Quaestio 20
Quaestio 20
Quis cecidit
Membrum 1
Utrum superiores vel inferiores fuerunt Angeli cadentes
1. Gregorius in homilia super illud Evangelii Matthei. xvi, 1: Accesserunt adJesum Pharisei, tractans illud verbum Ezechielis, xxv, 12 et 13: Tu si gnaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : in deliciis paradist Dei fuisti, dicit sic: "Notandum, quod Angelus non ad similitudinem Dei factus dicitur, sed ad signaculum similitudinis Dei: ut quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei similius in~ sinuelur expressa. Quo in loco mox subditur : Omnis lapis pretiosus operimentum iuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et berillus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines Angelorum: quibus nimirum ordinibus ille primus Angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis Angelorum agminibus prelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit."
2. Adhue, Super illud Isaie, xiv, 12: Quomodo ceeidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Glossa dicit sic : "Diabolus in exordio mundi creatus, inter Angelos gloriosior fuit."
3. Adhuc, Accipiantur verba Magistri in cap. illo, Preterea sciri oportet, inducta, ubi sic dicit : "Sicut de majoribus et de minoribus quidam persliterunt, ita de uftroque gradu quidam corruerunt. Inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentior, nec inter stantes aliquis fuit eo dignior." Et inducit illud Job, xt, 14: Jpse est principium viarum Der. Et illud quod ante dictum est de Ezechiele et Gregorio. Et subdit, quod per illam excellentiam vocatus est Lucifer. Inducit etiam illud quod dictum est de Isaia'.
4, Adhuc, Isidorus, "Lucifer postquam creatus est, eminentiam nature et profunditatem scientie sux perpendens, in suum Creatorem superbivit, in tantum quod etiam Deo se equare voluit, ut in Isaia dicitur: In celum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum... Similis ero Altissimo’. Similis quidem Deo esse voluit, non per imitationem, sed per equalitatem potenlia."
3. Adhuc, Idem videtur per rationem : Angelus enim cum intellectualis esset, deiformi intellectu altitudinem squalitatis Dei non concupisceret, nisi omnibus excellentior esset, et ex hoc se dignum tanta altitudine reputaret : ergo videtur, quod Lucifer omnibus fuit excellentior.
Contra : 1. Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : Ex angelicis virtutibus ile qui preerat terrestri ordini, et cui a Deo terre custodia commissa erat, non natura mala facta sed bona existens, eta bono erat facta, et nequaquam in seipsa a conditore malitie semitam habens : non ferens illuminationem et honorem quem ipsi conditor largitus fuerat, liberi sui arbitrii electione demutata est ab eo statu qui secundum naturam, in eum qui contra naturam, hoc est, in malitiam °
Adhuc, Idem penitus dicit Gregorius Nyssenus: "Si terrestri ordini nullus preficitur superiorum secundum ordinem hierarchi# : ergo Lucifer qui terrestri ordini preerat, de superioribus non erat, sed de infimis."
2. Adhuc, Augustinus in libro XJ super Genesim ad litteram, tangens hane questionem, dicit disputandg: "Nune sufficiat ista complexio : aut ab initio creationis sue diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia cecidisse : aut alios esse Angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non presciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum subditis sibi Angelis suis tamquam Archangelus cecidit per superbam impie tatem : sed hoc nullo modo asseri potest, illud mirum si potest’." Ex hoe accipitur, quod ad minus dubium est, utrum fuerit de superioribus, vel de inferibus, et quod neutrum asseri potest,
3. Adhuc, Sicut paulo ante dictum est, Magister dicit in preinducto capitulo, quod de cadentibus sicut de persistentibus quidam fuerunt de superioribus, quidam de inferioribus. Et hoc etiam dicit communis sententia. Dicit enim, quod non unus ordo cecidit, sed de quolibet ordine tot, quot unum ordinem efficerent secundum numerum.
4, Adhuc, Beatus Gregorius dicit, quod homines assumuntur secundum ordines Angelorum: ita quod quidam ascendunt ad superiores, quidam ad medios, qnidam. ad inferiores. Et inducit illud Deuteronomii, xxxu, 8, secundum translationem Septuaginta : "Statuit termimos populorum juxta numerum Angelerum Dei." Si ergo ex hominibus assumptis reparatur ruina Angelorum, oportuit quod de quolibet ordine quidam caderent.
Solutio. Dicendum, quod de quolibet gradu (sicut dicit Magister in Sententiis) quidam ceciderunt : sed Lucifer princeps cadentium, omnibus et stantibus et cadentibus ante casum excellentior fuit in omnibus que attributa sunt nature angelice, ut expresso dicit Gregorius in auctoritatibus inductis.
Ad id quod contra objicitur de Damasceno et Gregorio Nysseno, dicendum quod Lucifer non dicitur terrestri ordini prefuisse, ut ordinatus in illo ordine cui terre custodia commissa est: ille enim est infimus ordo, qui Angelorum vocatur, qui ministrant circa nos, et custodiunt homines: sed dicitur ter restri ordini prefuisse, ul per quem illuminationes in terrestrem ordinem descenderent, per quas Angeli custodientes homines, melius ad voluntatem Dei custodirent. Et hoc est simile huic quod dicitur, Isa. vi, 6, secundum expositionem Dionysii in Celesti hierarchia 2, ubi dicitur, quod Seraphim volavit ad Prophetam, et purgavit labia ejus calculo, quem forcipe de igne altaris tulerat : ubi dicit Dionysius, quod ille non fuit de ordine Seraphim, qui purgavit Prophetam, sed de ordine inferiori, in quem a Seraphim illuminatio ignita descendit, qua Prophetam purgaret. Et sunt hee ejus verba : "Summus autem sacerdos et post Deum dux, ipse prestantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformiter eruditus sum. Ipse igitur est per me te purgans, per quem providas et proprias acliones ex occulio in nos produxit." Inferiores enim cum actiones et officia accipiunt superiorum, etiam nomina eorum sortiuntur: quia, ut dicunt Gregorius et Beda, ex officiis nomina sortiuntur.
