Quaestio 42
Quaestio 42
Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Primum est, Utrum ordines ab initio distincti sint per naturam vel gratiam ? Et hance questionem Magister disputat in cap. Jam nune inquirere restat.
Secundum est, Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis sint equales vel non ? Et hance questionem disputat in cap. Preterea considerari oportet,
Tertium est, Utrum decimus ordo qui dicitur cecidisse, ex hominibus sit restaurandus ? Et hanc questionem disputat Magister in cap. Nolandum, quod decimus ordo legitur ex hominibus restaurandus : etin cap. sequenti, Non enim jucta numerum.
Membrum 1
Utrum ordines Angelorum ab initio distincti sunt per naturam, vel gratiam
Ad primum proceditur a Magistro sic : 1. Quod distincti fuerunt a primordio vel non ? sue conditionis, videtur testimonio auctoritatis insinuari, que tradit de singulis ordinibus aliquos cecidisse. Quod non esset nisi ordines fuissent ab initio conditionis angelice instituti.
2. Adhuc, Ad idem inducit Magister ibidem Apostolum, ad Ephes. vi, 12, ubi principatus et potestates tenebrarum nominat, ostendens de ordinibus illis quos nominat cecidisse : qui cum in malis ministerium exerceant, non tamen penitus nominibus ordinum suorum privati sunt.
3. Adhuc, Quidam objiciunt sic : Constat, quod multitudo Angelorum a sa~ pientia Dei processit. Sapientia autem creatoris nihil facit nisi in ordine : quia dicit Philosophus in primo prime philosophie, quod sapientis est ordinare. Ergo videtur, quoda principio creati sunt in ordinibus et gradibus.
4, Adhuc, Augustinus in libro XII de Civitate Dei dicit quod "si omnia essent equalia, tunc non essent omnia." Ergo videtur, quod nec equalitas estin generibus creaturarum, nec in speciebus. Angeli et in genere et in specie sunt creaturarum et in multitudine. Constat ergo, quod in confusa multitudine creati non sunt, sed in gradibus ordinum suorum.
3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Cum Deus summa essentia sit, hoc est, summe sit, et ideo immutabilis sit: rebus quas ex nihilo creavit esse dedit, sed non summe esse sicut ipse est : et aliis dedit esse amplius, aliis minus: atque ita naturas gradibus essentiarum ordinavit." Ergo videtur, quod etiam Angelos in gradibus talibus ordinavit a principio conditionis sue.
6. Adhuc, Isidorus in libro de Summo bono dicit sic: "Inter Angelos distantia est : et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa : aliique aliis praferuntur tam culmine potestatis, quam ministerio virtutis."
Contra hoc in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Jam nunc inquirere restat, Magister sic objicit : "Non videtur illud posse stare. Non enim tunc charitate ardebant, nec sapientia pollebant, ueque in eis Deus sedebat. Si enim hoc habuissent, non cecidissent." Et infert: "Non ergo tunc erant Cherubin vel Seraphin vel Throni."
Solutio. Ad hoc Magister in Sententiis in eadem distinctione, videtur mihi magis probabilis inter alios. Dicit enim, quod ordo est multitudo ccelestium spi~ rituum, qui inter se in aliquo dono gratie conveniunt, sicut et in participatione donorum naturalium similantur. Unde de essentia ordinis duo sunt: quorum unum est dispositio sive habilitas, et hoc est convenientia donorum naturalium. Alterum est complementum, quod est donum gratiz. Quantum ad primum quod est gradus differens in participatione donorum naturalium, ordines a prima institutione Angelorum sunt conditi. Quantum vero ad secundum completi sunt ordines in gradibus gratia, in casu malorum, et confirmatione bonorum.
Ad primum respondet Magister, quod auctoritas que tradit de singulis ordinibus aliquos cecidisse, non dicit propter hoc, quod completi fuerunt ordines inter eos secundum gratiam: sed quia diffe rentes habebant habilitates in participatione donorum naturalium, per quas venissent ad ordines si stetissent.
Ad primum Apostoli, ad Ephes. v1, 12, eodem modo respondet : dicit enim, quod Apostolus vocat principes el potestates tenebrarum harum, non eos qui in illis ordinibus fuerunt in gratia confirmati, sed eos qui ex habilitate nature ad gradus grati illorum ordinum profecissent, si stetissent.
