Text List

Quaestio 59

Quaestio 59

De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

QUAESTIO LIX. De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Ut luceant in firmamento celi, et illuminent terram."

1. Ante enim terra illuminata fuit : aliter enim lucem non vocasset diem, et tenebras noctem : et cum hoc opus factum fuerit in prima distinctionis die, videtur quod superflue ponatur in die quarto.

2. Adhuc, Lux ponitur in opere distinctionis : et quod ad distinctionem pertinet, non pertinet ad ornatum : et ita videtur, quod hic non debet poni in opere ornatus. |

3. Adhuc dicit, Ut luceant in firmamento celi: et tamen constat, quod nec luna, nec sol sunt in firmamento : habitum enim est paulo ante ex verbis Augustini et Bede, quod firmamentum dicitur ceelum stellarum : et in illo nec est sol, nec luna.

Utrerivs queritur de hoc quod dicit : Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut preesset diei', quod est sol : quia, sicut dicit Beda, non solum corporis forma et quantitate, sed etiam luminis magnitudine preesse dicitur, quia luminare minus et stellas illustrat. Et ideo, ut dicit Beda, etiam sol dicitur : quod solus obtusa luna stellisque ceteris per diem fulgeat terris.

1. Et secundum hoc videtur non fecisse duo luminaria et stellas, sed unum solum quod lumine suo facit luminare minus et stellas.

2. Adhuc, Hoe videtur secundum nominis intentionem : secundum grammaticam enim so/ dicitur quasi locus lucens: eo quod nihil lucet in ceelo, nisi sol, vel illustratum a sole.

3. Adhuc, Aristoteles in Hl de Proprietatibus planetarum et elementorum, et Avicenna in Sufficientia celi et mundi, expresse dicunt, quod nulla stella a se lucet, sed mutuaio lumine a sole. Et hoc idem dicit Messehallach in libro de Sphera mota.

4, Adhuc, Videtur inconvenienter dict luna luminare magnum. Per observationes enim astronomicas et geometricas deprehensum est, quod luna inter omnia corpora simplicia minor est. Unde cum umbra terre ascendendo a terra stringatur in conum, et ideo diametrum umbre in superiori suo minus sit et brevius diametro terre : tamen in eclipsi lune quando luna transit umbram terre, aliquando, quando augmentum latitudinis est minus septem gradibus, invenitur diametrum umbre excedere diametrum lune octo punctis : et tunc luna apparet tota nigra, nec declinans ad virorem, nec ad rubedinem, ad quos colores cwlum declinat in aliis eclipsibus. Ergo videtur inconvenienter dici luminare magnum, sed deberet dici luminare parvum.

Unrerivs queritur, Utrum luna sit facta plena ?

Quam questionem ibidem in Glossa longa marginali movet Beda, et dicit respondeudum esse, quod quotacumque facta fuerit, Deum perfectam eam fecisse et plenam dicendum est : quia, ut ait, non decebat Deum illa die aliquod imperfectum facere. Et subdit aliam aliorum responsionem : "Alii dicunt, quod debuit luna prima fieri, non quartadecima: quia nemo sic incipit numerare etatem lune, ut incipiat a quartadecima. Non tamen si fecerit primam et imperfectam in lumine, est dicendum fecisse Deum aliquid imperfectum : quia quod inchoatum est ab illo, non ab alio, sed ab eodem perfectum est per continuum luminis incrementum". Deinde subdit rationem qua probatur, quod perfectam et plenam fecit lunam dicens, quod Septuaginta ubi nos habemus: Luminare minus ut preesset nocti, sic habent: "Fecit lunam in inchoatione noctis :" quod fit cum plena est : tunc enim noctis exordio videtur: alias vero et per diem incipit videri ante plenitudinem et in progressu noctis. Et est ratio Beda, quod inchoalio noctis est in occasu solis : et tunc luna in dominium totius noctis et ut toti nocti presit non nisi in opposito solis, hoc est, in Oriente potest oriri : et tunc fulget per totam noctem et diametraliter opponitur soli, et est plena: et sic probat, quod plenam et perfectam lunam fecit Deus.

Apnvc ulterius queritur de hoc quod dicit stellas.

Dicit enim Ambrosius, quod stellis ardentibus continue volvitur orbis: et est hoc dictum in libro 1 Hexameron, et idem dicit Basilius, et idem Augustinus. Male ergo dicuntur sfe/le: quia numquam stant, sed continue volvuntur.

Quazrrrur etiam de Glossa ibidem interlineari super illud : At posuit eas in firmamento celi?: Glossa, "Ad decorem noctis."

1. Non enim in firmamento cei tantum ponuntur de nocte, sed eliam de die: non ergo tantum sunt ad decorem noctis, sed etiam. ad decorem diei.

