Quaestio 57
Quaestio 57
De opere quartae diei
Deinde transeundum est ad ea que dicuntur in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Sequitur, Dixit Deus : Fiant luminaria.
Ibi querenda sunt in communi duo : ibi enim primo incipit agere de ornatu : et ideo primo querendum est’in communi, In quo consistat ornatus, et in quo differat ab opere creationis et dispositionis ?
Membrum 1
In quo consistat ornatus, et in quo differat ab opere creationis et disposttionis
Et videtur, quod nullum operum sex dierum consistat in ornatu. 1. Opera enim sex dierum pertinent ad esse principiorum naturalium quibus natura possit propagari, sicut patet enumeranti per singula : ornatus pertinet ad bene esse: ergo videtur, quod ornatus non sit de operibus sex dierum.
2. Adhuc, Ornatus fit de aliquo pulchro et pretioso, quod alterius nature est quam id quod ornatur per ipsum: sol, luna, stelle non sunt alterius nature quam ceelum quod ornatur per ipsa, ut probat Aristoteles in II de Celo el Mundo; ergo videtur, quod sol, luna, et stelle non pertinent ad ornatum ceeli.
3. Similis objectio est de piscibus, volatilibus, et animalibus : illa enim materialiter sunt de natura aeris, aqua, et terre : ergo non pertinent ad ornatum eorum :-non enim idem ornatur per idem.
4, Adhuc, Videtur quod opus ornatus sit opus distinctionis : quia super illud Genesis, 1,3: Fiat luz, dicit Strabus : "Pulchre ornamentum mundi a luce inchoat, sine qua omnia cetera opera indecora et invisibilia remanerent." Et constat, quod cum dicitur: Fiat Juz, incipit opus dispositionis, ut patet in prahabitis : ergo videtur, quod opus dispositionis et opus ornatus sint idem.
5. Adhuc, Augustinus super Genesim, u, 4, super illud: Requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat. "Quievit, id est, ab omni opere cessavit : quia nihil novum postea fecit quod non ante in specie vel in materia fecerit." Si hoc est verum : tunc videtur, quod opus ornatus nihil aliud sit nisi determinatio principiorum ad species, quibus speciebus ipsa principia nature efficiantur agentia et patientia ad producendum id quod propagatur in natura in determinatas species.
6. Quod si concedatur : tune videbitur, quod productio plantarum et herbarum pertineat ad ornatum. In illis enim ad determinatas species ad pulchritudinem mundi pertinentes movent principia nature. Cujus contrarium ante habitum est : et expresse dicit Glossa Augustini super Genesim sic dicens, quod "plante pertinent ad dispositionem, eo quod radicitus terre sint affixe."
Solutio. Dicendum, quod opus ornatus ab opere dispositionis et creationis differt. Quia opus creationis principia nature ex quibus fit propagatio ex nihilo, facit esse secundum substantiam. Opus autem dispositionis disponit ea in contrarias formas, et in contraria loca, quibus contrariis agant et patiantur et transmutent materiam propagandorum. Sed quia nec per substantiam, nec per dispositionem contrariorum possunt agere determinatas species quibus simile ex simili producitur, ut homo ex homine, leo ex leone, et sic de aliis : ideo exigitur tertio loco opus ornatus, in quo determinatur principium nature ad determinatam speciem, ut juxta genus suum et speciem simile sibi producat, in quo, ut dicit Boetius, sagax natura salvetur. Ad hoc enim potentiam non habet in substantia principii, que facta est per creationem, nec in formis contrariorum que distribute sunt principiis per distinctionem : etideo oportuit, quod per ornatus acciperet determinatam speciem qua virtutem acciperet similia ex similibus propagandi.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est ornatus. Est enim ornatus pertinens ad venustatem ejus quod jam per fectum est : et ille pertinet ad bene esse, et est accidentalis. Et est ornatus qui determinat pulchritudinem forme ejus quod ante indeterminatum et confusum erat. Et hic pertinet ad esse, et est in operibus sex dierum. Et hoc est idem quod alii dicunt, quod ‘est ornatus cujus finis est id quod ornatur : et hic pertinet ad esse, et est accidentalis. Et est ornatus qui finis est ejus quod ornatur : et sic forma in natura finis et ornatus est materia : et ultima forma que est anima, ultimus finis et ultimus ornatus est: et hic ornatus pertinet ad esse et perfe“ctionem nature. ;
Ad aliud dicendum, quod ille ornatus quiest de esse, est de natura ejus quod ornatur et educitur ex illo per generationem sicut actus de potentia : sed ille qui est de bene esse et accidentalis, alterius nature est, quam id quod ornatur per ipsum.
