Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

De Angeli essentiae simplicitate

QUAESTIO XIII. De Angeli essentiae simplicitate.

Membrum 1

Utrum Angelus sit essentia simplex

MEMBRUM I. Utrum Angelus sit essentia simplex?

Quod autem Angelus sit essentia simplex,

4. Sic probat Augustinus ; Primum attributum angelice nature est essentia simplex : ergo videtur, quod Angelus simplex essentia sit.

2. Adhuc, In libro de Spiritu et Anima dicitur, quod anima est essentia simplex : minus autem videtur, quod anima est simplex, quam Angelus : ergo multo magis Angelus est essentia simplex.

3. Adhuc, Constat, quod Angelus vel est composita essentia, vel simplex. Si est composita, cum omne compositum sit resolubile in componentia vel actu vel intellectu, Angelus resolubilis erit in componentia : sed hoc non est verum : componentia enim composito ipso priora sunt et tempore et generatione : Angelum componentia etiamsi aliquis fingere velit, non precedunt tempore et generatione : ergo remanet, quod Angelus est essentia simplex.

4, Adhuc, Esse Angeli non precedunt nisi duo, scilicet Deus, et nihil : Deus enim creavit Angelum, et ex nihilo creatus est Angelus : et constat, quod ex his non potest habere compositionem aliquam : remanet ergo, quod sit essentia simplex.

5. Adhuc, Philosophi prima componentia dixerunt esse formam et materiam:in omnibus autem talibus materia primum est ut subjectum, et per motum accedit forma ut actus : et tale quid non potest poni in Angelo : ergo videtur, quod sit essentia simplex.

6. Adhue, In libro de Causis dicitur, quod intelligentia est substantia que non dividitur : sed Angelus vel est intelligentia, vel intelligentiz similis. : ergo non dividitur, nec substantia, nec motu, nec tempore. Omne autém compositum aliquo illorum trium dividitur vel intellectu vel actu : Angelus nullo illorum dividitur : ergo remanet, quod sit essentia simplex,

7. Adhuc, Rabbi Moyses in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo, dicit, quod omne compositum est corpus Angelus non est corpus : ergo non est compositus : et sic adhuc remanet, quod sit essentia simplex, et sic idem quod prius.

3. Adhuc, Si dicitur Angelus esse compositus, queratur, In quo dignosci tur compositio ejus? Si dicatur, quod in hoc, quod aliquod influxum sibi potest recipere. Contra : Constat, quod Angelus non est in potentia recipiendi ab aliquo inferiorum : sed si recipit, recipit a prima causa influxas sibi illuminationes et bonitates. Et sic dicitur in libro de Causis : "Quanto plures recipit bonita. tes a prima causa, tanto plus accedit ad unum." Per hoc autem, quod aliquid accedit ad unum, non recipit compositionem, sed simplicitatem : ergo per talem receptionem non dignoscitur Angelus esse compositus, sed potius simplex essentia.

IN CONTRARIUM est, . 1. Quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod "omne quod est citra primum, est hoc et hoc :" Angelus est citra primum : ergo est hoc et hoc: et omne quod est hoc et hoc, est compositum: ergo Angelus est compositum, et non essentia simplex.

2. Adhuc, Boetius, ibidem, "Quod est, habere aliquid potest, preter id quod est: esse vero nihil habet admixtum ;" Angelus vero aliquid habere potest preter id quod est, quia illuminationes, et bonitates, a prima causa sibi influxas : ergo Angelus est ex quod est et quo est : omne autem tale compositum est: ergo Angelus compositum quid est.

3. Adhuc, In libro de Uno Deo dicitur, quod "omne quod est simplex, esse suum a seipso habet, et non ab alio:" cum igitur Angelus esse suum a seipso non habeat, non potest esse essentia simplex.

4. Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus : "Omne quod est, alio participat ut sit, et alio ut hoc aliquid sit :" Angelus autem est, et hoc aliquid est: ergo in substantia sua habet a quo est, et aliud quo hoc aliquid est : omne autem tale compositum est : ergo Angelus composita essentia est.

5. Adhuc, Boetius dicit, et in primo libro Senéentiarum, distinct. VIII, tra ctatu de simplicitate divina probatum est, quod propter simplicitatem divinam in Deo non est accipere universale et particulare : ergo a destructione consequentis, si in Angelo est accipere universale et particulare, Angelus non est substantia simplex : sed in Angelo est accipere universale, et particulare, possum enim dicere, Angelus, et hic Ange= lus : ergo a positione antecedentis, An~ gelus non est substantia simplex.

