Quaestio 56
Quaestio 56
De opere tertiae diei
Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XIV, cap. E: "Sequitur, Dixit Deus : Congregentur aque, elc.*," queritur de opere tertie diel.
De quo Magister querit tria, scilicet qualiter congregate sunt aque que sub ceelo sunt in locum unum?
Et tertio, De hoc quod dicit : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, ef lignum pomiferum factens fructum juzta genus suum *.
Membrum 1
Qualiter congregatae sint aquae quae sub celo sunt, in locum unum?
Et videtur insufficiens opus distinctionis: quia non fit mentio operis distin~ ctionis medii ab infimo, hoc est, aeris ab aqua el terra, ef aeris ab igne. Videtur ergo, quod insufliciens sit opus distin~ clionis.
Ad hoc respondent Augustinus et Beda, dicentes, quod aer distinctus est, et liberam accepit formam et distinctum locum, quando aque vaporabiliter in aere diffuse prius per condensationem congregate sunt et descenderunt ad terras. Et similiter per hoc ignis vaporabiliter in aere mixtus prius liberam formam accepit, et per consequens motum : quia sicut prius dictum est, motus sequitur formam : unde tune liber undique ascendit ad cameram ceeli lune, et sic distinctus est. Propter quod dicit Philosophus in Topicis, quod ignis inter elementa quasi species corporum est, et formalior ceteris: et in terminis est, hoc est, ubique per circuitum sphere in altissimo. Dicitur etiam in primo Afeteororum propter hoc, quod alia elementa materia sunt igni, eo quod in omnibus aliis per ustivam virtutem quam habet ignis, speciem inducit ignis.
Membrum 2
Quis sit locus ad quem congregate sunt aque
Ad secundum, scilicet ad quem locum congregate sunt aque ? respondet Beda super Genesim, sic: "Cum multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas esse congregatas: quia cuncta maria et flumina magno mari merguntur : et si quilacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur." Et subdit signum per quod sciri potest hoc, sic dicens ; "Fossores quoque puteorum hoc probant, quod omnis tellus per invisibiles venas aque repleta est, quibus ex mari principium est. Eccle. 1, 7: Omnia jlumina intrant in mare, eb mare non redundat : ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant,"
Contra hoc tamen objicitur, quod idem videtur esse principium generationis quod est principium augmenti: sed augmenti princigium in fluminibus est pluvia: ergo videtur etiam esse principium generationis ; et sic omnia non de mari accipiunt principium.
Ad hoc dicendum, quod in veritate locus ad quem congregantur aque, et ex. quo oriuntur, magnum mare est, quod amphitrites dicitur, eo quod circuit terram. Propter quod etiam amphitrites dicitur ab due! quod est dubium, et teres quod est cireulus* : quia dubium habet rotunditatem et non perfectam : quia ali ter non appareret arida, Et locus ejus est continentia inter littora, sicut dicit Job, xxxvm, 8 et 9: Quis conelusté osttis mare, quando erumpelbat quasi de vulva procedens, cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantie obvolverem ? Talis enim erat status aquarum, quando vaporabiliter mixte erant cum aliis elementis. Et subdit de congregatione aquarum, vy. 10 et 11: Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dici: Usque hue venies, et non procedes amplius, et hie constringes tumentes fluctus tuos. Vectes aulem vocat terminos lilttorum, inter quos consiringuntur fluctus. De hoc eodem dicitur, Proverb. vin, 27 et seg., sic: Quando preparabat celos, aderam : quanao certa lege et gyro vallabat abyssos : quando exthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum : quando cireumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transtrent fines suos.
Ad objectum contra, dicendum, quod licet pluvia causa sint augmenti fluminum, tamen quia pluvie maxime oriuntur ex mari et humiditate maris, propler hoc etiam primum principium ex mari est: et ideo flumina refluunt ad mare sicut ad principium sux generalionis. Omne enim quod generatur secundum naturam, movetur ad locum sue generalionis.
