Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
1. Constat enim, quod multiplicatio que ex equo est sub uno communi, quod se habet ad multa differentia non per materiam, est per species dividentes illud commune : Angeli omnes multiplicantur sub uno communi, quod se habet ut genus ad species illas, et hoc commune est substantia spiritualis intellectualis : ergo videtur, quod differentia eorum ad invicem est per species : ergo singuli a singulis differunt specie.
2. Adhuc, Commune substantiale non contrahitur ad hoc vel illud, nisi differentia constitutiva vel materia : constat autem, quod hoc commune quod est substantia intellectualis in Angelis, ad hune et illum non contrahitur per materiam : relinquitur ergo, quod contrahatur per formam, que est differentia constitutiva. Differentia autem constitutiva cum genere facit speciem, ut dicit Porphyrius: ergo videtur, quod singuli sint in singu lis speciebus, et quod singuli a se invicem differant specie.
3. Adhuc, Proportio est et similis habitudo luminum ceelestium corporalium ad lumina ceelestia spiritualia: sed lumina ceelestia corporalia singula a singulis differunt specie, ut vult Philosophus, quia quodlibet est ex materia sua tota: propter quod etiam non sunt transmutabilia ad invicem: ergo videtur etiam, quod lumina spiritualia ccelestia a se invicem differant specie, ita quod singula singulas habeant species.
4, Adhuc, Quorum est una natura speciei, eorum est una participatio eorum que consequuntur naturam illam : ergo a destructione consequentis, quorum non est una participatio consequentium naturam unam in communi, eorum non est una natura communis in specie: constat autem, quod simplicitas essenti, perspicacitas intelligentia, consequentia sunt propriam naturam angelicam: et hoe, ut dicit Augustinus et ponitur in . libro II Sententiarum, distinct. III, participant Angeli inequaliter : ergo videtur, quod non participent naturam unam in specie singuli : ergo in singulis sunt speciebus.
5. Adhuc, Multiplicatio per numerum sub una specie (ut dicunt Boetius et PhiJosophi omnes naturales) non convenit nisi nature mortali, que ideo se multiplicat per successionem, ut esse divinum quod in se tenere non potest, teneat in succedente, quod quasi pro pignore retinet : propter quod etiam nati pignora dicuntur. Cujus signum est, quia animalia parva, quorum vita brevis secundum naturam, sicut dicit Philosophus, multe sunt generationis, et multum ponunt in semine, eo quod in paucis non diu salvaretur species, sicut patet in vermibus, parvis avibus, et parvis animalibus. Sed natura angelica non est mortalis: non ergo indiget multiplicatione sub una communi specie, in qua teneatur esse divinum specificum illud : videtur ergo, quod singuli in propriis sint speciebus.
In conTrarium huius est, quod 1. Angeli de una hierarchia plus differunt ab Angelis de alia hierarchia, quam Angeli ejusdem ordinis differant a se invicem : si ergo Angeli ejusdem ordinis a se invicem differant specie, Angeli diversarum hierarchiarum differrent a se invicem genere: et sic non solum specie differunt Angeli, sed etiam genere.
2. Adhuc, Videtur quod omnes sunt ejusdem speciei. Quorum enim unum est nomen in communi, natura eorum est una et definitio secundum nomen illud, nomen enim et definitio ejusdem nature sunt, et non differunt nisi per implicitum et explicitum : quia quod definitio dicit explicite, hoc nomen dicit implicite. Sed omnes conveniunt in tribus, ut dicit Dionysius: omnes enim dicuntur ca@lesies essentie@, omnes dicuntur celestes virtutes, et omnes dicuntur Angeli. Et Dionysius reddit rationem de singulis horum : dicit enim, quod celestes essenti# dicuntur omnes, quia hoc commune quod est ceelestis essentia, wequaliter participant : omnes enim in celo empyreo creati sunt, et omnes ad ministerium regni coe lestis ordinati sunt. Celestes autem virtutes dicuntur, ut dicit Dionysius, quia omnes ad actus ministerii sui virtutem plenam acceperunt: propter quod in ordinibus singulis ordinati sunt: ordo autem, ut dicit Priscianus, pars potestatis est. Angeli vero dicuntur: quia Angeli inferiorem ordinem tenent. Ia autem est in omnibus potestatibus virtualibus, quod omnes superiores participant dona inferiorum excellenter et eminenter, inferiores vero dona superiorum minime: et sic quidquid convenit inferioribus Angelis, convenit omnibus superioribus, sed non e converso, scilicet quod convenit superioribus, convenit inferioribus Angelis. Et quia omnes participant donum Angelorum, omnes vocantur Angeli: et quia non omnes participant dona superiorum, ideo non omnes dicuntur Cherubim, vel Seraphim, vel Throni, et sic de aliis descendendo. Videtur ergo, quod omnes sint ejusdem speciei secundum naturam que est ccelestis essentia, et non differant nisi potestatibus et donis.
