Text List

Quaestio 38

Quaestio 38

De divisione hierarchiae

QUAESTIO XXXVIII. De divisione hierarchiae.

Deinde, Queritur de ratione ejus quod dicit Magister in libro Il Sententiarum, distinct. IX, cap. 1, ubi sic dicit: "Inveniuntur in istis ordinibus tria terna esse, et in singulis tres ordines, ut Trinitatis similitudo in eis insinuetur impressa. Unde Dionysius tres ordines Angelorum esse tradit, ternos in singulis ponens. Sunt enim tres superiores, tres inferiores, et tres medii. Superiores sunt Seraphin, Cherubin, Throni. Medii, Dominationes, Virtutes, Potestates.’ Inferiores, Principatus, Archangeli, Angeli." Et sunt verba Dionysii in Celesti: hierarchia’, ubi sic dicit Dionysius : "Omnis theologia ccelestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus. Has divinus noster sanctus perfector (Paulus scilicet qui raptus est in tertium celum, et ibi dicitur vidisse quod Dionysius descripsit in Celesti hierarchia) in tres segregat dispositiones."

Gratia ergo hujus queritur hie de divisione hierarchie. Et queruntur duo, scilicet de divisione hierarchi# in communi, et de divisione hierarchie in speciali angelic, quia de illa intendimus.

Membrum 1

De divisione hierarchiae in communi

MEMBRUM I. De divisione hierarchiae in communi.

De divisione hierarchiae in communi sic objicitur : .

1. Dicitur communiter ab antiquis, quod hierarchia triplex est, scilicet supercelestis quam dicunt esse divinam, hierarchia ceelestis quam dicunt esse angelicam, et subcceleslis quam dicunt esse humanam sive Ecclesiasticam.

Videtur autem, quod illa que dicitur supercelestis nulla sit: habitum est enim in prima definitione hierarchia, quod dicit Dionysius, quod "hierarchia Deum habet omnis scientizet actionis ducem ;" divina autem hierarchia nullum habet ducem scientie et actionis, sed dux est aliorum : ergo superceelestis five divina hierarchia non est hierarchia.

2. Adhuc, Dionysius in Ceelesti hierarchia dicit sic : "Hierarchia est deiforme quantum possibile similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes in Dei similitudinem proportionaliter ascendens '." Deo nulle illuminationes sunt indite, quia quod inditum est, ab alio acceptum est: et in Deo nihil est altius ascendens, quia in summo est. Ergo in Deo non videtur esse hierarchia : et sic nulla videtur esse superccelestis hierarchia sive divina.

3. Adhuc, Nulla videtur esse sabealestis : dicit enim Alexander in libro de Motu cordis, quod anima humana illuminationum que sunt a primo, ultima relatione est perceptiva. Post ultimam autem non est aliquid in quod transfundatur illuminatio. Cum ergo substantiale sit hierarchie, quod illuminationem perceptam transfundat in aliud, et humana non habeat in quod transfundat, videtur humana hierarchia non esse hierarchia.

Solutio. Dicendum, quod hierarchia potest accipi secundum definitionem essentialem que paulo ante disputata est : et potest accipi secundum nominis compositionem. Si primo modo accipiatur, et accipiatur in omnibus essentialibus differentiis per quas definita est : tunc procul dubio illa que dicitur supereelestis sive divina, non dicitur hierarchia proprie loquendo. Si autem secundo modo accipiatur : tunc hierarchia non est nisi sacra et ordinata potestas : et si ordo referatur ad ordinem nature Patris et Filii et Spiritus sancti, quo alter est ex altero, et non quo alter prior est altero: tune procul dubio in Trinitate superceelesti est hierarchia quedam : est enim sacra et ordinata potestas in Filio ex Patre, et in Spiritu sancto ex Patre et Filio. Et *hoc intendit Magister dicere in libro I! Sententiarum, dist. 1X,cap. 1, ubi dicit sic : "Jn singulis hierarchiis tres ordines sunt, ut Trinitatis in eis similitudo insinuetur impressa". Et propter hoc dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "ex Patre luminum secundum quod principium est totius divinitatis, ab eterno procedunt, Filius per generationem, et Spiritus sanctus per spirationem, ut divina lumina et divini flores."

