Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS IV, DE ANGELORUM NATURALIBUS, ET DE QUATUOR ATTRIBUTIS EORUMDEM.

Deinde queritur de tertia questione, quam supra posuit Magister in principio secunde distinctionis libri If Sententiarum, scilicet qualis facta sit angelica natura dum primo conderetur: de qua in secundo libro Sententiarum, distinctione III, cap. Ecce ostensum est, sic dicit Magister : "Nunc consequens est investigare quales facti fuerunt in ipso primordio sue conditionis : et quatuor quidem Angelis videntur esse attributa in initio subsistentiz sua, scilicet essentia simplex, id est indivisibilis et immaterialis : et discretio personalis : et per rationem naturaliter insitam intelligentia, memoria, et voluntas sive dilectio : liberum quoque arbitrium, id est, libera inclinande voluntatis sive ad bonum, sive ad malum facultas. Poterant enim et per liberum arbitrium sine violentia vel coactione ad utrumlibet propria voluntate deflecti."

De istis ergo quatuor attributis quzerendum est. Et querenda sunt duo, scilicet de istis attributis primo in speciali, et secundo de istis omnibus simul in communi. De singulis queeruntur quatuor, scilicel primo de essentie simplicitate. Secundo, De ratione naturaliter insita, sive intelligentize perspicacitate. Tertio, De personali discretione. Et quarto, De libertate arbitrii. De essentiz simplicitate queeruntur tria. Primo, An Angelus sit essentia simplex ? Secundo, Quis sit modus simplicitatis ejus ? Tertio, Que sit comparatio simplicitatis ejus ad simplicitatem divinam et ad simplicitatem anime rationalis ?

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum