii, xxxu, 8, secundum translationem Septuaginta : "Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei ¢." Hoc erit contra Dionysium, qui dicit, quod multitudo Angelorum vincit omnem circa nos materialium coarctatam multitudinem.

6. Adhuc, Custodia hominis ab Angelo, sicut jam dictum est, accidentalis est Angelo, et consequens esse ipsius et officium : sed multiplicans substantiam Angeli, antecedens est esse ipsius, et est de principiis constituentibus esse substantiale ipsius, sicut apparet in omnibus aliis per inductionem que multiplicantur sub uno communi.

7. Adhuc, Unus potest custodire multos, sicut dicitur, Eccli. xvu, 14, quod in unamguamgue geniem preposuit rectorem : et sicut dicitur, Daniel. x, 20, quod eum ego egrederer, apparuit princeps Grecorum veniens. Et ibidem, post pauca,y.21: Nemo est adjutor meus in omnibus his,nisi Michaél, princeps vester. Et sic non est necesse, quod ad numerum custoditorum custodes multiplicentur : quinimo esset superfluum, cum unus possit custodire multos.

Si propter hoc aliquis dicat, quod Angeli sunt intelligentie quibus datum est movere corpora ceelestia : et ad numerum corporum celestium et motuum multiplicantur Angeli. Hoc frivolum est :

1. Scitum enim est, quod alia est multiplicatio ordinum intelligentiarum, que secundum Philosophos multiplicantur in Vulgata habet, Deuter. xxxn, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Is. decem ordines : et sunt intelligentia active, que utuntur motibus orbium suorum, ut dicit Philosophus, sicut intellectus practicus utitur manu. Frivolum ergo est, quod ad numerum motuum superiorum dicantur multiplicari Angeli.

2. Adhuc, Intelligentia a nullo loco recedit, et ad nullum de novo venit, Angelus spe de uno loco venit ad alterum, propter quod et Angelus vocatur, hoc est, nuntius : frivolum ergo est dicere, quod intelligentia movens aliquid corporum ccelestium sit Angelus.

3. Adhuc, Intelligentia numquam assumit corpus in quo appareat, nec assumere potest : cum secundum Philosophos sit ubique et semper, sicut universale : Angeli autem sepe assumunt corpora, et in his conversantur cum hominibus : intelligentia ergo non est Angelus.

Soxtvurio. Dicendum, quod sicut Job, xxx, 2, dicitur, numerus Angelorum sive cceelestium militum incertus est homini: eis tamen certum est, ex quot hominibus salvandis ruina Angelorum possit reparari. Unde Augustinus in libro Enchiridion dicit sic : "Non pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis fit quidquid hominibus per ejus mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratiam post inimicitias guas inter homines et sanctos Angelos peccata fecerunt, ex ipsa hominum redemptione ruine illius Angelice detrimenta reparantur. Et utique moverunt’ sancti Angeli docti a Deo, cujus veritatis eterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementnm de genere humano integritas illius civitatis exspectet ®." Ex quo accipitur, quod licet nobis incognitus sit numerus eorum, tamen eis est cognitus numerus electorum homi num, ex quibus ruina celestis civitatis est reparanda.

Per quod etiam, ad Hebr. 1, 14, dicitur, quod omnes sunt administrator spiritus, in ministerium missi : et ministrant non tantum in custodiendo hominem, sed in omnibus creaturis mundi, que sunt instrumenta divine potestatis ad hominem erudiendum vel corrigendum. Unde Augustinus in libro IX szper Genesim ad litteram : "Cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit jussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora, verum etiam ad ea que sub aquis latent, sicut ad cetum, qui gluttivit Jonam. Nec solum ad ista majora, verum etiam ad vermiculum : nam et huic legimus divinitus jussum, ut radicem cucurbite roderet sub cujus umbraculo Propheta requieverat *. Si enim homini donavit Deus, sic eum instiluens, ut etiam carnem peccali portans, possit non solum pecora et jumenta suis usibus subdita, et non solum domesticas aves, verum etiam libere voluntatis quaslibet etiam sevas feras et capere, et mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare, potentia rationis, non corporis : cum earum appetitus et dolores captans, paulatimgue illiciendo, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit consuetudine, et tamquam humanis moribus induit : quanto magis Angeli hoc possunt, qui jussione Dei in ipsa ejus quam sempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus, et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili et jussa quibus moveantur, et appetilum carnalis indigentia possunt efficere omni anime vive, ut quo eam venire opus est, nesciens abducatur *."

Dicendum ergo, quod causa multitudinis Angelorum duplex est, scilicet multiplicitas ministerii ad indigentiam hominis ordinati, quod non in uno vel in certo numero comprehensis rebus fit, sed in omnibus creaturis hujus mundi, ex quibus vel erudiri, vel corrigi, vel adjuvari corporaliter vel spiritualiter homo potest ad salutem corporalem vel spiritualem.

