Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Et videtur, quod non. 1, Quecumque enim conveniunt genere et differentia, conveniunt specie. Angelus et anima rationalis conveniunt genere et differentia: utrique enim, ut dicit Magister in libro H Sententiarum, distinct. I, spiritus rationalis est: et constat, quod spiritus est genus, rationalis autem differentia: ergo constat propositum, quod genere et differentia conveniunt, et sic ejusdem speciei sunt.
2. Si quis dicat, quod rationale diversimode hinc inde sumitur : cum enim dicitur Angelus rationalis, rationale pro intellectuali sumitur : cum vero dicitur anima rationalis, sumitur pro ratione inquisitiva que componit unum cum alio, et confert unum alteri, et facit currere causam consequentie in causatum consequens: et sic inde equivoce sumitur. Contra : Aristoteles in TI de Anima sic dicit : "Intelligentia est indivisibilium in quibus non est falsum. In quibus autem verum et falsum est, jam compositio quedam iatellectuum est." Et ex hoc accipitur, quod Aristoteles vult, quod intellectus in uno stans, et intellectus componens unum alteri, sive conferens unum alteri, non referantur ad diversas naturas sive potentias, sed ad eamdem: ergo li cet sit homo rationalis intellectu. conferente, Angelus autem intellectu non conferente, per hoc non differunt secundum naturam et speciem, sed conveniunt.
3. Adhuc, Angelus habet virtutem collativam sicut et homo, et scit conferre principia principiatis, et scit virtutem argumentorum et syllogismorum melius homine: rationalis est ergo ratione conferente sicut anima rationalis: videtur ergo, quod ejusdem speciei sit.
4, Adhuc, Quecumque sunt ejusdem finis secundum naturam, ea sunt ejusdem speciei: anima rationalis et Angelus ejusdem finis sunt: ergo sunt ejusdem nature et speciei. Prima per se patet. Secunpa scribitur in libro JI Sententiarum, distinct. 1, cap. D: "Et quia non valet ejus beatitudinis particeps existere aliquis nisi per intelligentiam, que quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur, fecit Deus rationalem creaturam, que summum bonum intelligeet, et intelligendo amaret, et amando possideret, ac possidendo frueretur." Unus ergo finis est utriusque et una perfectio secundum finem : ergo ejusdem nature et ejusdem speciei sunt.
3. Si quis dicat, quod in hoc differant specie quod ibidem, II libro dicitur, distinct. I, cap. Ht guia, quia anima rationalis incorporabilis est spiritus, sive corpori unibilis: Angeli autem non, qui in puritate nature remanent. Contra : Istud non videtur facere differentiam essentialem. Prior enim est consideratio uniuscujusque rei secundum se, quam secundum id quo comparatur ad alterum: cum ergo anima rationalis sit spiritus in se absolute, qui, sicut dixit Gregorius Nyssenus, in seipso suppositum est et subjectum, hoc est, ens in se completum occasio accidenti existendi in eo: continet enim in se potentias, passiones, et habitus, ut dicit Arstoteles in III Fihicorum : videtur quod differentia anime rationalis et Angeli, si essentialis debeat esse et constitutiva speciei, debeat queri in hoc quod secundum se est anima, et non in hoc quod convenit ei ex comparatione ad alterum.
6. Adhuc, Ut dicit Gregorius Nyssenus, Plato reprehendebat hanc predicationem qua dicitur, Homo est compositum ex corpore et anima, et emendabat eam sic: Homo est anima rationalis utens corpore, ut corpus non haberet nisi ad usum operum, et ut instrumentum. Patet ergo si anima rationalis et Angelus differunt essentiali differentia, quod illa differentia in anima secundum se est querenda, et non in hoc quod est unibilis corpori.
7. Si quis dicat, quod rationale quod est in homine, est ad imaginem Dei : rationale autem quod est in Angelo, non est ad imaginem Dei: hoc superius improbatum est.Preeterea contra Gregorium est, qui in libro XXII Moralium dicit, "quod quo subtilior est in Angelo natura, eo imago Dei subtilius in eo est expressa."