Ad aliud dicendum, quod sapientia creatoris in conditione Angelorum fecit ordinem, qui est in diversa habilitate nature, ut dictum est. Observavit nihilominus ordinem temporis : quia sicut natura est ante gratiam, ita primo disposuit gradus nature, et postea complevit appositione gratiz.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei, et propter hoc multitudo Angelorum in diversis gradibus habilitatum nature creata est: sed non oportet, quod statim habuerint complementum gradus per gratiam, quam postea acceperunt.
Ad aliud dictum Augustini dicendum, quod concedendum est sicut ipse dicit Augustinus : sed ordinavit eos in gradibus naturalibus habitualiter, quos complevit postea per gratiam formaliter.
Membrum 2
Utrum omnes Angeli eiusdem ordinis aequales sint, vel non
Hoc enim quidam nituntur probare sic : Ordo, ut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Hie considerandum est quid appelletur ordo, est multitudo celestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiz similantur, sicut et in naturalium datorum participatione conveniunt. Sed quecumque in naturalibus et gratuitis conveniunt, equalia sunt et ejusdem speciei. Ergo Angeli ejusdem ordinis, cum in naturalibus et gratuilis conveniant, equales sunt et ejusdem speciel.
In contrarium hujus, 4. Objicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Prelerea considerari oportet, Quia Lucifer, ut Sancti dicunt, de summo ordine fuit, et inter alios Angelos ejusdem ordinis clarissimus, et non aliis equalis : sicut dicitur, Ezechiel. xxvit, 13: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Ubi dicit Gregorius : "Quia omnibus novem ordinibus excellentior fuit, propterea ornatus aliorum Angelorum sibi operimentum fuit, quia in comparatione illorum clarior apparebat." Non ergo Angeli ejusdem ordinis sunt equales.
2. Adhuc, Dionysius in libro de Celesti hierarchia * dicit sic, quod synagoga sive connexio angelice dispositionis fit inter quaslibet personas ejusdem ordinis, sicut paulo ante in questione de synagoga disputatum est. Synagoga autem sive connexio non est nisi inter primas, medias, et infimas personas : ergo in uno et eodem ordine sunt prime, media, et infime : prime, medi, et infime numquam sunt equales : ergo videtur quod Angeli ejusdem ordinis numquam sint equales.
Solutio. Ad hoc respondet Magister, et bene, sic dicens : "Sicut unus est ordo Apostolorum, et alter martyrum : tamen in Apostolis alii aliis sunt digniores, et in martyribus alii aliis sunt superiores : ita et in ordinibus Angeloram recte creditur esse."
Ad primum ergo dicendum, quod ex definitione ordinis quam ponit Magister, non potest aliud concludi, nisi quod Angeli ejusdem ordinis in gratuitis et in naturalibus conveniunt. Quod autem idem modus sit participandi naturalia, sive potentias naturales ab esse naturali fluentes, ita quod omnes sint ejusdem simplicitatis essentia, et ejusdem perspicacitalis intelligentia, et quod in eadem limpiditate et puritate participent illuminationem in gradu gratie constituentem, hoc ex dicta definitione probari non potest, nec verum est: hoc enim esset contra determinationem beati Dionysii, sicutin objiciendo dictum est.
Membrum 3
Utrum decimus ordo qui dicitur cecidisse, ex hominibus sit restaurandus
Tertio queritur, Utrum decimus ordo qui dicitur cecidisse, ex hominibus sit restaurandus ? hance enim questionem disputat Magister in duobus capitulis.
Et objicit sic : 1. Scriptura dicit decimum ordinem ex hominibus esse restaurandum : ergo ita est, quia dicit Augustinus, quod major est Scripture auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas.
2. Adhuc, Super illud Psalmi xuiv, 17: Constitues eos principes. Glossa, "Elegit pauperes, ut exaltet ad ordines ceeli qui sunt ex hominibus et Angelis." Ergo homines restaurant ordines Angelorum.
3. Adhuc, Deuter. x1, 24, super illud: Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erié: Glossa, "Si diabolum vincere potuero, si meruero ut Deus conterat eum sub pedibus meis, consequenter locum ejus in celo habebo." Et hoc etiam dicit Glossa super illud Deuteronomii, xxxu1, 27: Eyiciet a facie tua imimicum, dicetque : Conterere. Et super illud Apostoli, ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Adhuc dicit Glossa, "Non habebit locum demonis in ccelo, qui non domat omnes motus ire." Ex hoc accipitur, quod homo ascendens in celum, restaurat locum demonis in ceelo,
1. Cum non sint nisi novem ordines Angelorum, nec plures fuissent, etiamsi Angeli non cecidissent, quomodo potest ordo decimus restaurari, quia numquam fuit, nec umquam erit ?
