Quaestio 55
Quaestio 55
Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, dist. XLV, cap. Post hoc queri solet. Quare hic non est dictum sicut in aliorum dierum operibus : Vidit Deus quod esset bonum 2 ?
Ratione cujus queritur de verbis quibus usus est in opere distinctionis. In opere creationis non dixit : Fiant ccelum et terra: sed, Jn principio creavit Deus celum et terram *. In opere distinctionis statim dixit: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona‘. Sed in distinctione firmamenti dixit : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus
Ad quod respondet Augustinus in libro Isuper Genesim ad litteram, quod cum dicitur. Fiat, verbum determinat disposilionem faciendi. Cum dicitur, Feedt, determinat illustrationem faciendi in Angelorum notilia. Cum dicitur, Factum est, determinat perfectionem facli in propria natura.
Secundum alios Sanctos qui aliter exponunt opera sex dierum, cum dicitur, Fiat, significatur voluntas artificis facientis de faciendo. Cum dicitur, Fecit, signi ficatur processus actus ab artifice in id quod facit. Psal. xcix, 3: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Cum dicitur, Factum est, significatur perfectio facti in seipso. In opere creationis utitur verbo creationis : quia in illo corpora simpliciter producuntur ex nihilo. In opere distinctionis utitur hoc verbo, fad, et fecié : quia illud non fit ex nihilo, sed est determinatio proprie ad formam et ad locum: quod ex parte operis est proprie fieri, et ex parte artificis proprie est facere,
Et quod dicit, Vidit Deus: dicit Augustinus, quod non est ita intelligendum, quod ante non viderit, quia quodlibet ‘vidit ab eterno in seipso: sed secundum quod dicitur, quod nuntius amoris est oculus, et mulliplicatur adspectus, ideo dicitur: Vidit Deus lucem quod esset bona: et quod ante viderat in se faciendum, hoc approbavit factum, ut dicit Augustinus : et lumen bonitatis sue immisit ut maneret in esse. De quo dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiz: "Esse est quod ordinem retinet servatque naturam." Et propter hoc dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: "In idem determinat bonum et lumen'." Et dixit, quod lumen de quo in principio dixit Deus: Fiat luz, fuit bonitas sua quam effudit super creaturam.
In opere secunde diei non dicitur : Vidit Deus quod esset bonum, nec benedixit operi secunde diei. De quo Magister in libro Il Sententiarum, dist. XIV, cap. Solet etiam queri. Et Beda in Glossa reddunt rationem mysticam, non naturalem: dicentes, quod in hoc sacramentum aliquod commendatur, quod Deo scilicet tantum placet indivisibilitas unitatis in ecclesia, ut scilicet, sicut dicit Apostolas, ad Ephes. rv, 3: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, quod operi secunde diei, eo quod binarius primus numerus est qui ab unitate recedit, benedicere noluit. Potest etiam dicit litteraliler, quod ideo non benedixit, quod opus secunde diei distinctio est supremi ab infimo, medii a supremo: et remanebat adhuc imperfectum opus distinctionis, eo quod exigebatur infimorum distinclio ab invicem, que facta est die tertia. Secunde ergo diei imperfecto opere non benedixit, sed diei tertia jam toto opere perfecto benedictionem dedit.
On this page