6. Adhuc, Aristoteles in JIL de Anima : "Jn omni natura aliud est quo est omnia facere, et aliud est quo est omnia fieri." Et dicit, quod oportet in anima accipere istas differentias. Sed in Angelo aliud est quo est omnia intelligibilia facere, et aliud quo est omnia intelligibilia fieri : ergo in substantia Angeli sunt duo : ergo est substantia composita.

7. Adhuc, Ab uno simplici non fluit nisi unum : sed ab essentia Angeli potentie naturales fluunt diverse : dicit enim Augustinus, quod memoria, intelligentia, et voluntas, et liberum arbitrium : ergo relinquitur, quod essentia sua non sit simplex.

8. Adhuc, Idem eodem modo se habens, non potest esse principium contradictorioram et contrariorum : sed in Angelo est quod convenit multis, et est communicabile, scilicet quod Angelus est, quod spiritus est, quod lumen divinum est : et est in eo quod est incommunicabile, et convenit uni soli : ergo hec non causantur ab uno, quod sit in substantia Angeli, sed a diversis : sed quidquid diversa habet in substantia, compositum est: ergo Angelus composita substantia est.

9. Adhuc, In quocumque est compositio secunda, que est ex substantia et accidente, in illo est compositio prima, que est ex natura suppositi, ef ex natura communi cui suppositum est. Et hoc probatur ex Boetio in libro de Hebdomadibus, qui dicit,quod "materia sim-=- plex subjectum accidentis esse non potest." Et ex Avicenna qui dicit, quod "subjectum est ens in se completum, quod est causa vel occasio accidentis existendi in eo, vel quod insit sibi accidens :" accidens enim causatur asubjecto, et nullum habet esse, nisi per hoc quod est in subjecto : accidentis enim esse est inesse, ut dicit Porphyrius, et Aristoteles dicit, quod accidens est quod cum sit in aliquo, non est in eo sicut quedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est. Sed in Angelo est compositio secunda, habet enim gratiam et virtutem. Ergo Angelus est subjectum. Et in omni subjecto aliud est quod substat, et aliud cui substat : omne autem tale substantia composita est: ergo Angelus substantia composita est.

Sotvutio. Dicendum, quod Angelus substantia composita est, et est suppositum, et hoc aliquid. Suppositum autem et hoc aliquid in ratione sui habent, quod sint compositum ad minus ex quod est et quo est: onine enim suppositum alicui substat communi, scilicet nature, qua est in genere vel specie illius nature : etomne quod substat, res nature determinata est in illa natura ad hoc quod est signatum hoc aliquid. Et per hoc patet, quod in ratione suppositi est, . quod compositum sit.

Et si objicitur de puncto et unitate, que sunt hoc aliquid : et tamen dicuntur simplicia esse. Dico, quod simplicia sunt, id est, quantitatem non habentia, et secundum quantitatem indivisibilia : nihilominus tamen partibus essentialibus composita sunt. Quod patet per rationes eorum si ponantur : punctum enim est substantia, in continuo habens positionem determinatam : et si substantia est secundum id quod est, indivisibile quoddam est : et si positionem habet in natura continui, aliquid est : et sic compositum est, et non habet idem in seipso id quod est et esse, sive quod est et quo est. Et similiter est de unitate relata ad genus discreti.

Unde omnes rationes que inducuntur ad hoc, quod Angelus composita substantia sit, procedunt.

Ad primum ergo quo videtur probari, quod simplex substantia sit, dicendum quod cum Augustinus dicit simplicitatem esse attributum Angelice nature, non intelligit de simplicitate simpliciter, sed de simplicitate secundum quid, qua scilicet non habet compositionem quantitativam et corpoream : habet tamen compositionem essentialem que est ex quod est et quo est, eo modo quo etiam anima simplex esse dicitur respectu corporis.

Ad aliud similiter dicendum, quia nec anima, nec Angelus simpliciter simplicia sunt, hoc est, omni compositione privata : habent enim intra se essentialem compositionem, et ex principiis essentialibus composita sunt.

Ad aliud dicendum, quod componentia aliquid, non semper precedunt generatione et tempore : sed in corruptibilibus simul sunt cum composito, et non sunt priora ipso, nisi natura : nec compositum resolubile est in ipsa, nisi secundum intellectum tantum : quia, sicut dicit Damascenus, subtilibus intelligentiis distinguuntur in ipso, quamvis secundum actum compositum numquam resolvatur in ea, sicut patet in ceelo et in omnibus incorruptibilibus. Dicit enim Philosophus in primo de Calo et Mundo, quod cum dico celum, dico formam : cum dico hoc celum, dico formam in hac materia : per formam intelligens creaturam communem, que est forma totius predicabilis de toto, que universale vocatur : per formam in hac materia intelligens incommunicabile suppositum, substans nature communi, quod de aliis ejusdem nature non predicabile est, nisi large sumendo predicationem, qua aliquid dicitur de seipso, sicut dicimus, quod Socrates est Socrates : sed hec predicatio non est per inherentiam sed per identitatem.