2. Adhuc, Thidem objicit ex verbis Gregorii, qui dicit homines assumendos in ordinem Angelorum stantium : et quosdam assumi ad ordinem superiorum, qui scilicet magis ardent charitate : quosdam ad ordinem inferiorum, qui minus perfecti sunt. Et ex hoc accipitur non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tamquam novem sint ordines Angelorum, et decimus hominum, sed homines pro qualitate meritorum statuendos esse in ordinibus Angelorum, qui sunt tantum novem.
3. Adhuc, Objicit Anselmus, quod si Angelus non cecidisset, adhue homo previsus erat ad salutem : quia sicut dicit Augustinus, semper in scientia Dei certus erat numerus electorum. Sed tali positione facta non intrasset homo in locum cadentium Angelorum ergo videtur, quod homo non est factus ad restaurationem ruine Angelorum.
4, Adhuc, Magister in libro Il Sententiarum, distinct? IX, cap. Non enim jutta numerum eorum qui ceciderunt, inducit Gregorium sic dicentem : "Superna illa civitas ex Angelis et hominibus constat : ad quam credimus tantos humani generis ascendere, quantos illic contingit Angelos remansisse, sicut seriptum est, Deuter. xxxu, 8, secundum translationem Septuaginta :Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei’." Ex hoc accipitur, quod non ad numerum cadentium, sed ad numerum stantium assumuntur homines.
5. Adhuc, Augustinus in Enchiridion sie dicit : "Superna Jerusalem, mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur : quinimo etiam fortassis uberiori copia regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum demonum novimus : in quorum locum succedentes filii Catholice matris, que sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo termino temporis permanebunt!." Ex hoc accipitar, quod non pauciores salvabuntur, quam demones ceciderunt, sed tot vel plures.
Solutio. Dicendum, quod due partes sunt istius questionis, scilicet quot assumendi sint ad beatitudines Angelorum ? Et, Utrum ex assumendis restauretur decimus ordo ?
Ad primam partem duz responsiones proponuntur in Litera a Magistro in libro I Sententiarum, distinct. IX, cap. Notandum etiam. Prima est secundum Gregorium quod tot sunt assumendi, quot fuerunt vel sunt stantes Angeli. Alia est secundum Augustinum, quod non pauciores assumuntur, quam fuerunt cadentes Angeli. Tertia est antiquorum, que oritur ex dictis Anselmi, qui dicunt, quod tot virgines assumendi sunt, quot fuerunt stantes et cadentes ; et tot ex aliis non virginibus, quot sunt omnes isti, scilicet stantes et cadentes et virgines assumpti. Sed nullus istorum hoc quod dicit, probare potest aliqua certa auctoritate : hoc enim soli illi cognitum est, cui certus est numerus electorum in superna felicitate locandus,
Alia pars questionis est, Utrum ex hominibus decimus ordo restauratur? Et ad hanc partem respondet Magister in cap. Notandum etiam, sic dicens ; "Quod ergo legitur decimus ordo complendus de hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest, quia de hominibus restaurabitur quod in Angelis lapsum est : de quibus tot corruerunt, ut posset fieri decimus ordo." Et ibidem inducit Apostolum, sic dicens : Propter quod Apostolus dicit, ad Ephes. 1, 10, instaurare omnia in Christo, que im celis, et que in terra sunt, in ipso quia per Christum redemptum est genus humanum, de quo fit reparatio angelica ruine : tamen non minus salvaretur homo, si Angelus non cecidisset. Causa dicti est, quia homo ex ruina Angelorum non habet, quod salvetur : sed quia ad hoc salvatus est, quod serviendo Deo mereatur salutem, ex consequenti accidit, quod assumptus ad salutem, ruinam restaurat Angelorum. Et hoc est etiam quod, Luc. xv, 8, dicitur, quod drachma decima perdita fuit, et inventa est. Que dicitur drachma, quia sicut drachma insignita est imagine regis, ita homo factus est ad imaginem et similitudinem summi Regis, et reponendus est in eterna beatitudine in thesauris Regis. Et dicitur decima, non propter gradum qui decimus sit, vel fuerit, vel futurus sit : sed propter numerum, quia scilicet numerum illum supplet cadentium : qui cadens ex gratiis novem ordinum tantum numerum habuit, quod unus ordo fieri potuisset.