8. Adhuc, Si quis dicat, quod rationale quod est in anima, natura est accipere a phantasmate : rationale autem quod est in Angelo, ab_ illuminatione desuper descendente a Deo. Contra : Anima perceptibilis est illuminationum a Deo descendentium, ut dicit Dionysius, et Angelus cognoscens est particularia sensibilia in seipsis: in seipsis autem non potest cognoscere sensibilia, nisi per aliquid sensibilium vel propriorum : et sic vel habet sensibilium formas, vel accipit eas sicut et anima: in hoc ergo non differunt.
9. Adhuc, Hoc est querere differentiam constitutivam in consequentibus animam et anime substantiam : potentia enim accepliva consequitur substantiam anime, differentia autem constitutiva est de principiis antecedentibus substantiam.
Solutio. Dicendum, quod anima rationalis et Angelus, et specie, et genere differunt. Est enim animalis Anima intendens in delectabilia corporis : et sic differt genere. Angelus autem spiritus, et ad delectabilia carnis non respiciens.
Differunt etiam specie: anima enim rationalis secundum seipsam et secundum totum affectum unibilis est corpori.
Per hoc patet, quod ipsa est actus corporis organici physici potentiam vite habentis. Et hoc non est per potentias tantum, ut quidam dixerunt, sed per essentiam suam, sic enim nisi essentialis forma esset hominis, homo non esset homo : propter quod dicit Aristoteles in X Ethicorum, quod homo suus intellectus est, eo quod a sola intellectuali anima tamquam ab ultimo perfectivo, respectu cujus omnia alia in potentia sunt, homo homo est et esse specificum habet.
Et si objicitur, quod intellectus nullius corporis est actus,utin HIT de Anima dicit Aristoteles. Hae objectio procedit ab ipso qui seipsum non intelligit. In quantum enim nullius corporis est actus, potentia est acceptiva : et si esset alicujus corporis actus, sicut visus est actus oculi, non acciperet nisi ea que essent de harmonia et de compositione illius corporis, sicut visus non accipit nisi ea que sunt de harmonia et compositione et perfectione perspicui humidi et luminis. Nunc autem omnia accipit per abstractionem : et ideo, ut dicit Anaxagoras, oportet eum immixtum et perfectum esse, et nulli nihil habere commune, et quod intellectualis anime secundum esse ultimum perfectivum sit hominis, et actus corporis animali.
Per hoc patet, quod ratio et intellectus in homine ordinant omnes alias potentias ad actus convenientes, et ponunt in eis formam virtutis et artis. Unde homo ratiocinatur in partibus vegetabilis anime qualiter ingerendum, qualiter digerendum, qualiter egerendum, et qualiter generandum: et in partibus sensibilis, qualiter videndum, qualiter audiendum, qualiter olfaciendum, qualiter gustandum, et qualiter tangendum: et in partibus appetitive, quid vel qualiter appetendum, quid vel qualiter fugiendum, et sic de aliis.
Nec potest dici, quod id quod ordinativum est omnium aliorum, ad ea que ordinat, non se habeat ut forma: propter quod dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod anima rationalis sola secundum esse est actus et anima hominis: vegetabilis autem et sensibilis non se habent, nisi ut potentie ad illam. Et quamvis sic quoad esse sit unibilis corpori, et sit actus corporis physici organici polentiam vite habentis, tamen, ut dicit Gregorius Nyssenus, Platonem sequens in hoc vera dicentem, non est tantum actus corporis, sed etiam suppositum et subjectum in se perfectum, utens corpore, et regens corpus. Propter hoc separatur post mortem, et est substantia vite in seipsa: et in hoc principaliter differt ab Angelo.