Et per hoc patet solutio ad hoc quod objicitur de superceelesti hierarchia.

Ad id quod de subcelesti sive humana objicitur, dicendum, quod licet humana non habet aliam hierarchiam post se in quam transfundat illuminationes a Deo vel ab Angelis acceptas, tamen in seipsa distinctiones habet inferiores et superiores gradus, secundum quos superiores transfundere debent illuminationes in inferiores : et in his consideratur sacra et ordinata potestas,

Ad dictum Alexandri in libro de Motu cordis, dicendum, quod anima humana ultima relatione dicitur illuminationum que sunt a primo perceptiva, relatione ultima, quia in quantum in corpore est et sensibus conjuncta, illuminationes non percipit nisi in speculo et in wnigmate et vestigio, quas Angelus percipit in Verbo : que est prima relatio intellectualis nature ad illuminationem. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia® : "CGeelestes essentie ut intellectus intelligunt juxta quod eis fas est divinas illuminationes in seipsis : nos vero sensibilibus imaginibus in divinas quantum possibile est reducimur contemplationes. I ad Corinth. xum, 12: Videmus nune per speculum in enigmate : tunc autem facie ad faciem. Quia sicut dicitur, Matth. xxu, 30 : Erunt sicut Angeli Dei in celo. In gradibus enim Ecclesiastice hierarchie superiorum est limpide videre divinas illuminationes, et super inferiores in parabolis: et similitudinibus transfundere eos : sicut Apostolis dicit Christus, Luc. vm, 10 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis."

Et sic patet solutio ad totum.

Membrum 2

De diffinitione hierarchie in speciali

MEMBRUM II. De diffinitione hierarchie in speciali.

Sscunpo, Queritur de speciali divisione angelice hierarchie que inducta est paulo ante : et de qua Dionysius in C@- lesti hierarchia dicit sic : "Omnis theologia ccelestes essentias novem esse vocavit '."

Circa quam divisionem quruntur tria : quorum primum est, Cujus nature sit ista divisto ? Secundum, De sufficientia divisionis. Tertium, De ordine dividentium et divisi.

Articulus 1

Cujus nature sit ista divisio

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Cujus nature sit ista divisio ?

Ad primum objicitur sic :

Dicit Boetius in libro Divisionum, quod multiplex est divisio. Est divisio vocis in significationes, et est divisio totius universalis in species sive partes, et est divisio totius integralis in suas partes. ;

Queratur ergo, cujusmodi sit ista divisio quando dicitur, Hierarchia alia superior, alia inferior, alia media ?

Constat enim, quod non est vocis.in significationes : hierarchia enim per unam intentionem predicatur de illis tribus. Et constat iterum, quod non est totius universalis : quia totum universale per equipotentiam est in qualibet parte sua. Hierarchia autem per equipotentiam non dicitur de suprema, infima, et media : unde potentior est in superiori, quam in media, vel in infima. Nec potest esse totius integralis in partes : quia totum integrale non pradicatur de aliqua parte sua : domus enim nec est paries,: nec fundamentum, neque tectum : sed hierarchia est tam in suprema, quam media, et quam infima, et predicatur de cis secundum completam sui rationem. Nec potest dici, quod sit divisio accidentis in subjecta: sicut album dividitur in nivem, et cygnum : quia sic hierarchia per accidens diceretur de suprema, media, et infima, quod falsum est. Nec potest dici, quod sit accidentis in accidentia : quia hierarchia nec in communi est accidens, nec partes ejus sunt accidentia. Et cum non sint plures modi divisionum secundum artem, et ista divisio nulla illarum sit, videtur non esse artificialis divisio.

Si forte dicatur, quod est totius potestativi : sicut regnum quod dividitur in ducatum, et presidatum, et in prefecturam. Contra : In partibus totius potestalivi sic est, quod in sequenti parte secundum eminentiam est prima : quia dicunt Dionysius et, Boetius, quod quidquid potest potentia inferior, potest superior excellenter et eminenter, sed non convertitur : secundum hoc ergo quidquid potest prima hierarchia, potest media et inferior excellenter et eminenter : quod falsum est.