Similiter tamen qui dixerunt,- quod homines facturi sint decimum ordinem, ratiunculas quasdam inducentes, qua parum valent. Dicunt enim, quod homines et Angeli non sunt ejusdem ordinis : et ideo ad sortes Angelorum non sunt assumendi. Et addunt, quod homines corporei sunt, Angeli autem incorporei : et ideo dicunt homines esse futuros cum Christo in ecelo aqueo vel crystallino : Angelos autem futuros esse cum Christo in ccelo empyreo. Sed ego reputo hoc magis presumptionem, quam opinionem : quia hoc nulla ratione vel auctoritate probari potest : et expresse contra dictum Gregorii est, quod paulo ante inductum est. Et contra illud Deu teronomii, xxxu, Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum.
Ad primum ergo dicendum, quod decimus ordo dicitur ibi ratione numeri, ut dictum est, et non ratione gradus in gratia vel in gloria.
Av Atiup dicendum, quod ex hominibus restauratur ruina Angelorum ex consequenti : quia scilicet in locum cadentium assumuntur, ut dictum est : et hoc nihil aliud dicunt duw Glosse super Deuteronomium adducte. Et per hoc patet solutio ad illo duo, que ex illis Glossis objiciuntur.
Ad illud quod objicitur in contra~ rium : dicendum quod decimus restauratur in numero, et non in gradu, ut dictum est.
Ad primum Gregorii dicendum, quod homines assumuntur secundum gradus stantium Angelorum : et hoc ex casu et per accidens contingit, et ex consequenti reparalur casus ruentium, .
Ad primum Anselmi dicendum, quod Ad objecg ; verum est : sed hoc nihil prohibet, quin ex consequenti et per accidens reparetur ruina Angelorum ex assumptione hominum. .
Ad aliud similiter dicendum, quod ad object.. licet ad gradum assumantur stantium, tamen ex consequenli reparatur casus cadentium.
Ad ultimum dicendum, quod Augu- Ad object, stinus ibi sub dubio loquitur, utrum tot yel plures quot ceciderunt, assumendi sint : sed quodeumgue eorum dicatur, . semper ex assumptione hominum reparatur casus Angelorum.
Et videtur, quod non, 1. I ad Corinth. xv, 24, super illud : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Glossa Augustini : "Dum durat mundus, Angeli Angelis presunt, demones demonibus, homines hominibus ad utilitatem viventium vel deceptionem. Sed omnibus collectis, jam prelatio cessabit." Cum ergo hierarchia sacer principatus sit in Angelis, videtur quod omnibus collectis cessabit.
2. Adhuc, Ibidem, I ad Corinth. xv, 28, dicitur, quod erit Deus omnia in omnibus. Sed si Deus erit omnia in omnibus, non indigebunt aliquo atio illuminatore nisi Deo. Videtur ergo, quod scientia, ordo, et aclio ab uno in alium penitus cessabunt : et sic cessabit omnis ordo hierarchicus sive principatus.
3. Adhue, Isti ordines videntur esse ad ministeria militantis Ecclesia : tunc autem militia erit completa, et omnes regnabunt cum Christo : unde Glossa ibidem dicit: "Hane prelationem dicitur, Christus evacuare, quia suos omnes in regno exaltabit, qui hic fuerunt humiles, sicut et ipse ex humililate regnat quam habuit."
4. Adhuc, In urbanitatibus sic est, ut dicit Plato et Aristoteles, quod monarchia precipua est urbanitatum. Cum autem precipuus status sit beatitudinis post resurrectionem, videtur quod ad modum monarchie debet esse. Videtur ergo, quod alie aliorum potestates et prelationes tam in Angelis quam in hominibus cessare debent.
Contra : 1. Ordines Angelorum secundum gradus determinantur ex natura et gratia. Constat autem, quod gradus in participatione donorum naturalium non evacuabuntur, quia Deus non destruet naturam. Aut ergo manebunt soli secundum habilitatem potentialem, aut complebuntur gradu gratie. Si in sola habilitate nature manebunt, erunt imperfecti : et sic est aliquid imperfectum in operibus Dei, quod est inconveniens secundum illud Deuteronomii, xxxit, 3et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Si autem complebuntur gratia : tune post diem judicii erunt, sicut ante diem judicit.
2. Adhuc, Glossa non videtur dicere, quod evacuabuntur ita ut non sint, sed quantum ad dissensionem prelatorum et subditorum, quia tunc non dissentient : aut quia recognoscent, quod nihil herum ex se sunt. Dicit enim sic : "Tunc cessabit omnis creature prelatio in Angelis et hominibus : cessabit timor, regnabit charitas : non erit inter presidentes et subditos ulla dissensio. Ita evacuabit omnem principatum et potestatem et virtutem, quod tunc notum erit omnibus nihil horum aliquos terrenos vel ceelestes habuisse ex se, sed ab alio ex quo sunt omnia."