Ad aliud dicendum, quod Deus pra cedit esse Angeli ut principium efficiens, non componens, et nihil precedit esse Angeli ordine tantum, sicut post quod est esse Angeli sed principia componentia Aiigelum, sicut quo Angelus est, et hoc est, sunt principia compositionis, et non precedunt esse Angeli nisi natura et intellectu, sicut paulo ante dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Philosophi ponendo mate.iam et formam, non posuerunt principia compositionis, nisi generabilium et universaliter mobilium motu physico : et ideo talia Angelis non competunt, sicut satis supra in questione de compositione rerum determinatum est.

Ad aliud dicendum est, quod Angelus est substantia, que procul dubio non dividitur motu, vel tempore, vel actu; et sic intelligitur dictum Philosophi. Dividitur tamen intellectu et intelligentia Angelus : quia per intellectum distincta accipiuntur in ipso principio compositionis essentialis, que sunt quod est, et quo est.

Ad aliud dicendum, quod Rabbi Moyses dicit esse compositum quod ex partibus quantitativis per modum totius integralis compositum est: et ideo dictum ejus nihil facit ad propositum.

Ad ultimum dicendum, quod Angeli compositio dignoscitur in hoc quod Angelus est, et hic Angelus per hoc quod recipit bonitates influxas a primo, dignoscitur esse suppositum recipiens, tenens, et sustinens illas bonitates : et per hoc non accedit ad unum quo sit essentialiter, sed ad unum ad quod est finaliter : et accessus ejus est per imitationem similitudinis, et non per modum simplicitatis.

Membrum 2

Utrum modus simplicitatis Angeli sit, quod Angelus sit quidquid habet, et, Utrum Angelus et potentia Angeli sint idem

MEMBRUM II. Utrum modus simplicitatis Angeli sit, quod Angelus sit quidquid habet ? et, Utrum Angelus et potentia Angeli sint idem ?

Secundo, Queritur de modo simplicitatis angelice nature.

Et queritur, Utrum modus simplicita~ tis ejus sit, quod Angelus sit quidquid habet ?

Et maxime, utrum Angelus et potentia Angeli sunt idem?

1. Hoc enim videtur Augustinus in libro XV de Trinitate dicere, quod "memoria, intelligentia, et voluntas, sunt una vila, una mens, et una essentia :" constat autem quod non est nisi essentia anime rationalis : ergo memoria, intelligentia, et voluntas, sunt idem quod essentia anime rationalis : sed major est simplicitas in Angelo, quam in anima rationali: ergo multo magis in Angelo potentia eadem est cum ipso : et sic essentia Angeli eadem est cum potentia ipsius, Et ex hoc sequitur, quod intelligentia, memoria, et voluntas idem sint cum essentia Angeli, nec habeat aliam essentiam.

2. Adhuc, Dionysius dicit, quod "Angelus est essentia simplex." Dicitur autem, quod in perpetuis idem est posse et esse : quia si simplex est, non potest esse quod ab alio dependeat potentia, et ab alio essentia. Ergo videtur, quod in Angelo potentia sit idem cum essentia : et sic iterum relinquitur, quod memoria, intelligentia, et voluntas, in Angelo sint essentia ipsius.

3. Adhuc, In libro de Spiritu et anima dicitur, quod "Deus est omnia sua:" anima autem quedam sua, habet enim intellectum, et ipsa est suus intel lectus : et habet memoriam, et ipsa est sua memoria : et habet voluntatem, et ipsa est sua voluntas. Sed in Angelo major simplicitas est, quam in anima rationali. Ergo multo magis Angelus est quelibet suarum potentiarum, et essentia Angeli idem cum qualibet potentia sua.

In contrarium est, quod 1. Hoc est contra omnem intellectum, quod id quod fluit ab aliquo ut qualitas ipsius, idem possit esse essentialiler cum ipso : unum enim est in genere qualitatis, etin specie qualitatis que dicitur naturalis potentia vel impotentia : alterum autem est in genere substantie ut principium essentialiter constitulivum substantie : ergo numquam potest intelligi, quod sint eadem essentia : sed constat, quod omnis potentia Angeli flait ab essenlia ipsius ut naluralis potentia ergo humquam potest esse vel intelligi, quod essentia Angeli idem sit cum potentia ipsius.

2. Adhuc, Potentia media est semper inter essentiam et actum : medium autem cum extremo numquam potest esse ejusdem essentix : ergo potentia et essentia Angeli diversa sunt. Et hoc concedendum est.

Dicendum igitur, quod hoc soli Deo convenit, quod ipse est quidquid habet : eo quod sibi soli convenit, quod in ipso est idem penitus quod est et esse : et quod quidquid est in ipso, est idem cum substantia ipsius.

