Quaestio 41
Quaestio 41
De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Deinde, ut omnia ista melius intelligantur, querendum est de synagoga et connexione angelice dispositionis : de quo tractat Dionysius in libro de Ceelesti hierarchia.
Videtur enim, quod Angeli connexionem non habent in ordinibus : 1. Nulla enim connectuntur per illa in quibus distinguuntur : sed Angeli per ordines distinguuntur: ergo in ordinibus non connectuntur.
2. Adhuc, In hierarchiis non videntur habere connexionem : nullus enim actus hierarchicus est, qui unus et idem existens conveniat omnibus hierarchiis sicut connectens eas.
Si forte quis dicat, quod qualibet hierarchia in suis ordinibus habet connexionem et synagogam, et non una hierarchia cum alia. Contra : Omnia ordinata per supremum, medium, et postremum, conveniunt et connectuntur in aliquo uno, cui secundum diversos respectus communicant supremum, medium, et postremum : Angeli secundum hierarchias sic ordinantur, quod in eis est supremum, medium, et postremum : ergo conveniunt et connectuntur in aliquo uno.
Solutio. Dicendum, quod secundum Dionysium, quadruplex est connexio Angelorum sive synagoga, hoc est, sursum ductio, scilicet connexio hierarchiarum omnium in modo recipiendi illuminationes : et hee est distincta secundum triplicem proportionem in antehabitis determinatam, in questione de distinelione hierarchiz, scilicet ad illuminationem divinam manifestationis prime, et ad illuminationem divinam manifestationis secunde, et ad illuminationem divinam manifestationis tertie. Et hac connexio aliquid commune habet in quo omnes connectuntur, scilicet ordinem, et scientiam, et actionem hierarchicam, Et de hac dicit Dionysius in Celesti hierarchia: "Manifestatores autem omnes sunt Angeli eorum qui ante ipsos sunt. Ipsi quidem honorabilissimi, hoc est, de prima hierarchia, Dei moventis, hoc est, Dei moventis eos ad illuminationem. Proportionabiliter autem ceteri ex Deo motorum, hoc est, medii et postremi manifestatores sunt illuminatio num que moventur ex Deo!." Et subjungit causam dicens: "Tantum enim omnium superessentialis harmonia unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione providit, quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est." Super quod dicit commentum Maximi: "Ex eo enim, quod in inferioribus superiores proprietates particulariter relucent, particulariter manifestant eas inferiores, et non simpliciter universaliter sicut sunt in superioribus."
Secunda connexio est sive synagoga trium ordinum in unaquaque hierarchia, habens commune ipsum actum_hierarchicum in modo recipiendi et transfundendi illuminationes: et habens supremum, medium, et postremum in ordinibus in una hierarchia positis. Et de hac dicit Dionysius in eodem capitulo circa principium sic de ordinibus prime hierarchie : "Connexa est itaque ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex perfectiva illuminatione ordinata immediate in eam ascendendo, occultior et manifestior divinitatis illuminatione, qua purgatur, illuminatur, et perficitur." Et subdit exponens quare dixerit, accultior et manifestior : "Occultior quidem tamquam invisibilior (et hoc est occultum nobis, quia supra nos est) et magis simplificata. Manifestior vero est, ut ante data, et primo lucens, et universalior, et miagis in eam, ut oportet, forma (divina illuminatio) effusa. Ab ipsa autem, hoe est, post ipsam primam hierarchiam, proportionaliter secunda, et a secunda terlia, et ex tertia secundum nos _hierarchia, secundum ipsam bene ordinantis legem in harmonia divina et analogia, ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem hierarchiz reducitur,"
Tertia connexio est personarum in unoquoque ordine, que habent unum commune donum illius ordinis, et habent principium, medium, et postremum in modo participandi illud donum secundum excellentiam majorem et minorem personarum illius ordinis in simplicitate essentie et perspicacitate intelligentia. Et de hac dicit Dionysius in eodem capitulo, sic: "Sed et ipsam per singulas specialiter dicendum, dispositionem ipsis divinis harmoniis discrevit. Ut scilicet unus divinas illuminationes participet altius quam alius." Et hoc probat ibidem per illud Isaiw, v1, 3: Ev, Seraphim scilicet, elamabant alter ad allterum. Non cnim clamabant, nisi infundendo iluminationem: et ille ad quem clamabant, illuminationem accepit. Quarta connexio sive synagoga est illuminationum in eadem persona existentium, habens commune ipsam illuminationem quam accipit, et habens dislinclionem in primum, medium, et ultimum in differentia iluminationis : que aliquando deiformior et altior est in claritale luminis, quam vocat Dionysius illuminationem prime manifestationis : et aliquando media est minus deiformis et minus clari luminis, quam Dionysius vocat illuminationem secunde manifestationis : aliquando infima est, capacitati anime rationalis proportionata, quam Dionysius vocat illuminationem tertiz manifestations. Et de hac in Celesti hierarchia dicit Dionysius sic : "Addiderim autem fortassis et hoc non incon grue: quia et secundum seipsum non incongrue unusquisque et ceelestis animus et humanus speciales habet et primas, et medias, et ullimas ordinationes et virtutes addictas per unumquemque hierarchiarum illuminationum proprias anagogas, hoc est, sursum ductiones !." Et adducit ibi Commentator illud Apostoli, ad Hebr. v, 12: Facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Et infra, y. 14: Perfectorum autem est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Appropriat enim commentum primas illuminationes solido cibo. Illuminationes vero secund# manifestationis appropriat cibo communiter dicto, quo pascuntur proficientes non adhuc perfecti. Hluminationes vero tertie# manifestationis appropriat lacti infantuli, scilicet doctrine : propter quod dicit Apostolus, I ad Corinth. 1, 1 et 2: Ht ego, fratres, non potui vobis logui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lae vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis, scilicet intelligere. Et de perfectis spiritualibus, ibidem dicit supra, u, Get 7: Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus seculi, neque principum hujus seculi, qui destruuntur : sed loguimur Dei sapientiam in mysterio, que abscon~ dita est.
On this page