Solutio. In hac questione multe sunt opiniones, sicut et Sancti diversimode videntur exponere. Dicunt enim quidam, quod quidam ordines nominantur a principatu et potestate pertinente ad viam, sicut Potestates que dicuntur arcere demones, ut Virtutes que dicuntur facere miracula, et Principatus qui dicuntur disponere regna et principatus terrenos, quorum usus non erit post diem judicii : et sic quoad usum cessabunt illi ordines, licet maneant quoad gradum nature et gratie, in quo constiluti sunt Angeli. Et hanc opinionem reputo veram et probabiliorem inter alias.
Alii denominantur ab illuminationibus gratia convertentibus in Deum sive secundum charifatem, ut Seraphin_: sive secundum sapientiam, ut Cherubin : sive secundum pacatissimam quietem, ut Throni : et ili numquam cessabunt: sed verum est, quod usus Dominationum qui est disponere quid cuique agendum sit, tune cessabit. Similiter usus Virlutum, qui est miracula facere ad fidei confortationem, tunc cessabit. Similiter usus Poteslatum quantum ad arcendum malos tunc cessabit : quia malum tune penitus destructum erit. Unde, Tad Corinth. xv, 26, Apostolus dicit : Novissime autem inimica destruetur mors, Et-ibidem, ¥. 54: Absorpta est mors in victoria. Similiter Principatus usum quem modo habent, tune non habebunt : non enim tune transferunt regna et principatus a gente in gentem. Similiter tutamina ex custodiis Angelorum tunc non erunt : quia tune non custodient. Et idem est de Archangelis : tunc enim non revelabunt secreta consiliorum, eo quod omnes tunc in ipso verbo legent omne quod pertinet ad beatitudinem.
Ad primum ergo dicendum, quod principatus in Angelis cessabit quoad usum in quibusdam ordinibus, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Deus erit omnia in omnibus his que pertinent ad beatitudinem : nihilominus tamen non tollitur, quin lumen divinum ab uno splendeat in alium, et sic in dispari claritate sit par gaudium, ut dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei.
Ad aliud dicendum, quod ordines per~ tinentes ad ofticia militia Christiane cessabunt, sicut dictum est : tamen in gradu nature et gratie manebunt : quia sicut dicitur, Joan. xiv, 2: "In domo Patris mei mansiones multe sunt": que in perpetuum manebunt, ut dicit Augustinus.
Ad aliud dicendum, quod ad modum monarchiz erit status ullimus: et ali prelationes ad officia militie Christiane pertinentes, cessabunt eo modo quo diclum est, et non aliter,
Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod ordines quantum ad gradum natu‘re completum per gratiam manebunt : quia nulla esset ratio quare sic evacuarentur: nec aliquis Sanctorum hoc dicit. Sed illi qui nominant prelationes ad militiam Christianam _pertinentes, cessabunt quoad usum.
Ad ultimum dicendum, quod Glossa convenienter et bene exponit, et ostendit, quod non oportet evacuari quantum ad gradum nature et gratie, sed quantum ad usum quemdam, ut dictum est.
Hic autem notandum est secundum Dionysium, quod licet ordines et hierarchie predicto modo distincti sint, tamen omnes dicuntur ceelestes essentie, et ceelestes virtutes, et Angeli. Ceelestes essentie, a natura communi quam habent. Ceelestes virtutes: quia omnes completam habent virtutem, ita quod suimet imbecillitate, ut dicit Dionysius, non infirmantur ad aliquod opus divinum peragendum, Angeli autem omnes dicuntur, ut dicit Dionysius, quia omnes lumini divino supponuntur, et illud communicando nuntiant cuicumque vult Deus : et ab hoc opere communi omnes dicuntur Angeli, Et ideo, ut dicit Dionysius, omnes ccelestes dispositiones dividuntur in essentiam, virtutem, et ope-~ rationem: et ab essentia communi nomine dicuntur ccelestes essenti#, et a virtute ceelestes virtutes, et ab operatione Angeli. Et hec tria accipit Dionysius in Psalmo cut, 1 : Benedic, anima mea, Domino : ubi dicit Psalmus cu, 20: Benedicite Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtule, facientes verbum illius : ubi potentiam virtutis conjungit cum essentia, et subjungit opus, sicut paulo ante dictum est.