2. Adhuc, Venus multoties in meridie videtur juxta solem : ergo tunc lucet ad decorem diei et non noctis.

Uxtertus queritur de hoc quod dicit : Et dividerent lucem a tenebris '.

Hoc enim superfluum videtur esse, cum hoc factum sit in prima die in opere distinctionis.

Ulterivs queritur de hoc quod dicit : Et vidit Deus quod esset bonum?: et ulterius non protendit benedictionem, cum in sequentibus ubi tang-t ornatum aeris, aque, et terre, benedizit eis dicens : Crescite, et multiplicamini >,

Dignioris enim corporis ornatus digniorem debuit habere benedictionem, maxime secundum eos qui lunam dicunt imperfectam esse crealam et primam: illienim competit benedictio ut crescat et multiplicetur.

Solutio. Dicendum ad primum, quod licet lux facta sit prima die que illuminaret illud chaos, in cujus medio residebat natura terree, tamen illa lux sufficiens non fuit, ut in prebabitis determinatum est. Nec terra distincta et arefacta reflectere potuit radios illuminantis se in suscitationem caloris nalivi. Et ideo, ut dicit Augustinus contra Manicheum, necesse fuit ut luminaria in ornatu ceeli ponerentur et crearentur, per que sufficienter terra illuminaretur, et dies lucida et calida a tenebris noctis frigidis et obscuris divideretur. Et hoc confirmatur ex dicto Bedw in Glossa sic dicentis : "Sol dicitur majus luminare, non solum luminis magnitudine, sed etiam major est in calore quo mundum calefacit, cum preteritis ante creationem ejus diebus nec caloris dies habuisset."

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet aliquod unum et idem opus secundum diversas sui proprietates et formas pertinere ad opus distinctionis, et ad opus ornatus. Si enim divisio lucis a tenebris in separatione opaci et luminosi consideretur, sicut distinctum est supremum ab infimo, pertinet ad distin~ ctionem. Si autem perfectio lucis consideretur secundum motum et effectum quem habet in plenitudine lucis et pulchritudine, sicut dicitur, Eccli. xum, 2: Sol in adspectu annuntians in exitu, vas admirabile opus Excelsi. Et de calore ejus, ibidem dicitur, y. 3: In meridiano erurit terram,... fornacem custodiens in operibus ardoris. Et paulo post, y. 4: Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans. Propter quod etiam Palladius in libro de Agricultura, plantandas dicit esse vineas in montibus ad oculum solis meridianum. Sic ergo considerando luminaria et lumen eorum, nihil prohibet ea pertinere ad ornatum.

Ad aliud dicendum, sicut in prehabitis dictum est, quod frmamentum dicitur duobus modis, communiter scilicet, et proprie. Et communiter a firmitate et incorruptibilitate nature dicitur firmamentum: et sic totum quod est supra ignem sursum per decem ccelos uque ad empyreum, dicitur firmamentum. Et tune cum dicitur: Posuit eas in firmamento celi: inter ablativum cum sua prepositione, et genitivum est intransitiva constructio : et est sensus : Posuit eas in firmamento celi, hoc est, firmamentum quod est celum. Firmamentum autem proprie dictum quod firmiter slat inter aquas, est ccelum stellatum, in quo nec luna, nec sol sunt.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod licet sol illustret lunam et stellas, et solus dicatur lucere, sicut dicunt Aristoteles, Ptolemaus, Avicenna, et alii Philosophi: tamen quia luna et stelle mutuatum lumen a sole recipiunt imtrinsecus sii sicut vasa luminis, et continent ipsum, et propter hoc efficiuntur imagines solis per lumen acceptum : ideo dicuntur duminaria lucentia super terram.

Ad aliud dicendum, quod sol dicitur quasi solus lucens, quia solus a se habet lumen : nihilominus tamen et stelle et luna luminaria sunt mutuato lumine.

Ad aliud dicendum per idem quod dictum est: quia hoc attendentes Philosophi, quod solus a se habet lumen, dixerunt solem solum lucere.

Ad aliud dicendum, quod luna dicitur luminare magnum, non a quantitate corporis, cum quantitas corporis minor sit omnibus corporibus simplicibus, ut probat objectio: sed a quantitate luminis dicitur uminare magnum, quia plus illuminat ceteris stellis, et projicit umbram objectu corporis sicut lumen solis : hoc enim non faciunt, nisi tria corpora celestia, ut dicit Albategni, scilicet Sol, Luna, Mercurius, qui et hesperus dicitur et lucifer.