Ad aliud dicendum, quod Strabus accipit ornatum in communi valde significatione nominis, secundum quod omne id quod aliquo modo venustat rem, sive sit intrinsecum rei, sive extrinsecum, dicitur ornatus. Et sic verum est, quod lux est de ornatu rerum, licet simpliciter sit pertinens ad dispositionem rerum. Ornatus autem qui dicitur esse unum opus sex dierum, est pertinens ad esse et speciem forme, sicut dictum est.
Membrum 2
De ornatu singulorum corporum simplicium, scilicet coeli, aeris, aquae, et terrae
Et primo queritur de ornatu ceeli, de quo dicit Augustinus in Glossa ibidem, quod "quia ccelum ante alia factum est, et speciosius est aliis elementis, ideo ante alia ornatur quarto die."
Et hoc est quod dicit Magister in libro II Sententiarum, dist. XV, cap. Quia ergo celum ceteris elementis speciem prestat, ideo ante alia ornatur. Dicit enim Augustinus, quod "quia visibili mundo duo dies sunt attributi, supreme scilicet, et infime parti mundi : in quorum uno divisa est lux a tenebris, in alio firmamentum positum in medio aquarum : ideo infime parti mundi visibilibus et mobilibus mundi partibus que intra mundum creantur, tres reliqui sunt deputandi : ut sic sexta die homo propter quem mundus factus est, in mundum inducatur."
1. Luminaria enim communia sunt ad ceelestia et terrena: ornatus autem ceeli per propria debet exprimi : et sic magis proprie deberet dici: Fiant stelle, quam fiant luminaria.
2. Adhuc, Quare non dicit lumina, sed luminaria ? Hoc enim magis ornate exprimeret : quia lumen propria virtute luminat : luminare autem virtute aliena : luminare enim vas luminis est, quod non luminat nisi virtute luminis quod est in ipso. Unde cum ornatus ceeli propria virtute luminat, potius deberet dici lumina, quam Juminaria,
3. Queritur etiam ulterius de hoc quod dicit : Ht dividant diem ac noctem *. Non enim possunt dividere diem et noctem nisi moveantur in locis suis. Quod autem movetur in loco suo, animal est, ut dicunt Philosophi. Et ideo ibidem, queritur Augustinus in Glossa sic dicens : "Solet queri, Utrum hee luminaria corpora sola sint, an habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur ?" Et hane questionem non absolvit, sed subinfert. Sedde tam obscura re nihil temere definiendum est.
Utrum autem stelle moveantur, disputat Aristoteles in II de Celo et Mundo, talem faciens divisionem. Si stelle moventur, aut moventur et orbes similiter cum eis: aut moventur orbibus stantibus ; aut moventur motu orbium, et non motu proprio. Si moventur ambo, scilicet stella et orbis circulariter et a natura: aut hoc est a natura, aut a casu, aut moventur circulariter, aut motu tropico sive conversivo, aut motu involutionis sive titubationis, aut motu processivo qui est de loco ad locum. Si moventur ambo, stella scilicet et orbis, et circulariter scilicet et a natura.
Contra : Velocitas motus simplicis corporis est secundum quantitatem ipsius, ita quod majus corpus movetur velocius, et minus tardius. Et hoc probatur in elementis : magnus enim ignis velocius ascendit, quam parvus :et major terra velocius descendit, quam parva : et superior circulus velocius revolvitur, quam inferior. Cum ergo circulus major sit, quam stella que est in ipso: velocius revolvitur circulus, quam stella. Et ex hoc se quuntur duo inconvenientia. Unum est, quod revoluto circulo de puncto ad punctum, stella adhuc non est revoluta: quo:l est inconveniens : quia dicit Alfraganus, quod "coelum non cognoscimus nisi per slellas, nec revolutio circulorum significatur nobis, nisi per revolutionem stellarum." Unde stella non revoluta, non potest sciri circulus esse revolutus. Aliud inconveniens, quod secundum hoc stella scindet orbem : stella enim tardius mota et circulus citius, necesse est quod circulus circa stellam scindatur et separetur a stella: et hoc inconveniens Philosophus reputat.
Si forte dicatur, quod ambo moventur circulariter : sed circulus movetur natura, et stella a casu, aute converso, aut ambo casu. Contra : Dicit Aristoleles, quod casualia in paucis sunt et parum durant: motus autem iste stellarum in omnibus stellis ponitur et perpetuo durans : ergo videtur, quod nullo diclorum modorum casu moventur,
Si dicatur, quod stelle moventur stantibus orbibus, sicut quidam dixerunt mathematici, sequitur idem inconveniens, scilicet quod scindantur cireuli : quia dum stella transit per circulum, oportet quod scindat eum: et quod pars una circuli distet ab alia parte: quia aliter sequeretur, quod duo corpora essent in eodem loco : quod nullo modo esse potest : quia sequeretur, quod duo corpora essenlt unum et idem corpus. Sequeretur etiam, quod minus corpus et simplex moveretur velocius, et majus ejusdem nature vel quiesceret vel moveretur tardius : quod est contra rationem. Ex his omnibus relinquitur tertium membrum, scilicet quod moventur motuorbium suorum, et non motu proprio et natura, sicut pars in toto.