Solutio. Dicendum, quod hee divisio est tolius potestativi in partes potestati~ vas. Unde concedendum est, quod non est vocis in significationes, nec totius universalis in subjectivas partes, nec totius integralis in partes integrales, nec accidentis in subjecta, nec accidentis in accidentia, sicut probatum est, sed est totius potestativi in suas partes.

Ad objectum contra, dicendum quod dictum Dionysii et Boetli verum est et generaliter : sed male accipit ordinem potestalum ; potestas enim ponitur in minimo sui, et proficit in medio, et completur in maximo. Unde sic deberet inferre : ergo quidquid potest infima hierarchia, possunt media et suprema excellenter et eminenter: et hoc verum est.

Articulus 2

De sufficientia hujus divisionis

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. De sufficientia hujus divisionis.

Secundo, Queritur de sufficientia hujus divisionis.

Et ut questio melius intelligatur, ponamus divisiones.

Dicit autem Magister in libro HI Sententiarum, dist. IX, cap. Post predicta, quod sunt tres hierarchie, et quelibet habet tres ordines. Et tres superiores sunt Seraphin, Cherubin, Throni. Tres medie sunt Dominationes, Principatus, et Potestates. Inferiores sunt Virtutes, Archangeli, et Angeli. Propter quod antiqui Prepositivus et Gulielmus Antisidorensis tres dixerunt hierarchias esse, scilicet epiphaniam, hyperphaniam, et hypophaniam. ,

Epiphaniam sic definiunt : Epiphania est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fastigio, judicii libera resultatio distributa. Dicunt etiam isti, quod in delfinitione epiphanie ponitur, Incalescentis affectionis incendio, propter Seraphin, qui interpretatur fotus ardens, vel tolus incendens. Altioris intellectus fastigio, ponitur propter Cherubin, qui interpretatur plenitudo scientie. JSudicii libera, propter Thronos, du quibus dicit Gregorius, quod in eis Dominus sedet, et judicia sua decernit.

Hyperphaniam sic definiunt : Hyperphania est divina illuminatio sui particeps interscalari reverentia insigniens, usum dominandi edocens, arcensque contrarium. In definitione autem hyperphanie dicunt, quod divina illuminatio sui particeps interscalari reverentia in signiens, ponitur propter Principatus, quorum, ut dicunt, est interscalarem reverentiam docere, ut unicuique secundum suum gradum reverentia exhibeatur. Usum dominandi edocens, ponitur propter Dominationes, quorum, ut dicunt, est docere usum dominandi. Arcensque contrarium, dicunt quod ponitur propter Potestates : Potestatum enim est arcere contrarias potestates, ne tantum noceant, quantum nocere vellent, ut dicit Gregorius.

Hypophaniam sic definiunt : Hypophania est divinum participium nature legibus occurrens, secreta revelans secundum discretam participationem. Et dicunt, quod nature legibus occurrens, dicitur propter Virtutes, quarum (ut dicit Gregorius) est miracula facere, que fiunt contra leges nature. Secreta revelans secundum discretam participationem, dicunt quod dicitur propter Archangelos et Angelos, quorum est secreta annuntiare : ita quod Archangeli majora, Angeli vero minora nuntiant, ut dicit Gregorius.

Aliam divisionem ponit Dionysius in libro de Ceelesti hizrarchia, ubi sic dicit: "Divinus noster perfector (hoc est, Paulus vel leroiheus) in tres segregat ternas dispositiones. Et primam quidem esse . dicit circa Deum existentem, semper et attente ipsi et ante alias immediate uniri traditam. Sanctissimos enim Thronos et oculosos et pennosos ordines Cherubin Hebraorum voce et Seraphin nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum immediate collocari, divinorum ait tradere eloquiorum manifestationem. Trinum ergo hunc ornatum quasi unam et eque ordinatam et vere primam hierarchiam gloriosus noster Magister ait (Paulus vel Terotheus) qua non est alia deiformior, et per se preoperantibus divinitatis illuminationibus immediate intentior. Secundum vero esse ait ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completam. Et ternarum novissime ccelestium hierarchiarum Angelorum et Archangelorum et Principatuum dispositionem '."

