Quaestio 49
Quaestio 49
De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.
QUAESTIO XLIX. De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.
Deinde, Queritur de his que dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. XII, in illo cap. Nune superest,ut dispositionem illam qualiter per fecta sit, etc.
Ibi enim dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta que simul materialiter fecerat.
1. Ubi Augustinus inducit pro se, quod omnia simul facta sunt in initio temporis in forma et materia: et dicit hoc intelligere Scripturam, Eccli. xvm, 1: Qui vivit in elernum, creavit omnia simul, Quod etiam videtur dicere Gregorius sic dicens in Glossa super idem in Ecclesiastico: "Cum factum ccelum et terra describitur, simul facta spiritualia et corporalia et quidquid de ceelo et terra producitur, indicatur." Sed hoc directe est contra textum Genesis, de quo dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram, quod "major est Scripture illius auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas." Ergo non licuit Augustinum preter intellectum illius textus aliquid dicere.
2. Adhue, Si factasunt simul ea que prima et secunda et sic deinceps diebus facta sunt, cum non sint simul facta loco, oportet quod simul facta sint tempore: ergo necesse est, quod prima dies fuerit cum secunda, et secunda fuerit cum tertia, et sic deinceps: quod est inconveniens, quia cum tempus suc cessivum sit, nullam partem potest ha~ bere cum alia, sed unam habet prius, et alteram posterius : propter quod dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod "tempus est numerus motus secundum prius et posterius."
3. Adhuc, Distinctio in Genesi distinguit mane et vesperam et successionem diei ad diem, que non possunt intelligi esse simul.
Queritur ergo, Quid secundum Augustinum dicatur mane, quid vespera, et quid dies, et quare nulla mentio fit de nocte, et qualiter Augustini opinio reducitur ad opinionem aliorum Sanctorum, cum inter eos videatur esse contrarietas?
Solutio. Dicendum, quod non est contrarietas Augustini et aliorum sanctorum, nec Augustini ad textum Genesis. Augustinus enim distinguit opera sex dierum secundum sex illustrationes lucis spiritualis. Alii autem sancti distinguunt ea secundum sex illustrationes lucis corporalis. Quia licet Deus simul fecerit cuncta et in eodem momento, ut in prahabitis dictum est in tractatu de Angelorum naturalibus, questione de visione matutina et vespertina': tamen quod simul per verbum Deus facere potuit, in intellectu Angeli simul illustrari non potuit, nec simul in esse rerum secundum genera et species et secundum differentiam cause et causati revelari in intellectu angelico potuit simul ; quia, sicut dicit Aristoteles in Zopicis *, "scire quidem plura possumus, intelligere vero secundum actum tantum unum:" propter quod per lucem Verbi in mente angelica de creatura fienda, apud Augustinum, vocatur mane: cognitio perfecta rei facte vocatur dies : relatio ejusdem rei facte ad Jaudem creatoris, et acceptio alterius cognitionis rei fiende in verbo vocatur vespera, sicut in prehabitis de cognitione matutina et vesperti na satis sufficienter ostensum est. Et ‘hhoc dicit Augustinus precipue propter hoc quod dicitur, Genes. 11, 4 et 5, ubi ponitur epilogus creationis et dicitur sic : [stz sunt generationes celi et terre, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus celum et terram, et omne virgultum agri: ubi habet translatio Septuaginta: "Cum factus est dies, fecit Deus celum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret." Ex hoc enim arguit Augustinus, quod simul cum die factum est opus creationis celi et terre, et opus distinctionis virgulti et herbarum, quod tamen dicitur factum esse tertia die: et hee simul esse non possunt, secundum quod dies dicitur esse illustratio luminis corporalis : oportet ergo, quod alia dies queratur que tunc facta est cum ceelo et terra. Et dicit hanc esse cognitionem angelicam conversam ad Verbum, que tune facta est lux et dies, quando conversa est ad Verbum : que dies numeratur per illustrationes factas in intelligentia angelica secundum genera et species creatorum, et distinguitur secundum relationem de creatura fienda vel facta, vel relatione ad laudem creatoris, sicut dictum est. Et contra hoc nihil dicunt alii sancti, nec textus Genesis, sed xquivoce accipitur apud eos dies: quia Augustinus accipit de illustratione intelligentie angelice sex modis facte in uno et eodem die.
Alii vero sancti loquuntur de sex illustrationibus lucis corporee : que facta est super sex differentias rerum creata~ rum in distinctione et ornatu, eo quod opus creationis, ut in prehabitis ostensum est, fuit ante omnem diem. Nec fit mentio secundum Augustinum de interpositione noctis : quia in omnibus istis illustrationibus semper fuit conversio lucis angelice ad lucem externam que Deus est : nec umqnam conversio fuit ad creaturam ut inhereret ei tamquam fini : que perversitas inducit tenebras spirituales, que dicitur nox: et inducitur illud Apostoli, ad Ephes. v, 8: Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Propter quod dicit, quod Juz principalius dicitur de luce spirituali, quam de luce corporali: eo quod lux corporalis a luce spirituali procedit ut causatum a causa.
Alii autem sancti dicunt, quod simul in materia facta sunt omnia: quod non est contrarium Augustino: et secundum hoc interpositio noctis est spatium, scilicet quod lux illuminans corporaliter transit per actum circuli, qui est inter occasum et ortum ejusdem lucis : quia tunc luci istt opponitur terre opacitas, que umbram facit in superiori hemispherio, que umbra nox vocatur.
Ad ossectum contra, dicendum quod per dictum Gregorii intelligitur, quod omnia simul facta sunt que de ccelo et terra per distinctionem producta sunt, et per ornatum in materia: et postea di- ~ stincta sunt per formam et locum. Augustinus autem intendit, quod simul facta sunt in materia et forma, et distincta et ornata per distinctas et diversas illustrationes ad diversas formas et diversa loca per distinctionem et ornatum : et sic Augustinus in nullo derogat textui Genesis, sed exponit, ut quod intus erat, per expositionem extra appareat et intelligatur.
Ad aliud dicendum, quod hoc optime sequeretur, si Augustinus diem diceret partem temporis, quo lux sive luminare prius est in superiori hemispherio illustrando res creatas : et hoc non dicit Augustinus diem, sed potius illustrationem luminis angelici super creaturam fiendam, factam, et ad laudem creatoris relatam : et hoc secundum creaturas diversas in uno momento esse potuit. Unde sophisma squivocationis est in argumento.
On this page