Dicendum quod falsum est: quia etiam anima separata, propter hoc quod secundum esse unibilis est corpori, affectum et intentionem retinet ad corpus, in tantum quod etiam a contemplatione retrahatur. Unde Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, loquens de anima rapta a sensibus corporis, et de statu post mortem, sic dicit: "Jnest anime quidam naturalis appetitus in admini strando corpus, quo appetitu retardatur quodammodo, ne tota intentione pergat in illud summum ceelum, intellectualis scilicet contemplationis, quamdiu non subest corpus, cujus administratione appetitus ille quiescat."
Ex hac differentia que substantialis est inter animam rationalem et Angelum, consequitur quedam alia in potentiis. Ex hoc enim, quod unibilis est corpori, potentiam vite habenti, necesse est quod intellectus ejus conjungatur continuo et tempori : et ideo necesse est, quod accipiat a phantasmate, quod non facit intellectus Angeli. Similiter necesse est, quod formalis intellectus ejus formetur et illuminetur ab inferiori, in quantum inferiora sunt sub lumine intellectus agentis. Quod non convenit intellectui Angeli, qui non illuminatur, nec formatur nisi a superiori. Et hane differentiam tangit Alexander in libro de Motu cordis, sic dicens: "Anima est substantia intellectualis, illuminationum que sunt a primo, ultima relatione perceptiva." Et innuit, quod Angelus est substantia intellectualis illuminationum que sunt a primo, prima relatione perceptiva. Propter quod etiam dicit Dionysius, quod "Angelus est deiformis intellectus, homo autem intellectus rationabilis et inquisitivi."
Ad primum ergo dicendum, quod genere et differentia non conveniunt: in alio enim et alio genere sunt, ut dictum est: et differentia que apponitur, aliter attribuitur Angelo, et aliter homini, ut jam dictum est: rationale enim Angelo attributum, est intellectus deiformis : homini vero attributum, conjunctum est continuo et tempori et inquisitivum.
Ad aliud dicendum, quod licet ad unum intellectum referatur intelligentia indivisibilium et collatorum, tamen causa indigentia collationis, et non indigere collatione, non potest referri ad unius speciei inteJlectum. Causa enim prioris est secundum esse conjunctio ad continuum et tempus: causa vero secundi est, deiformem esse intellectum in lumine.
Ad aliud dicendum, quod Angelus habet potentiam conferendi de omnibus excellenter et eminenter, sed habet hoc sicut potentia superiorum habent omnia que sunt inferiorum, sed non e converso,
Ab auiup dicendum, quod si finis est substantialis, in quo stat intentio et opus agentis: tune procedit objectio. Si autem est finis secundum bene, esse: tunc nihil valet objectio.Et sic est hic : quia intelligere summum bonum, amare, possidere, et frui, non sunt fines secundum esse, sed secundum bene esse.
Ad aliud dicendum, quod anima rationalis secundum suum esse et secundum substantiam unibilis est corpori, ut ostensum est : et ideo illa objectio nihil valet.
Ad aliud dicendum, quod Plato reprehendebat talem predicationem, non ut falsam, sed volens nos provocare ad contemptum corporis, et ad cultum anime : et hoc dixit Gregorius Nyssenus ibidem.
Ad aliud dicendum, quod in hoc differunt, sicut dictum est: quamvis enim Angelus accipiat sensibilia, tamen accipit ea sub lumine deiformis intellectus : anima vero sub lumine agentis intellectus et abstrahentis, sicut infra ostendetur in questione de potentia intellectiva Angeli.
Ad ultimum dicendum, quod ista differentia in consequentibus est, sed causatur ex antecedentibus et principiis constitutivis anime: ostensum enim est, quod anima intellectiva sive rationalis secundum substantiam et esse suum, actus est corporis, et unibilis est corpori: et ideo consequentia sicut irdicant accidentia, ita causantur ex antecedentibus. Propter quod dicit Augustinus, quod "anima rationalis in homine et infundendo creatur, et creando infunditur."
On this page