Queritur ergo de sufficientia harum divisionum.

Videtur enim, quod multo plures debeant esse : quia Si una accipiatur penes immediate converti in Deum, scilicet prima : et altera penes converli super hominem, scilicet tertia : media accipitur penes converti super mediam naturam, hoc est, super Angelum : media autem sunt multa secundum novem ordines : ergo videtur, quod medie hierarchiz sunt multe.

2. Adhuc, In Celesti hierarchia dicit Dionysius sic : "Secundum seipsum uniusquisque et ceelestis et humanus animus, speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes, et virtutes *." Ergo videtur, quod secundum quemlibet angelorum, et secundum quamlibet animam sit dispositio hierarchie : et sic multe erunt hierarchie, et quasi infinitae.

3. Adhuc, Videtur quod non debeant esse nisi due. Etenim,Daniel. vir, 10, dividuntur Angeli in duos ordines sacri priticipatus, quiest hierarchia. Dicit enim sic : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ez. Gum ergo sacer principatus Angelorum non sit nisi penes assistere, vel ministrare, videtur quod non sint nisi due hierarchie : una penes assistere, et alia penes ministrare.

4. Si forte dicat aliquis, quod tria sunt de essentia hierarchiw, scilicet ordo, scientia, et actio : et penes hee tria tres accipiuntur hierarchia. Hoc stare non potest : quia secundum hoc tres ordines prime hierarchie ab ordine denominari deberent : et hoc falsum est, quia nullus eorum denominatur ab ordine. Similiter tres mediz hierarchie denominari deberent a scientia : quod falsum est, cum omnes denominentur a potestate. Et similiter tres infime hierarchia deberent denominari ab actione : quod iterum falsum est, Principatus enim non denominantur ab actione, nec Archangeli, nec etiam Angeli.

5. Adhuc, Ordo, scientia, et actio omni hierarchia sunt communia :. sed nihil distinguitur per commune, sed per proprium : ergo distinctio hierarchize non est penes ordinem, scientiam, et actionem.

6. Si forte aliquis dicat, quod tres sunt actus hierarchici, purgare scilicet, illuminare, et perficere : et penes hos est distinctio hierarchie in tria. Per eamdem rationem stare non potest : illi enim actus communes sunt omni hierarchie : per commune autem nihil distinguitur, nec ad proprias species, nec ad proprias substantias. .

7. Ad hoc dixerunt quidam, quod tres sunt termini ad quos convertuntur Angeli secundum illuminationem : ad Deum enim convertuntur secundum il luminationis acceptionem : ad Angelum, secundum illuminationem et acceptionem et transfusionem : a quibusdam enim accipiunt illuminationes quidam Angeli, et in quosdam transfundunt eas. Ad hominem autem convertuntur secundum illuminationis transfusionem. Et penes hoc tres dicunt distingui hierarchias. Conrrs : Magister Hugo de sancto Victore in Commenio super cclestem hierarchiam dicit sic : "Ineo quod Angeli illuminantur, fiunt gratie participes : in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes : et constat ex his duobus omnis hierarchia. Si ergo hoc est commune omni hierarchia et accipere illuminationes et dare, nulla in propria specie et esse potest distingui per illa."

Solutio. Dicendum, quod proprie distinctio hierarchiarum accipitur penes duo, scilicet penes simplicitatem et subtilitatem et divinitatem luminis, quod est in illuminatione : et penes analogiam intelligentie angelica ad tales illuminationes.

