Text List

Quaestio 50

Quaestio 50

De quatuor modis divinae operationis

QUAESTIO L. De quatuor modis divinae operationis.

Deinde, Quaeritur de hoc quod dicitur in illo libro II Sententiarum, dist. XII, cap. H: "Quatuor enim modis, ut dicit Alcuinus super Genesim, operatur Deus. Primo in verbo, omnia disponendo. Secundo, in materia informi quatuor elementorum, de nihilo eam creando. Unde, Qui vivit in eternum, creavit omnia simul ', Omnia scilicet elementa, vel omnia corpora materialiter simul creavit. Tertio, per opera sex dierum varias distinxit creaturas, Quarto, ex primordialibus seminibus non incognite oriuntur nature, sed notae saepius reformantur, ne pereant."

De hoc enim queritur: 1. Dicit enim Gregorius Nyssenus et Damascenus, quod operativum dicitur, quod ex seipso movetur : moveri autem Deo non convenit: ergo nec operari.

2. Adhuc, Quecumque sunt in una divisione, divisum debent participare per unam rationem : sed operari in verbo et operari in materia, non sunt unius ra~ tionis opera: ergo ad unam divisionem operandi non debent referri.

3. Adhuc, Operari in verbo est ‘dispo~ nere opera: sed disponere opera, non est operari, sed ante operationem: ergo videtur, quod falsum sit, quod unus modus operandi sit in verbo.

4, Adhuc, Ex seminibus non incognitas producere naturas, opus nature est, non Dei, ut videtur: et ita videtur, quod non debeat poni inter modos operationis divine.

Solutio. Dicendum, quod quatuor modi sunt operationis divine, ut dicit Alcuinus et Glossa super Genesim: et est divisio non generis in species, sed data secundum modos operationis sapientis. Hic enim primo disponit in seipso quid operandum sit, et qualiter, et ad quem finem. Et penes hoc accipitur primus modus, qui est in verbo, in quo Deus disposuit ab eterno quid, quomodo, et qualiter, et quo fine producatur unumquodque.

Secundus modus est sapientis, quod statim preparat materiam in quam inducturus est formam: propter quod dicit Aristoteles in II Physicorum, quod architectonici sapientis est ordinare materiam in quam possit inducere formam. Volens enim facere serram, non querit lanam pro materia: quia in lanam non potest induci forma instrumenti dentati, fortitudine dentium et acumine volentis dividere dura. Et penes hoc accipitur modus secundus, gui est omnia simul in materia confusa producere.

Tertius modus est sapientis, unumquodque ad proprium actum et propriam formam determinare et ad opus suum. Et propter hoc dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod in unoquoque sapiens est, qui ex ratione forme et finis rationes assignat factorum et operum suorum. Et penes hoc accipitur modus tertius.

Sed quia sapientissimus artifex est primus artifex, et conditor omnium Deus, de quo dicitur in libro de Causis, quod est dives in se, et dives in omnibus aliis : ideo convenit ei non operari in se tantum, sed in omnibus aliis que ab ipso sunt : et sic operatur in natura. Et hic est quartus modus operationis. Isa. xxv1, 12: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. xv, 15 : Sine me nihil potestis facere. Et ideo dicit Augustinus, quod ille qui ex quinque panibus pavit quinque millia hominum |}, majori virlute ex paucis granis segetes producit, ex quibus pascit totum mundum.

Ad primum ergo dicendum, quod a Gregorio Nysseno definitur opus se~ cundum quod est in genere actus, sive actionis, que cum motu est, ut in Sex principiis dicitur. Et hoc modo Deo non convenit, qui immobilis est. Unde Boetius in’ V de Consolatione philosophie : "Qui tempus ab zvo Ire jubes, stabilisque manens das cuncta mo[veri."

Divisio vero Alcuini sumitur penes modos qui sunt in opere sapientis, ut dictum est : et sumitur opus large et communi rationead opus, et modos qui circumstant opus prout procedit a sapiente.

Ad aliud ergo dicendum, quod hoc non est verum de divisione generis in species. Diximus autem jam, quod divisio aliquando est non generis in species, sed in modos qui circumstant ex parte operantis et ex parte operati.

Ad aliud dicendum, quod hoc procederet, si in dicta divisione opus stricte sumeretur. Dictum est autem, quod sumitur large pro ipso opere, et pro modis qui circumstant ipsum ex parte operantis et ex parte operati.

Ad ultimum dicendum, quod hoc est opus nature proxime operantis : Dei autem est opus sicut primo operantis et influentis virtutem nature. Sicut enim dicitur in libro de Causis, secunda causa secundum omne genus cause a prima causa habet, et quod est, et quod causa est.

Et hec dicta sint de opere creationis, que sufficiunt pro nunc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 50