Respondent Augustinus et Beda in Glossa, sic: Primo enim ante distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem ¢erram appellavit, dicens : Jn principio creavit Deus celum et terram. Postquam vero mundus jam formari incepit et distingui, ad distinctionem partis que adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terre nomen accepit. Et ideo vocavit aridam terram, portionem solidiorem materi : portio enim soldior materie tunc abaquis libe ra facta est arida, ut animalibus et plantis congruum preberet habitaculum, et tereretur pedibus eorum que sub aquis nec generari nec servari possent.
Respondent ibi Augustinus et Beda, sic: Congregationes aquarum appellavit maria : sic enim appellantur apud Hebreos omnes congregationes aquarum sive salse, sive dulces sint. Et dixit eas esse congregatas in unum locum: et tamen nunc pluraliter vocat congregatio- _nes aguarum propter multifidos sinus earum. Et intendit dicere, quod licet in unum locum congregate debeant dici unum mare propler unitatem loci : tamen quia ex illo loco uno per totam habitationem terre dividuntur in multa mediterranea, et mullos gurgites et lacus et fontes et flumina, propter hoc pluraliter dicitur maria.
Ojicitur tamen contra hoc : Simplex aqua dulcis est, et non amara vel salsa. Cum ergo hie loquatur de distinclione dulcis aque et simplicis, videtur, quod congregationes non debuit appellare maria, sed dulces aquas.
Ad quod dicendum, quod aqua per se insipida est : et propter hoc humidum aque subjectum est omnium saporum : et non posset esse omium subjectum, nisi esset insipidum, nullum saporem habens, Et ideo dicit Aristoteles in H de Anima, quod "est sapor humidi sicut odor sicci." Per accidens autem est salsa vel amara : juxta littora enim ubi terrestre combustum immixtum est, ibi salsa amara est, et amarior quam in medio et profundo : et ideo simul a natura et accidente quod accepit, ex loco congregationis aquarum, vocavit maria. Sicut et terram simul a natura et accidente vocavit aridam : a natura enim habet soliditatem : ariditatem autem ex separatione ab aquis : attritionem autem, quod trita est, habet ab hoc quod est locus generationis et animalium.
Et notandum, quod a principo operis distinctionis tres habit sunt dislinctiones in simplicibus corporibus. Prima est luminosi ab opaco, sive lucis a tenebris. Etilla est distinctio principiorum nature, moventium et agentium ad propagationem nature per influentiam virtulis ct luminis solam, absque hoc quod influant qualilates aclivas et passivas. Secunda est distinclio medii ab extremo, scilicet aquarum que sunt supra firmamentum ab his que sunt sub firmamento: in qua distinguuntur principia nature, corpora scilicet simplicia ad loca contraria, ad que distingui non possunt nisi per contrarias qualitates que sunt in ipsis : et hee sunt principia moventia ad propagationem per actionem et passionem contrariorum,’sine quibus non transmutatur materia. Tertia dislinclio est inferiorum ab invicem, per quam corpora simplicia que nature sunt principia, liberas accipiunt formas et loca, et operationes secundum formas proprias et naturales habent ut moveant ad propagationem nature. Et quia non plura exiguntur ad perfectionem principiorum, nisi ut possintinfluere virtutes, et transmutare materiam per contrarias qualitates, et imprimere operationes secundum proprias formas, ideo completur opus distinclionis in his tribus distinctionibus.
Membrum 3
Queritur circa hoc quod dicitur : Germinet terra herbam virentem, utrum plantae generaliter pertineant ad dispositionem vel ornatum terrae
MEMBRUM III. Queritur circa hoc quod dicitur : Germinet terra herbam virentem, utrum plantae generaliter pertineant ad dispositionem vel ornatum terrae?
Tertio, Queritur de hoc ubi dicit : Germinet terra herbam virentem : ubi queritur, Si plante generaliter pertineant ad dispositionem vel ad ornatum terre ?
Et videtur, quod ad ornatum : quia sicut stelle ad ornatum cceli pertinent, ita flores et germina ad ornatum terre.
