Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

QUAESTIO XIX. Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Deinde propter illud quod Magister queritur in libro IT Sententiarum, distinct. V, cap. Hic quert solet, queritur, Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Et videtur, quod meruerint : Beatitudo enim in ratione premii est: premium autem in ratione sua habet, quod redditur merito : oportuil ergo si acceperunt eam, quod meruerunt eam, vel ante, vel post.

2. Adhuc, Beatitudo non datur nisi dignis : non est autem dignus nisi qui meruit : ergo videtur, quod meruerunt beatitudinem sibi datam.

3. Adhuc, Anselmus in libro de Casu diaboli sic dicit: "Hoc fuit peccatum diaboli, quia voluit habere sine merito, quod per meritum accepisset si stetisset." Alii ergo qui non ceciderunt, per meritum acceperunt beatitudinem.

4, Adhuc, Constat, quod in conversione ad Deum movebantur secundum liberum arbitrium ad summum bonum : et hic motus (ut in precedenti articulo habitum est) gratia fuit informatus : omnis motus liberi arbitrii gratia informatus, meritorius est: ergo tunc meruerunt: omne enim meritum ad beatitudinem refertur ut ad premium: ergo beatitudinem quamcumque meruerunt, acceperunt.

Contra: Conversio et confirmatio Angeli boni simul fuerunt : sed ante confirmationem nihil meruerunt: in solis enim naturalibus tunc erant, et ex solis naturalibus nullus mereri potest: ergo nec ante confirmationem meruerunt, nec in ipsa conversione et confirmatione mereri poterant : confirmatio enim data est eis ad gloriam et ad beate vivendum, et non ad merendum : ergo videtur, quod hnumguam meruerunt merito antecedente.

Uxrerivs queritur hie propter solutionem quam videtur approbare Magister in eodem capitulo, Utrum beatitudinem tunc acceptam postea meruerunt ex ministerio quod faciunt circa nos ?

Et videtur, quod sic. 1. In humanis enim, que ad similitudinem divinorum disposita sunt, sepe videmus, quod miles ante accipit stipendia, que posteriori militia meretur. Cum ergo Angeli boni dicantur milites Dei, Job, xxv, 3: Numquid est numerus militum ejus ? videtur, quod Angeli beatitudinem prius acceptam postea in excubiis custodiz circa nos militantes merueruat.

2. Adhuc, Si non merentur ministrando circa’nos: tune nihil valerent eis optima et dignissima obsequia, que faciunt circa nos, quod valde inconveniens esl.

3. Adhuc, Charitas’ (que forma virlutum est) meretur: ergo major charitas plus meretur, et maxima maxime: sed maxima est charitas Angelorum bonorum ministrantium circa nos: ef constat, quod non meretur nisi beatitudinem : ergo in principio beatitudinem acceptam in obsequiis circa nos merentur.

Contra : 1. Si merentur obsequiis circa nos factis : aut omnes merentur,superiores scilicet, et inferiores : aut inferiores tantum. Si omnes: func sequitur, quod omnes superiores et inferiores usum exlerioris officit habent circa nos: et hoc est contra Gregorium dicentem sic: "Superiora illa agmina Deo assistentia, usum exterioris officii non habent." Et vocat superiora agmina quatuor ordines superiores, Cherubim, Seraphim, Thronos, et Dominationes. Si autem inferiores tantum : {unc cum omne meritum exaltet merentem in gloria, tantum posset mereri inferior, quod ad gradum superioris ascenderet : et sic ordines confunderentur, quod absurdum est.

2. Adhuc, Si meretur Angelus obsequendo circa nos: cum omne premium dependeat a merito, et gloria de beatitudine precepta sit premium Angeli, gloria Angeli dependeret ab obsequio quod facit circa nos, quod valde absurdum est, quia non dependet nisi a Deo.

Soxvtio. Magister hic innuit tres opiniones, quarum prima est, quod Angeli non meruerunt, nec ante, nec post beatitudinem perceptam. Et hi dicunt, quod gratia in confirmatione Angelis non fuit dala ad merendum, sed ad beate vivendum: nec tunc fuisse eis datum bonum quo mererentur, sed quo feliciter fruerentur. Secunda dicit, quod merucrunt per conversionem liberi arbitrii gratia informati ad Deum, et quod meritum illud precessit beatitudinem causa, non tempore. Et hoc videtur magis congruere dictis Sanctorum. Tertia est, quod meruerunt post, et non ante per obsequia circa nos facta ex Dei obedientia et reverentia, Et hi dicunt premium processisse merita tempore, non causa, Et hance opinionem dieit sibi Magister placere. Unde in fine capituli inducti sic dicit: "Et hoc mihi magis placere fateor."

Secundum dicta Augustini et Anselmi, procul dubio Angeli convertendo se ad Deum per liberum arbitrium gratia informatum, meruerunt confirmari in beatiludine. ;

Et tenendo hance viam dicemus ad quatuor prima, quod per illa non probatur, nisi quod meritum precedit premium causa, non tempore : et hoc sufficit. Sicut patet in parvulis, qui non habent causam premii, nisi in gratia sacramentali, et in illa salvantur, cum nullum meritum praecedens habeant tempore.

Ao 1p quod ulterius queritur, dicendum, quod obsequio quod faciunt circa nos, merentur premium accidentale, quod est gaudium de profectu ministerii : sicut dicitur in Evangelio Luce, xv, 10: Dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.

Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod non est simile de homine remunerante, et de Deo: homo enim spe futuri servitii dat quod dat: Deus autem nullo indigens, dat gratis quod dat, non spe alicujus futuri servitii.

Ad aliud dicendum, quod hoc procederet, si per obsequium augeretur eis premium substantiale : sed hoc non est ita, ut jam dictum est: et ideo non sequitur, quod confundantur ordines.

Ad ultimum dicendum, quod multum valet eis obsequium quod faciunt circa nos: valet enim ad premium accidentale, quod est gaudium de profectu hominum, et gaudium de bonis actibus et multis quos ex charitate et obedientia et reverentia Dei faciunt : non enim potest esse, quin continue de talibus gaudeant, sicut omnis virtuosus gaudet de opere virtufum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19