Si propter hec omnia dicantur, quod non moventur circulariter, sed moventur motor tropico aut conversivo : aut hoc erit ita, quod conversio illa est ab equinoctiali secundum obliquitatem circuli signorum : aut ita, quod moventur in Orientem. et revertuntur in Occidentem motu conversionis. Si primo modo: tunc stelle in firmamento fixe non semper eque distant a visibus nostris : sed aliquando erunt plus ad Aquilonem, et aliquando plus ad Meridiem: et hoc est contra visum. Si secundo modo: tune puncto semicirculi in quo fit conversio ut duobus uteretur uno : et sic quiescere accideret, quod est impossibile.
Si propter hoc dicatur, quod stelle moventur motu involutionis sive titubationis, ita quod in eodem Joco manentes vertunt et revertunt se de superficie in superficiem, sicut dixerunt quidam mathematici, quia hoc esset causa scintillationis, et causa quod ita videtur mover sol tempore eclipsis ac si vacillet de superticie in superficiem. Contra : Quia secundum hoc aliquando videremus unam superficiem solis, et aliquando aliam: quod in nulla observatione ab aliquo— Philosopho umquam dictum fuit.
Adhuc, A Philosophis non ponuntur nisi due cause scintillationis. Una a mathematicis, quam tangit Aristoteles in IT Posteriorum, scilicet si sunt prope, non scintillant. Et ideo dicit, quod planete non scintillant, sed stelle fixe : et causa ponitur, quia propter longinquitatem lumen ad visum delatum tremit : et sic forma que est in ipso, tremere videtur et scintillare. Alia causa est, si oritur planeta in vapore, sicut dicit Ptolemeus in distinctione 6 Almagesti, quod Jupiter ortus in mane, propter vapores in quibus oriebatur, visus est scintillare. Et hoc non omnibus stellis contingit, nec semper, sed aliquando aliquibus tantum. Ergo non videntur moveri in locis suis motu titubationis.
Solutio. Prenotandum est quod dicit Aristoteles in II de Causis proprietatum elementorum et planetarum, scilicet quod orbis est elementum sphericum, quando discernimus inter ipsum, et ignem, et aerem, et aquam, et terram. Si autem consideremus ipsum in se : tunc in eo sunt tria elementa, hoc est, tres substantie ; quia substantia stellarum et lune est alia a substantia solis et orbis, et substantia orbis est alia a substantiasolis et stellarum et lune. Sol enim illustrat et non illustratur, stelle illustrantur et non illustrant, luna illustratur et illustrat : orbis illustratur quidem, sed non recipit lumen calcatum in partibus sicut stella, sed diffusum in perspicuo aere.
Ad primum ergo dicendum, quod / uminaria magis vocantur, quam lumina vel stelle : quia sunt vasa luminis, et spissitudine partium intra se continent lumen et diffundunt ipsum circulariter ubique. Et hoc non dicit lumen: lumen enim, ut dicit Avicenna, est qualitas lucentis corporis diffusa in perspicuo, vel superficie terminati corporis : stella autem non dicit hoc, sed dicitur a stando, quia non mutat situm imaginis in qua posita est. Unde quia nec secundum nomen luminis, nec secundum nomen stelle pertinent ad ornatum, sed secundum nomen luminaris : ideo dixit: Fiant luminaria, et non dixit : Fiant lumina, vel fiant stelle.
Ad aliud dicendum, quod licet lumen propria virtute illuminet primo, et luminare secundo, tamen guia lumen non dicit tentionem luminis, sed luminare, et ornatus ceeli lumen retentum est continue, melius vocatur duminare, quam lumen.
Ad aliud dicendum, quod stelle ani-. matia nono sunt, nec moventur ab anima, sed a virtute jussu Dei facta in ipsis, que movet eas in locis. suis, sicut animalia moventur ab anima: non tamen motu processivo, quia si hunc haberent, ut dicit Aristoteles, natura dedisset eis instrumenta talis motus, sicut pedes et alas, quod falsum est. Sed moventur a natura propria motu circulari orbium suorum sicut pars in toto.
Disputationes autem que sunt super divisionem Aristotelis in II de Celo et Mundo, procedunt sicut inducte sunt, et veritatem concludunt. Et ideo ex omnibus illis relinquitur quod dictum est, scilicet quod natura moventur orbium suorum, et quod illa natura est virtus motiva jussu divino facta in corpore cceli et partibus ejus. Et de hoc in questione, Utrum celum moveatur, vel-non, in prehabitis salis dictum est '.