Ad primum ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod memoria, intelligentia, et voluntas, sunt una vita, una mens, una essentia : non _ intelligit, quod essentialiter sint idem et indivisa secundum essentiam, quia hoc est impossibile, sicut probat objectio : sed intullicit, quod in spiritualibus non est enim potentie distribuuntur secundum partes silu distantes, ila quod non tolum corpus secundum essentiam adest cuilibet potentie : in spiritualibus autem, sicut in anima, et in Angelo, non sic distribuuntur : sed anima et Angelus secundum totam essentiam, secundum totam vilam, secundum totam meniem, adest cuilibet potentiz.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius dicit, quod Angelus est quodammodo simplex : sed non dicit, quod est in fine simplicitatis. Unde essentialiter compositus est : et ideo ab alio dependet esse ipsius, et ab alio potentia : nec est idem in eo posse et esse.

Ad aliud dicendum, quod si sustinea~ tur dictum in libro de Spiritu et anima, non potest sustineri, nisi eo modo quo dictum est de dicto Augustini in libro de Trinitate : aliler enim omnino falsum est et absurdum. Et secundum hoc ex dicto illo non sequitur, quod potentia idem sit quod essentia, sed quod indistans sit anima secundum essentiam et vitam a qualibet potentia.

Membrum 3

Quae sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem divinam, et ad simplicitatem animae rationalis?

MEMBRUM III Quae sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem divinam, et ad simplicitatem animae rationalis?

Tertio queritur, Quae sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem divinam, et ad simplicitatem anime ralionalis ?

Et videtur, quod nulla. 1. Dicit enim Augustinus, quod simplicitas divina tanta est, quod Deus est quidquid habet : habet enim vitam, et ipse est sua vita: habet justiliam, et ipse est sua justitia : habet virlutem, et ipse est sua virtus. Angelica simplicitas nihil horum admittit : Angelus enim nec vita sua est, nec intelligentia, nec justilia, nec aliquid eorum_ que habet. Ergo nulla est comparatio simplicitatis divine ad angelicam.

2. Adhuc, Damascenus in libro IE de Fide orthodoza dicit, quod "Angelus in comparatione Dei corporalis est’:" corporalis autem ad simpliciter incorporale, in simplicitate nulla est comparatio vel: proportio : ergo videtur, quod Dei et Angeli in simplicitate nulla sit comparatio.

3. Adhuc, Ad animam rationalem non videtur esse comparatio : unibilis enim cum corpore, et non unibilis, in simplicitate nulla comparatio est : aninia rationalis unibilis est cum corpore, Angelus non unibilis : ergo in simplicitate nullam habent comparationem.

Sotunio. Dicendum, quod duplex est comparaltio. Una est univoci, que est secundum unum quod est in duobus vel pluribus secundum unam et eamdem rationem, sicut dicimus album, albius, albissimum : et de hac dicit Philosophus, quod comparatio univoci est. Et talis comparatio in simplicitate non est inter Deum, et Angelum, et animam rationalem.

Alia est comparatio analogi,* hoc est, unius quod est in pluribus secundum analogiam sive proportionem ad aliquod unum, sicut dicimus esse Deum justiorem Angelo vel ,homine : quia secundum proportionem justitie ad actum, que est reddere unicuique quod suum est, Deus essenlialiter justus est, et reclitudinem et perfectionem actus justitize semper conlingit, et ab eo deflecti non potest. Angelus autem et homo participative justi sunt, et a rectitudine actus et perfectione deflecti possunt.

Similiter dicimus de simplicitate, quod cum simplicitas in Deo, in Angelo, et in anima rationali non sit univoce, secundum primum modum non potest esse comparatio simplicitatis inter Deum, et Angelum, et animam rationalem. Secundo autem modo quodammodo est comparatio : quia maxima simplicitas est, que est in fine simplicitatis, ut scilicet idem sit habens et quidquid habet, et sint idem per essentiam, hoc est, quod una sit essentia habentis et quidquid habet. Et minor simplicitas est in eo quod participalive simplex est, nec est quidquid habet. Et minima simplicitas sit ejus quod unibile est corpori quantitatem habenti, et dividitur secundum potentias secundum parles organicas corporis.

Ad primum ergo dicendum, quod non est comparalio sicut univoci, sed quodammodo est sicut analogi.

Ad aliud dicendum, quod Angeli non dicuntur corporales, nisi secundum quemdam modum : quia scilicet locales sunt definitive, sicut dictum est in questione de definitione Angeli.

Ad aliud dicendum, quod unibilitas anime ad corpus non impedit comparationem analogi, licet impediat comparationem univoci.

PrevBack to TopNext