Quod ut melius intelligatur, accipiendum est ex eo quod dicitur in libro de Causis. bi enim dicitur, quod bonitates que sunt in causa prima, in ea puritate et nobilitate qua sunt in causa prima, non sunt perceptibiles ab aliqua causarum secundarum intelligentiarum : tamen perspicacius et nobilius et simpli lb break="no"/>cius percipiuntur ab intelligentia primi ordinis, quam ab intelligentia secundi ordinis vel tertii, et sic deinceps. Ita dicimus, quod cum Angelus per intellectum medius sit inter lumen Verbi et rationalem animam, habet se in analogia medii ad utrumque extremorum : medium enim aliquo modo contingit utrumque extremorum. Unde illi Angeli quise habent in essentie simplicitate et intelligentie perspicacitate ad illuminationes divinas percipiendas in ea puritate et nobilitate qua major sub Deo nequit intelligi, ad illuminationes divinas et Verbi prima relatione habent se, et sunt de prima hierarchia. Illi vero qui secunda relatione habent se ad divinas illuminationes easdem secundum proportionem puritatis, qua recepte sunt in intelligentia angelica, habent se secunda relatione ad illuminationes, et sunt de media hierarchia. Illi vero qui se habent ad easdem illuminationes secundum quod transfusibiles sunt in rationalem animam, cujus intellectus conjunctus est continuo et tempori, tertia relatione habent se ad illuminationes divinas, et sunt de infima hierarchia. Et sic penes triplicem proportionem intellectus angelici ad illuminationes divinas, distinguuntar tres hierarchie.

Quod autem hoc verum sit, probatur per ea que dicit Dionysius unicuique hierarchia esse propria. De prima enim dicit-in libro de Celesii hicrarchia', sic: "Prima ceelestium essentiarum dispositio in circuitu Dei, et circa Deum immediate stans, et simpliciter et incessanter circumiens aeternam ejus scientiam secundum excellentissimam quantum in Angelis semper mobilem collocatio~ nem." Et hujus proprietates subdit sex : "Prima est, quod multas et beatas videt contemplationes. Secunda est, quod illuminata simplos et immediate fulgores accipit, a Deo. Tertia est, quod divino alimento repleta est. Quarta est, quod multa et primo data fusione, solaque do- . mestica et vivifica divine refectionis unitate repletur. Quinta est, quod multa communione Dei et cooperatione digna effecta est in similitudine ad Deum bonarum habitudinum et actionum. Sexta est, quod multa divinorum superposile, hoc est, eminenter, est cognoscens, et divine scientie et cognitionis in parlicipatione secundum quod fas est facta, hoc est, secundum quod possibile est sibi, secundum analogiam simplicitatis essen tiae et perspicacitatis intelligentie disponilur ad primas et supremas illuminationes immediate a Deo fluentes." Propter quod dicit, quod incessanter chorum ducit cirea illas, et circumit eas. Quod exponens beatus Maximus in Commento dicit sic, quod "secunda primis uniuntur : sed distant ab eis essentialiter, et intelligendo se, intelligunt id a quo sunt et a quo eluxerunt : et quod sic secundum naturam singulis intellectibus Angelorum est impetus desiderii ad Deum tendens, et cirea eum veluti circa centrum circularis chorus, ut circuli circa signum et centrum a quo statutum est. Etenim secundum etiam naturalem necessitalem unumquodque eorum que sunt circa Deum, choros ducit, sive choro tripudiat, illud esse quod est auctoris affectans." Sensus est, quod prima hierarchia circa Deum immediate disponitur, quamvis per essentiam ei non uniatur, sicut circumferentia numquam unitur centro, quamvis equali distantia semper circumeat ipsum. Ita Angeli prime hierarchie tota mentis intentione semper extendunt se in Deum, ut illuminationes divinas ea purilate qua in Deo sunt, percipiant secundum quod possibile est eis, etin illis feliciter gaudeant et delectentur. Et hac extensio eorum circa divinas illuminationes, vocatur circularis motus eorum et chorus et tripudium quod ‘ducunt circa Deum. Proprietates autem secunde hierarchiz ponit Dionysius in capite octavo sic: "Secunda hierarchia has habens proprietates deiformes, purgatur quidem et illuminatur et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis." Sensus est, quod secunda hierarchia accipitur per analogiam perspicacitatis intelligentia ad illuminationes divinas, non prima manifestatione ad ipsos Angelos secunde hierarchie delatas, sed per primam. Secunda enim hierarchia non immediate a Deo purgatur, illuminatur, et perficitur. Et per hoc patet, quod per analogiam secunde proportionis ad illuminationes divinas constituitur secunda hierarchia.