Ad dictum Augustini dicendum, quod ptima pars divisionis suz vera est, quod scilicet Lucifer ab initio, hoc est, statim post initium conditionis sue de clo cecidit impia superbia, sicut expresse, Isa. xiv, 12: Corruisti de ca@lo in terram. Et, Luc. x, 18 : Videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem. Et, Ezechiel. xxvii, 17 : dn ¢erram project te: ante faciem regum dedi-te ut cernerent te.
Alia pars divisionis Augustini non asseritur ab Augustino : sed dicit eam aliorum errorem recitando, qui hoc quod dicunt, probare non possunt. Et licet Augustinus non asserat aliquid de Angelis, tamen Gregorius et alii sancti hoc expresse dicunt, quorum dicta xqualis auctorilatis sunt cum dictis Augustini, Ad dictum Magistri patet solutio per dicta in principio hujus solutionis.
Per noc etiam patet solutio ad dictum Gregorii sequens : quia hoc verum est. Unde Apostolus, ad Ephes. vi, 12, loquens de demonibus cadentibus, nominat quosdam de media hierarchia, sic dicens : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, Potestates enim secundum ordinem beati Dionysii, de media hierarchia sunt, Principes de infirma.
Membrum 2
Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit
MEMBRUM II. Utrum unus eorum alits suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit | ?
Secundo queritur. Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit ?
Hanc enim questionem tangit Magister in libro 11 Sententiarum, distinct. VI, cap. Et tantz superbize merito.
1. Damascenus in libro If de Fede orthodoxa sic dicit: "Simul autem cum eo, scilicet Lucifero, evulsa est que secuta est eum, multitudo infinita eorum, qui sub ipso ordinati erant Angelorum 2." Ex hoc accipitur, quod inferiores secuti sunt eum: ipse ergo fuit primus, et alii suasioni ejus consenserunt.
2, Adhuc, Apocal. xn, 3 et 4, Draco qui de celo projectus est in terram, cauda tertiam partem stellarum traxit, Glossa ibidem : "Cauda est deceptio, per quam celatur iniqua voluntas." Sed quod trahitur, in rationali-creatura: ergo videtur, quod Lucifer stellas secum cadentes, hoc est, Angelos suasione traxerit in consensum sue male voluntatis.
3. Adhuc, Isidorus : "Lucifer ille major aliis non solum cecidit, sed cum eo multi qui in malitiam consenserunt," Consensus non est nisi postquam fit persuasio. Ergo videtur, quod ante persuaserit, et persuadenti illi alii consenserunt,
4. Adhuc. Matth. xxv, 41: Discedite ame, maledictt, in ignem externum, qui paratus est diabole et angelis ejus, Constat, quod Angeli ejus non dicuntur per creationem vel possessionem : restat ergo quod dicantur Angeli ejus per consensum malitie : et tune sequitur idem quod prius.
Contra : Si Angelus persuasit aliis iniquam voluntatem suam, ad _ persuasionem illam exigebatur mora, in qua id quod persuadere voluit, conciperet et ordinaret, et alium ad consensum inducerct : ergo aliquo tempore malus in ceelo exstitit, quod est contra Augustinum, qui dicit, quod mox superbie merito depressus fuit.
2. Adhuc, Secundum hoc inferiores Angeli per alium peccassent, et non per se. Dicit autem Augustinus, quod "qui per alium peccat, per alium potest redimi." Ergo inferiores Angeli possunt redimi, sicut homo qui per alium peccavit. Et hic est error qui condemnatus est in Origene, sicut dicit Hieronymus contra Rufinum.
Sotvutio. Dicendum, quod Lucifer, princeps demonum, nulli actualiter per suasit suam voluntatem : sed unusquisque propria voluntate consensit ei. Videntes enim decorem ejus in nalura~ libus, dignum equalitate Dei reputaverunt, et quod propria potestate regcret et seetalios, nulli subjcctus : et hoc fuit peccatum eorum. Nec fuit ibi persuasio, nisi occasionaliter, scilicet quod excellentia decoris ejus quilibet finferiorum persuasus esse dicitur. Propter quod dicit beatus Bernardus super Cantica, quod "in lumine divino previdit tantam esse Dei benignitatem, quod aliquam creaturam rationalem Deus assumpturus erat in sue persone unitatem et pictatem : ef decorem suum considerans, putabat se esse illam, et propria potestate delectatus,qua per se sub nullo esse voluit, xqualitatem Dei concupivit, et esse super alios, et quod hoc haberet a se, et non a Deo’."
Ad primum ergo dicendum, quod ipse primus fuit qui consensit, et voluit csse aequalis Deo : aliis autem non persuasit, nisi occasione rei, quia scilicet considerato decore ejus, reputabant eum esse dignum Dei xqualitate.
Ad aliud dicendum, quod tractus caude draconis vocatur ibi illa occasionalis et realis persuasio, qua quilibet persuasus in seipso consensit in malitiam sue prave voluntatis : hoc enim modo rationalis creatura sepissime persuadetur ex ipsa re.
Eodem modo dicendum est ad dictum Isidori : persuasi enim sunt ex ipsa re, non intelligib'li sermone Luciferi.