1. Si dicitur,sicut Auguslinus videtur dicere, quod ad dispositionem propter hoc pertinent, quia radicitus adherent terre. Tunc etiam stelle debent ad dispositionem cceli pertinere : quia affixe sunt circulis ceelestibus, et immobiles ab ipsis.
2. Adhuc, Dicit Ambrosius in Hexameron: "Quare ad diversos dies retulit terram et terre ornatum in distinctione plantarum ?"
Quarrr etiam Beda, Quare dicit herbam virentem ? et alia translatio, herbam pabuli habet ? propter quod videtur, quod planta nocive ex figura, sicut spine et tribuli : et ex humore, sicut venenose, non sunt tune facte : quia ille non sunt pabulum, sed nocumentum.
Ad socdicendum, quod planta ad dispositionem pertinent, et non ad ornatum. Et bona est causa quam reddit Augustinus, quia radicitus adherent terre. Constat enim, sicut dicit Philosophus, quod ex eisdem generatur omnis res et nulritur ; planta vero radices habet ori similes, ut idem dicit Philosophus in II de Anima : nec radices ori similes terre infixas haberet, nisi de natura terre generatio ejus esset. Et ideo'in II de Vegetabilibus dicit Philosophus, quod planta habet tres vires quas accipitaterra, Et Abrutallus Philosophus sive Protagoras dicit, quod in omnibus hujusmodi plantis terra est mater et sol - pater. Et sicut in primo de Vegetabilibus dicit Aristoteles, quod antiqui dixerunt, quod vegetabilia facta sunt mundo adhuc imperfecto, propter hoc quod secundum naturam materie non multum distant ab elementis: homo autem et animalia facta sunt mundo jam perfecto, quia informis hominum et animalium propagatio natur# ultimas et nobilissimas formarum species accepit.
Ad opsectum de stellis dicendum quod non est simile. Stella enim nobilissima species est corporis quinti, quod dicitur orbis vel celum, quia pulchritudinem illam in formam pretendit : nec est infixa circulo sicut unde accipiat nutrimentum vel naturam sive materiam : cum dicat Philosophus, quod unaqueque stellarum est ex materia sua tota: propter quod etiam non trasmutantur ad invicem. Et ideo stella pertinent ad ornatum ceeli, et non plant ad ornatum terre,
Ad aliud respondendum per Ambrosium qui sic dicit, ibidem, "Cur Deus sic dixit, ef facta sunt? Nomen simul ornatusque congruos surgentibus donavit elementis, quasi non potuerit celum insignitum cum stellis subito ut creatum est refulgere, et floribus ac fructibus terra vestiri ?" Et respondet : "Potuit utique : sed ideo primo facta, postea composita declarantur, ne vere increata et sine principio crederentur, si species rerum velut ingenerate ab initio, et non postea addite viderentur."
Ad quaestionem Bede dicendum per Bedam sic dicentem in Glossa: "Patet in his verbis, quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbe virentes apparere et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra : quia ad unam jussionem conditoris apparuit arida compta herbis, nemoribusque vestita, que sui generis ex se prima produceret et semina." Et subdit rationem, sic : "Oportebat enim ut forma rerum de imperio primo perfecta produceret, quomodo homo propter quem omnia facta sunt, in virili etate plasmatus est."
Et ad id quod arguitur de nocivis, respondendum est per Augustinum ibidem dicentem in Glossa sic: "Cum dicit : Germinet terra herbam virentem, et [acientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum': fructus nomine quedam utilitas signatur." Multe autem utilitates sunt manifeste vel occulte omnium que terra radicitus alit. Possumus ergo absolute respondere spinas et tribulos et venenosa terram post peccatam hominum ad laborem peperisse : non quod alibi ante peccatum nascerentur, et post in agris quos homo coleret : sed et prius et postea in eisdem locis, non tamen prius homini nocuissent, sed post peccatum. Unde, Genes. m, 18: Parieé tibi*, ut scilicet tibi nasci incipiant ad laborem que ad pastum tantummodo. aliis’ animalibus antea nascebantur.