Alia causa est multitudinis Angelorum : quia bonitatis et liberalitatis divine est, non uno modo vel certo numero comprehenso communicare creature beatitudinem suam et lumen in theophaniis descendentibus ab ipso, sed omni modo qui pertinet ad ornatum regni, et omni modo perfecte potestatis, et omni modo perfecte operationis, ut dicit Dionysius. Et ideo infinitos quoad nos fecit Angelos, ut omnis modus communicationis illuminationum a magnificentia divina in Angelis manifestetur. Et hoc intendit Propheta Daniel. vu, 10, cumdicit : Millia millium ministrabant ei: per hoc innuens multiplicitatem ministerii. Bt decies millies centena millia assistebant et : per hoc innuens supereffluentem magnificentia sue bonitatem in infinitis modis quoad nos participate illuminationis et beatitudinis sue : qui ad nullum numerum materialium et coarctatum apud nos redigi possunt : sic enim limitaretur et coarctaretur supereffluens modus participationis bonitatis ejus. Et hoc est quod intendit dicere Job, xxv, 2: Numguid est numerus militum ejus? Et super quem non surget lumen illius ?

His duabus causis quidam adjungunt tertiam, que quasi civilis est. Dicunt enim, quod sicut in humanis de magnificentia regali est, quod innumerabiles habeat ministros ad curie regalis frequentiam pertinentes, et innumerabiles proceres glorie regali assistentes : ita multo magis pertinet hoc ad magnificentiam Regis ceelestis, ut innumerabiles sint ministrantes, et innumerabiles as sistentes. Et videtur hoc innui cum dicitur, II] Regum, xxu, 19, ubi dicit Micheas Propheta : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum celi assistentem ei a dextris et a sinistris. Et sic intelliguntur tres auctovitates preinducte, scilicet ad Hebr. xu, 22, de Evangelio Matth. xxv1, 53, et Daniel. vn, 10.

Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod illa causa quam ponit Boetius et Philosophi,non est nisi in corruptibilibus, ubi multiplicatio unius est ex altero, propter naturam fugientem. In celestibus autem sapientia ordinans est, et multiplicans secundum multiplicitatem ministerii vel participationis illuminationum, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod que originaliter accedunt ad unum secundum participationem forme unitatis, illa magis sunt unum : sed que accedunt ad unum secundum multiplicitatem ministerii illius, et multiplicem modum participationis illuminationum ejus, non stant in uno, sed in multis.

Et quod dicit Dionysius, quod excedunt coarctatam materialium multitudinem secundum nos, ideo dictum est, quia materialium multitudo secundum nos, secundum potestatem nature est se multiplicantem : et hee potestas coarctata est : multitudo autem celestium spirituum est secundum superffluentem magnificentiam bonitatis divine, que potestas numquam coarctari vel limitari potest.

Ad aliud dicendum, quod unum divisibile in multa non est causa multitudinis, nisi in materialibus. In ccelestibus autem non est sic : sed potius in celestibus sicut multiplicantur lumina materialia a sapientia divina, non per materie divisionem, sed in administrationem generationis et corruptionis inferiorum, in quibus, ut dicunt Philosophi, orbis lune movet aquam, et orbis solis ignem, et orbis quinque aliorum planetarum, scilicet Saturni, Jovis, Martis, Veneris, et Mercurii, movent aerem, propter quod in aere motus sunt multi : et orbis stellarum fixarum cum omnibus imaginibus et stellis, que in ipso sunt, movent terram ad multiplices figuras et formas generatorum et corruptibilium : ita eadem sapientia ordinans curie ccelestis magnificentiam, causa est multitudinis spirituum ccelestium, ministrantium, et assistentium summo Regi.

Ad aliud dicendum, quod per ministerium non dividuntur, nec multiplicantur, sed potius per ordinem sapientia, qui ministeria non vult confundi, sed unumquodque in ordine et vice sua ministrare.

Ad aliud dicendum, quod custodia non est causa tante multitudinis, sicut bene probatur objiciendo : nec statuti sunt termini populorum juxta numerum Angelorum, nisi secundum modum participationis fortis in beatitudinem : ad sortes enim beatitudinis Angelorum assumuntur homines, ut dicit Gregorius.

Ad aliud dicendum, quod custodia non est causa tante multitudinis, ut dictum est, sed ordinatrix sapientia, et hec praecedit esse Angeli ut principium efficiens.

Ad aliud dicendum, quod provinciales Angeli multos custodiunt : nihilominus unicuique deputatur unus Angelus in custodiam. Concedimus tamen, quod custodia non est causa tante multitudinis Angelorum.

Ad aliud quod objicitur de intelligentiis, dicendum quod hoc frivolum est dicere, sicut bene probant objectiones, et nos inferius in proprio loco ostendemus, ubi traclabimus de differentia Angeli et intelligentiz.

Duo ultima que sequuntur, concedenda sunt. Nulla enim est talis causa: nec hoc dixerunt primi philosophantes, sed quidam Judzi, Rabbi Moyses scilicet, et Isaac, frivole volentes reducere opiniones Philosophorum ad dicta Legis. Unde etiam Rabbi Moyses dicit, quod Angeli non veniunt ad nos, nisi in signis per visiones somniales, et in effectibus per immutationes corporum. Unde super illud Genesis, xxxvur, 13, ubi Judas vi dit Thamar in bivio, dicit, quod tetigit eum angelus concupiscentie. Et frivola et absurda sunt secundum Catholicam fidem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7