3. Adhuc, Proportio est, et similis habitudo militia regis terreni ad militiam Regis ceelestis : sed in militia regis terreni, sicut David, Salomonis, et aliorum, tota militia est unius speciei, licet inter se differant dignitatibus et potestatibus et ornatu ad dignitates illas pertinentibus : ergo videlur, quod similiter sit in militia Regis ccelestis : et sic omnes Angeli erunt ejusdem speciei secundum naturam, qua coelestes essenlize sunt et substantia intellectuales, secundum quod intellectuale a deiformi intellectu denominatur, ut dicit Dionysius : et non differunt nisi po{eslatibus et donis, quibus in ordinibus constituuntur.
4, Adhuc, Omnes sunt lumina divina, ut constat, et specula clarissima luminis divini manifestativa : et quorum est una perfectio secundum virtutem quam nati sunt suscipere, eorum est una natura communis secundum speciem. Cum ergo omnium -Angelorum una perfectio sit se-. cundum lumen deiformis intellectus, quam non reciperent, nisi nati essent eam suscipere, videtur quod omnibus Angelis sit una natura communis in specie. Prima probatur ex inductione in hominibus : omnis enim homo natus est suscipere virtutem moralem et intellectualem, et suscipit per assuetudinem et doctrinam, nisi naturale occurrat impedimentum, utin morionibus: propter quod dicit Aristoteles in Il Athicorum, quod innati sumus virtutes suscipere. Perficere autem est in assuetudine in virlute morali, vel doctrina in virlute intellectual: : et si aliquid sit, cui non est innatum aliquid suscipere, numquam per assuetudinem vel doctrinam suscipiet ilud : sicut lapidi non est innatum sursum ferri, et ideo per assuetudinem numquam assuescet sursum ferri, etsi millies sursum jaciatur. Et sic habetur propositum, scilicet quod si omnes Angeli perceptibiles sint luminis secundum deiformem: intellectum, una natura est in omnibus illis secundum speciem, secundum quam perceptibiles sunt luminis illius ut sue proprie perfectionis.
3. Adhuc, Si distinguerentur Angeli in diversas species, tunc secundum virtutem assistricem, et secundum virtutem ministratricem maxime deberent distingui: sed secundum illa virtutes non distinguuntur : dicit enim Beda, quod "jidem qui ministrant, assistunt dum ministrant, et intra Deum currunt quocumque mittantur." Si ergo secundum hoc non distinguuntur in diversas species, tune nec secundum alia officia ordinum in diversas species distinguuntur.
Si quis dicat per illud Matthei, xxv, 45, quod Deus dat unicuigue secundum propriam virtutem, et quod diversitas illius virtutis cognoscitur ex diversitate donorum, et indicat diversitatem nature secundum speciem. Hoe nihil habet probabilitatis : quia in eadem natura secundum speciem, sicut in homine, diversitas virtutis est ex diversa perspicacitate intellectus, vel diverso conatu ad cultum illius virtutis, vel ex diversa nobilitate nature, ex puritate vel impuritate proveniente. Et non posset assignari causa, quare non esset similiter in Angelis, ex quo ab Augustino expresse determinatum est, quod differunt simplicitate essentia, et perspicacitate intellectus.
