Quaestio 10
Quaestio 10
Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Et hoc queritur ratione ejus quod dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct.JI. Et si queritur,Ad quid creata sit rationalis creatura? Respondetur, cap. F: "Ad laudandum Deun, ad serviendum ei, ad fruendum eo : in quibus proficit ipsa, non Deus." Sed in hoc videtur Magister male dicere quod pramittitin capitulo precedenti ?: "Eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicet Angeli: parscorpori jungeretur, scilicet anime rationalis." Philosophi enim plures ponunt substantias rationales et intellectuales : ponunt enim intelligentias decem ordinum, et ponunt animas ccelorum intellectuales : et sic videtur, quod in quatuor distincta sit creatura rationalis.
Sed ad hoc dicendum, quod Philosophi nihil certum de talibus tradiderunt. Verum enim est, quod Avicenna et Algazel et sui sequaces, diversos motores orbium ponentes, decem ordines posuerunt intelligentiarum secundum decem mobilia. Primum ordinem posuerunt in primo mobili, secundum motum uniformem, qui vocatur motus diurnus sive aplanes, et hoc est sine errore. Secundum ordinem posuerunt in motu stellarum fixarum, secundum motum planes, qui est super polos orbis signorum. Unde etiam quidam eorum, ut Rabbi Moyses et Isaac, in illo orbe posuerunt intelligentias infinitas quoad nos. Et quia Ptolemeus dicit, quod modus ceelestis corporis non omnes deprehensi sunt, nec cognili, ideo dixerunt, quod attribuuntur eis intelligentiz infinite, quas vulgus, ut dicunt, Angelos vocat, eo quod per effectus suorum motuum spe se manifestant apud vulgus in visionibus somnialibus, vel in aliis effectibus, quibus corpora vulgi ad diversa disponun. tur et incitantur: que dispositiones quasi Angeli, hoc est, nunti sunt. Tertium ordinem ponunt in sphera Saturni, et quartum in sphera Jovis, quintum in sphera Martis, sextum in sphera Solis, septimum in sphera Veneris, octavum in sphera Mercurii, nonum in sphera Lune, decimum in sphera elementorum activorum et passivorum. Et causa positionis fuit, quia videbant, quod totum opus nature est opus intelligentie. Causa enim ordinis ad finem, non potest esse nisi intelligentia unicuique suum finem praslituens, et unumquodque ad suum finem ordinans. Unamquamque autem intelligentiarum ponebant plenam formis, quas ipsa intelligentia cum sit activa, per motum sui orbis explicat, et inducit in materiam, vel per se, vel per inferiores orbes quibus influit eam, eo modo, ut dicit Aristoteles in XII de Animalibus, quo intellectus practicus in homine manu utitur pro instrumento, quo explicat omnes formas quas habet apud seipsum. Videbant etiam Philosophi, quod immediatus motor sphere non potest esse intelligentia : et ideo cuilibet sphere attribuerunt animam qua moveretur: naturam enim attribuere non poterant, Nihil enim per naturam movetur in loco suo. Similiter nihil per naturam movetur ad aliquam differentiam situs, et ab illa : quod enim per naturam ascendit, non descendit : et quod per naturam descendit, non ascendit: Videbant autem, quod corpora ccelestia ab Oriente moventur in Occidentem et regyrantin Orientem, et sic moventur in aliquid, et recedunt ab illo, quod natara non facit in aliquo motu naturali. Planete autem incipiunt ab Occidente. et moventur ab illo in Orientem, et rezyrant in Occidentem : qui motus nullius forme naturalis esse potest : nec potest esse motus intelligenliz : et ideo coacti sunt dicere esse motum anime. Qualis autem, vel qua sit illa anima, nulla modo determinaverunt : et hoc determinare cum ratione pertinet ad Philosophum in libro de Causis.
His non concordant dicta Platonis, qui celum igneum dicit esse, et mundum sensibilem ex duobus magnis sensibilibus elementis in extremis componi, ex igne scilicet qui in omnibus facit sensibilitatem visus, et terra que sicut solida in omnibus facit sensibilitatem tactus : et ideo Deum in principio creasse celum et terram : ipsum autem mundum sensibilem esse animal intellectuale, cujus anima in centro sit, ut undique per totum globum corporis sui, vires animales exerat et effundat. Dicit autem hoc animal habere septem motus, sex secundum sex differentias situs, hoc est, ab alto in imum, ete converso ab imo in altum : et hi motus in ccelo sunt in elevatione angium planetarum, secundum quorum elevationem planeta efficitur stationarius statione prima et cursu directus : secundum autem quod movetur ab alto in imum, fit stationarius statione secunda, et depressus, et retrogradus, Motum autem ab ante in retro, et e converso, Plato posuit in altitudine planetarum, quando scilicet moventur ab Aquilone in Austrum, ete converso. Motum vero quiest a dextro in sinistrum ete converso, posuit ab Oriente in Occidentem, et e converso. Dicit enim Aristoteles in II de Celo et Mundo, quod dextrum est unde modus, sinistrum autem per quod fit regyratio. Ipsum autem uniformem motum circuli dixit esse motum intellectus : quia et ipse intellectus uniformis est sicut motus circuli.
Post hos omnes veniens Alpetragius, opinionem dicit esse Aristotelis, quod nihil sit de ordinibus intelligentiarum, vel quod anime attribuantur orbibus, vel quod alique stelle moveantur ab Oriente in Occidentem, sed quod omnia simplicia corpora ab uno et eodem motore veantur, qui est causa prima. Et ponit propositionem per se notam, scilicet quod virtus motoris primi fortior est in mobili mediato, quam in eo quod conjungitur ei per medium. Et ideo dicit, quod quando mobile primum _perficit motum diurnum ab Oriente in Occidentem, stelle fixe retardantur parum propter defectum virtulis moventis in ipsis. Kt hee retardatio parva quolidie accrescens,in triginta sex millibus annis complet circulum : et hoc est, quod videntur moveri ab Oriente in Occidentem. In sphera vero Saturni plus deficit virtus moventis : et ideo retardatio ejus ad circulum pervenit in triginta annis. Et ideo in sphera Jovis plus deficit, ita quod retardatio perficitur in duodecim annis. Kt in sphera Martis adhuc plus delicit, ita quod perficitur tribus annis. Et in sphera Solis plus, ita quod perficitur uno anno. Etin sphera Veneris plus, ita quod perficitur circa decem menses. Et in sphera Mercurii plus, ita quod circa octo menses perficitur. In sphera Lune maxime, ita quod in uno mense perficitur retardatio ejus. Ignis autem convolvitur et revolvitur in concavo. sphera Lune. In sphera autem aeris in tantum deficit, quod venti moventes aerem, humquam moventur ad perfectum circulum. Et similiter in sphera aque : propter quod mare influit et effluit ad quartam circuli lune. In sphera vero terre omnino deficit : propter quod terra slat et quiescit in loco suo. Propter hac omnia exclamat Ambrosius in Herameron: "Quid credendum sit talibus viris, qui nihil certum determinaverunt, sed omnia sub opinionibus fallacibus reliquerunt ?"
Propter quod etiam Magister incertum relinquens, et certum ponens, dicit rationalem creaturam non nisi in duo dividi, Angelum scilicet, et animam rationalem, quam dicit ad tres fines esse factam, scilicet ad laudandum, ad serviendum, et ad fruendum. Primus debetur efficienti, propter virtutem creantis, virtus enim laudabilium bonorum est. Secundus debetur merito creali. Tertius premium merentis est. Et sic diversificantur isti fines.
On this page