Tertie hierarchie proprietates ponit Dionysius’, sic dicens: "Ipsi Angeli, sicut prediximus, completive consummant omnes celestium animorum dispositiones secundum quod consummandum est. Quippe in ccelestibus essentiis habentes angelicam proprietatem, et magis apud nos Angeli quam priores aptius nominati, quantum circa quod manifestius est ipsis hierarchia." Sensus est, quod infima hierarchia constituitur proportione perspicacitatis intelligentie ad illuminationes nobis proportionabiles et manifestatas : et ideo complet hierarchie dispositionem, quia nulle sunt inferiores illuminationes, ad quas intellectus angelicus proportionari habeat.

Hoc autem Dionysius probat per Bibliam, Zachar. 1, 8 et seq., et Daniel. x, 4 et seq. Dicit enim, quod imperium Dei ad Angelum et locutio significat illuminationem prime proportionis immediate a Deo in primam hierarchiam descendentis. Et inducit hoc quod habetur, Isa.. nxn, 1 et seq., ubi per seipsum Filius Dei Angelos querentes : Quits est iste, qui venit de Edom, tinetis vestibus de Bosra? illuminavit dicens : Ego gui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Et ibidem, y. 2: Quare rubrum est indumentum tuum ? Et sic querentes iterum per seipsum illuminavit dicens, ¥. 3: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum,

Dispositionem vero secunde hierarchie probat per illud quod Zachar., 1, 12, dicitur, quod Angelus clamavit ad allerum Angelum. Et per id quod dicitur, Daniel. vit, 16, quod unus superior Angelus dixit Gabrieli : Gabriel, fac intelligere istam visionem. Dicit enim, quod clamor qui longe sonat, significat illuminationem distantem a primo illuminatore, et per alium sicut per medium delatam.

Tertia vero hierarchie dispositionem dicit significari, Zachar. 1, 14, ubi dicitur: Angelus qui loquebatur in me : ubi significatur illuminatio descendens ab Angelo in hominem, quod proprie est terlie hierarchie.

Unde quia Theologi, hoc est, Auctores sacre Scripture, Prophete scilicet, et Apostoli sic loquuntur de illumination:- bus, dicit eos per hoc significare triplicem hierarchiam Angelorum.

Per hoc patet, quod. sufficiens est divisio in supremam, mediam, et infimam hierarchiam : eo quod illuminationes a Deo descendentes, in ista triplici sunt proportione, et non in pluribus.

Ad primum ergo dicendum, quod licet media multa sint in numero, tamen in ratione medii et forma non sunt nisi unum : et ideo proportio iluminationis ad mediam hierarchiam una est specie et ralione, penes quam accipitur media hierarchia : et ideo media non est nisi una.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius non intendit, quod secundum quemlibet Angelum et secundum quamlibet animam sit hierarchia, sed quod quilibet Angelus et quilibet anima secundum proportionem capacitatis sue, aliquando altiori, aliquando media, aliquando inferiori illuminatione perficiatur et virtute.

Ad aliud dicendum, quod hierarchie non sumuntur penes assistere et ministrare : sed obsequia Angelorum accipiuntur penes illa, quidam enim obsequuntur assistendo, quidam ministran do. Sed distinctiones hierarchiarum accipiuntur penes proportionem contemplative virtutis ad triplicem illuminationem, ut dictum est,

Ad aliud dicendum, quod illa assignatio sufficientie nulla est, sicut prohatur objiciendo.

Er per hoc patet solutio ad sequens : concedendum enim est quod probat objectio.

Similiter dicendum est ad sequens : quia penes hos tres actus non distin~ guuntur tres hierarchie, sicut videtur probative objicienda.