Aliqui dixerunt, quod singuli Angelia singulis differunt specie, et consenserunt in rationes primo inductas.
Alii probabilius dixerunt, quod Angeli unius ordinis, sunt unius speciei: diversorum ordinum, diversarum specierum : dicentes, quod sub uno communi quod est species, omnium ordinatrix sapientia Dei multiplicat personas angelicas, propter multiplicitatem ministeriorum et officiorum ad ornatum regni cceelestis pertinentium.
Tertii dixerunt, quod omnes Angeli sunt unius speciei, differunt tamen hierarchiis et ordinibus, eo quod quidam sunt quasi agalmata divina juxta Deum existentia, et quasi continue in Deum motum habentia, vel per ignem charita~ tis, vel secundum perceptionem illuminationis veritatis, vel per susceptiones divinas : eo quod in omni materialitate Deum suscipiunt, et deiferi sunt.
Alii secundum diversitatem potestatis, diversitatem accipiunt ordinum et agminum. Quidam enim ex multa possessione verorum, pulchrorum, et bonorum, superpositi sunt, ita quod altitudinis et dominationis incessanter sunt appetitivi, et ad scabellaria et conculcabilia inferiora indignationis oculos numquam respiciunt. Quidam virtute, que est extremum in bono, et medium in actione et passione, ita excedunt, quod omnem voluntatem Dei possunt perficere, et bonam, et beneplacentem, et perfectam, nullo sibi valente obsistere impedimento. Quidam vero libera severitate arcere valent malitiosam potestatem, ne quantum vellet nocere possit, nec bonum ordinationis divine valeat impedire. Alii distinguuntur secundum perfectionem operationis, ad administrationem regni ceelestis pertinentis: hoc enim primo perficitur in legibus zquissimis, in officiis propriis unicuique persone deputatis, in definitionibus consiliorum, et in forma boni secundum unamquamque personam. Et sic dividunt eos in tres trinos ornatus.
Et quia hec sententia Sanctis congruit, et in eam magis consentire videntur, ideo videtur huic opinioni consentiendum esse, sicut persuadent rationes ultime inducte.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non semper est verum, quod multiplicatio que est sub uno communi non per materiam contracto, sit per speciem, vel per essentialem differentiam : sed in logicis est verum, et in naturalibus. In civilibus autem non est verum. In civilibus enim multiplicatio est ad ministeria per ordinationem politici sapientis : et sicut sepe dictum est, distributio regni ccelestis magis similis est politicis, et civilibus, quam sit logicis et naturalibus: cujus signum est, quod regnum celorum etiam civitas vocatur.
Ad aliud eodem modo respondendum est, scilicet quod non tenet in distributione et multiplicatione civili.
Ad aliud dicendum, quod lumina corporalia ccelestia ad aliud sunt, quam lumina spiritualia: corporalia enim sunt ad movendum materiam generatorum et corruptorum in diversas species et figuras et dispositiones et periodos, et prop ter hoc illa necesse fuit differre specie et forma ab invicem : lumina autem spiritualia multiplicantur ad ministeria, et propter hoc illa conveniens fuit convenire in forma et specie.
Ad aliud dicendum,” quod hec est vera, quod quorum est una materia communis, illorum est una participatio eorum que sequuntur naturam illam ; sed non oportet, quod uno modo: sicut patet in homne, cujus naturam consequitur risibile et intellectuale esse : tamen non uno modo participant, unus enim homo risibilior est alio, et alius intellectualior alio,cum tamen quilibet sit risibilis et intellectualis. Et ita est in Ange-~ lis: licet enim omnes sint simplicis essentiz et perspicacis intelligentia, tamen unus est simplicior alio, et alius perspicacior alio : et hoc non impedit quin omnes sint unius speciei communis.
Ad aliud dicendum est, quod in natura mortali causa multiplicationis est, que dicta est in objectione : sed in natura an-" gelica alia causa est, que similis est politice sive civili, ut jam saepius dictum est.
On this page