Et si objicitur Bede, quod ad visum in celo luna videtur tante quantitatis, quanta est sol. Solvit sic dicens : "Quod autem equalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt Philosophi, quia sol multo longinquior a terris atque altior, quam luna incedit. Ideoque magnitudo solis a nobis non potest dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora."

Ad aliud dicendum, secundum Bedam et Damascenum, quod lunam fecit plenam qua navoéAnvos dicitur Grace. Et propter hoc dicunt, quod cum sol quarto die factus sit, luna autem ut quartadecima, necesse est, quod in computo ecclesiastico annus lunaris excedat annum solarem undecim diebus, tribus scilicet ante quartum, et octo qui adduntur lune per continuum incrementum usque ad lune impletionem. Et ideo dicendum, quod ratio satis bona est pro opinione Bede : tamen Augustinus dicit, quod cum dicunt in inchoatione noctis, inchoatio ponitur pro principatu, hocest, ut principetur nocti: ita enim dicit in Glossa in libro contra Manicheum. Illi autem qui dicunt, quod fecit eam imperfectam, intentionem suam probant per idem, ut dicit Magister in HMistorivs. In initio enim noctis non apparet nisi prima et corniculata ut novacula : sed cum Dei perfecta sunt opera’, et nihil facit imperfectum, fecit eam in semicirculo, in quo paulatim recedens a sole a figura novacule efficitur dicotomos : post hoc est dimidia in augmento, deinde amphitricos in augmento, et deinde pansilenos : et iterum accedens ad solem in opposito semicirculo, efficitur amphitricos in diminutione, et dicotomos secundo : deinde iterum renovata a sole novacularis.

Ad aliud dicendum, quod stelle non 44 quest, dicuntur stedlz quin continue volvantur motu diurno, qui est motus primi mobilis, quem aplanes Plato vocavit : sed dicuntur stelle, quia imagines et ordinem in quo posite sunt, non mutant sicut faciunt planeta, qui aliquando exaltantur, et aliquando deprimuntur. Aliquando in cursu diriguntur, et aliquando retrocedunt. Horum enim nihil fit in stellis fixis in firmamento. Et propter hoc stediz dicuntur, quia motu proprio nihil horum que dicta sunt, fit in eis sicut in planetis.

Ad aliud dicendum, quod luna et stelle et die et nocte lucent in firmamento : sed quia de die magno lumine solis tegitur lumen lune et stellarum, de die non perpenditur : de nocte autem quando liberum est et illuminat tenebras noctis, tune decor ejus perpendilur, et usus luminis habetur : et ideo dicuntur esse in decorem noctis, et non in decorem diei.

Ad aliud dicendum, quod Venus et Mercurius perfecta distantia numquam recedunt a sole. Perfectam autem distantiam voco distantiam ad totum diametrum per semicirculum. Et ideo ‘ aliquando in meridie quando lumen solis procedit super Orientem, et non procedit sursum ad tegendas stellas, videntur stare juxta solem : tamen quia lumen diei non augent, sed mitigant tenebras noctis quando in nocte apparent, propter hoc dicuntur esse ad decorem noctis, et non ad decorem diei : et dicuntur esse in firmamento, prout firmamentum communilter dicitur quinta essentia. Posset tamen dici, quod sicut astronomice loquendo sol dicitur esse in signo, quando est sub signo zodiaci : ita stelle que planete dicuntur, dicuntur esse in firmamento, quia sunt sub firmamento et sub signis ejus.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod prima die lux a tenebris divisa est in causa imperfecta: : sed quarta die per luminaria perfecta in forma et in figura, qué actu proprio faciunt lucem et repellunt tenebras, facta est divisio : et ideo ista pertinent ad ornatum, et illa ad divisionem.

Ad ultimum dicendum, quod in illis ornatibus in quibus vis sementiva non est in elementis, sed in substantiis particularibus in specie determinatis, competit benedictio protensa qua dicitur : Crescite, et multiplicamini. Quia sicut illa per se ad esse prodire non poterant, sed virtute creationis : ita perseverare in esse et propagare ad multiplicationem non poterant esse, nisi jussu creatoris virtutem acciperent. Sic autem non est in ceelo et ornatu ejus : quia quodlibet corporum ceelestium est ex materia sua tota, ut dicit Aristoteles : et ideo propagatio nulla potuit esse in eis. Propter quod non subditur, nisi quod vidit ea, quod essent bona, hoc est, lumine suze bonitatis et placentie perfudit, ut manerent in esse, et conservarentur que ab eterno in dispositione sapientie facienda vidit, et per actum creationis ad esse deduxit : et ideo tali opere perfecto in ccelo, statim subditur : Factum est vespere et mane, dies quartus' : quod in prehabitis et secundum opinionem Augustini et secundum opinionem aliorum Sanctorum satis expositum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 59