Ad aliud dicendum, quod penes tres terminos non accipitur distinctio hierarchie : omnes enim convertuntur in Deum per acceptionem illuminationis, per quam, ut dicit Magister Hugo, efficiuntur gratiz et luminis participes, et omnes transfundunt in inferiores vel per se, vel per alios, vel per quod efficiuntur potestatis consortes. Et hoc jam sulficienter determinatum est in tractatu de missionibus Angelorum’.

Id quod objicitur in contrarium, concedendum est, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore.

Ad hoc quod dicitur, quod prima hierarchia dicitur epiphania, secunda hyperphania, tertia hypophania, et de definitionibus quas inducunt horum trium, dicendum quod verba ficta sunt que Dionysius numquam dicit, nec per sensum, nec per verba. Thronis enim Dionysius numquam attribuit libertatem judicii. Similiter, Principatus numquam posuit in secunda hierarchia, sed in tertia. Unde verba illa tamquam ficta abjicienda sunt.

Articulus 3

De ordine dividentium et divisi

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS III. De ordine dividentium et divisi.

Tertio, Queritur de ordine dividentium et divisi.

Videtur enim, quod inter dividentia nullus sit ordo : quecumque enim partes subjective aliquod totum dividunt, quod secundum unam rationem predicatur de ipsis, non secundum ordinem, sed coxqueva sunt in illo, sicut homo, asinus, et equus cowqueva sunt in animali. Hierarchia secundum unam rationem predicature de prima, secunda, et tertia, ut Dionysius vult : dicitur enim prima hierarchia secundum perfectam rationem hierarchia, et similiter secunda, et similiter tertia. Ergo tres hierarchie cowqueve sunt in hoc communi quod est hierarchia : non ergo habent ordinem in illo communi. as

Conrra Primum, secundum, tertium, nomina sunt ordinabilia, ut dicit Priscianus. Dicitur autem prima hierarchia, secunda, tertia : similiter suprema, media, infima : et non potest dici, quod ordinem ponant hec nomina, nisi in hoc communi guod est hierarchia. Ergo ordinem ponunt in hoc communi quod est hierarchia.

Solutio. Dicendum, quod particulares hierarchie secundum ordinem participant hoc commune quod est hierarchia. Est enim hierarchia communis totum potestativum ad particulares hierarchias. In toto autem potestativo sic est, ut dicunt Dionysius et Boetius, quod quidquid potest inferior potentia, potest superior eminenter et excellenter, et non convertitur : et sic est in hierarchiis, quia quidquid potest inferior, potest et media et suprema : et quidquid potest media, potest suprema, sed non convertitur : est enim inter eas ordo potestatis sive facultatis participandi illuminationes divinas, sicut in antehabitis in questione de divisione hierarchiz dictum est.

Ad hoc quod contra hoc esse videtur, dicendum quod hoc argumentum procederet, si hoc commune quod est hierarchia, de particularibus predicaretur ut universale: hoc autem falsum est, predicatur enim ut totum potestativum, quod medium est inter totum universale et totum integrale : et convenit cum toto universali, quia predicatur de qualibet parte: cum toto autem integrali convenit, quia secundum perfectam sui rationem non est in qualibet parte, sed in suprema tantum. Proprium autem habet in quo differt ab utroque toto, scilicet universali et integrali: quia in eo quidquid potest potentia inferior, potest superior eminenter et excellenter, sed non convertitur, sicut patet in exemplo Boetii de regno: quidquid enim potest prefectus, potest prases excellenter et eminenter, sed non convertitur: et quidquid potest preses, potest rex excellenter et eminenter, et similiter non convertitur.

Est etiam exemplum in anima hominis, in qua sicut dicit Philosophus in II de Anima, vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali sicut trigonum in tetragono: et ideo quidquid potest vegetativum, potest et sensitivum excellenter et eminenter : et quidquid potest sensitivum, potest rationale excellenter et eminenter, sed non convertitur. Propter quod dicit Philosophus, quod ratio partium talis totius est sicut ratio figure: una enim figura po testate continetur in alia : quot enim angulos habet polygonum, tot sunt in eo trianguli potestate: unde quidquid pot est trigonum, potest tetragonum, pentagonum, et hexagonum excellenter et eminenter, sed non convertitur.

PrevBack to TopNext