Text List

Quaestio 60

Quaestio 60

De opere quintae diei

QUAESTIO LX. De opere quintae diei, et de ornatu aquae et aeris.

Deinde querendum est de hoc quod dicit Magister in libro 11 Sententiarum, distint. XV, cap. Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis. Ubi querendum est de ornatu aque et aeris.

Et queritur primo, Quomodo uno die, scilicet quinto producitur ornamentum et aque et aeris? cum duo elementa sunt, et ideo duobus diebus deberent ornari sicut ccelum et terra.

Ulterius queritur, Quomodo de uno materiali principio producitur et ornamentum aque et ornamentum aeris, hoc est, pisces et aves? Sic enim dicitur : Producant aque reptile anime viventis, et volatile super lerram.

Et hoc videtur non debre esse : 4. Singulorum enim elementorum ornamentum debet habere materiale principium ipsum elementum cujus ornatus est : sicut ornatus cceli naturam ceeli habuit materiale principium. |

2. Adhuc, Materiale principium movetur et non movet : videtur ergo diminute loqui quando dicit : Producant aque, et non addit quo movente vel agente aque illud producant.

3. Adhuc, Quid est dictum, reptile anime viventis, et que differentia ad volatile et motabile, de quo infra dicet, et volatile coeli juxta genus suum.

4. Adhuc, Volatile videtur esse ornatus terre : quia sic dicit : Ht volatile super terram sub firmamento celi. Wlud enim elementum ornatur, quod ad motum et ad locum animalis ornantis deputatur.

5. Adhuc, Cum duo sint elementa ex quibus componitur corpus animalium, scilicet terra, ex qua est substantia materie corporum animalium, ut dicit Philosophus, et aqua continuans partes ut possint recipere figuram et formam tam in toto, quam in membris : quare non dicit : Producant aque et terra reptile anima viventis, sed tantum dicitur : Producani aque.

6. Adhuc, Cum quedam sint animalia que generantur in terra et nutriuntur in aqua, sicut dicit Aristoteles in Vil de Animalibus de delphino, quod nutritur in aqua et generat in terra: unde partos foetus usque ad duodecimum diem a littore maris sepius ducit ad mare ut mare assuescant : et non dicit in littera ad cujus elementi ornatum hee pertineant, vel ex quo elemento : ergo videtur esse diminutus.

Apuuc queritur de hoc quod dicit : Creavitque Deus cete grandiat : cum istud opus non sit opus creationis, sed opus conditionis et ornatus, quod fit ex prejacenti materia : creationis au'em opus nullam habet materiam prejacentem.

Avuuc, Infra dicit : Ht omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aque in species suas*. De avibus autem loquens dicit : Omne votatile secundum genus suum®* : quare dicit hic genus, ibi speciem?

Urterivs queritur de hoc quod dicit : Vidié Deus, quod esset bonum. Benedizilque eis dicens.: Crescite, et mulliplicamini +: et hoc non dixit de terrenascentibus plantis supra, sed simpliciter dixit : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum*®. Cum enim utrumque ex semine generetur et mulliplicetur, sicut dixit : Crescite, et multiplicamini, in benedictione animalium aquatilium : ita debuit dicere in benedictione plantarum : vel si tacuit, et hic tacere debuit.

Solutio. Ad primum dicendum, quod licet duo elementa sint aer et aqua, in hoc tamen conveniunt, ut dicit Plato, quod media sunt inter extrema mundi sensibil’s, que sunt coelum et terra : et ideo distinctos ornatus habent ccelum et terra per dies. Ad eamdem autem diem refertur ornatus medii sive aque sive aeris. Aliter enim, ut dicit Plato, oporteret esse plures proportiones extremi ad extremum, quam per duo media, quod esse non: potest. Unde quia duobus illis mediis ut uno conjunguntur illa extrema, ideo uno die ornantur.

Ad id quod ulterius’ queritur, respondendum est per Augustinum inlibro contra Manicheum : et ponitur ibidem in Glossa magna marginali sic : "Ideo non est dictum, Producant aque repti-~ lia, et aer volatilia, sed utrumque ex aquis productum esse narratur : quia quidquid aquarum sive labiliter undosum sive vaporabiliter tenuatum est, totum tamen humide nature deputatur." Et intendit dicere quod dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato, quod scilicet aer est elementum humidi spiritualis quod non est incorporabile in generatione animalium et nutritione. Et est aqua elementum humidi incorporabilis et in generatione et nutritione, ‘et quod facile induit formmam aeris per evaporationem et’ exaltationem. Unde juxta terram aer permixtus est humido aqueo, per quod aliquantulum inspissatus, potest esse locus in quo moventur aves, ita quod sustentet alas avium, et per spiritam attrahi possit ad spirandi refrigerium : in sublimi est ita subtilis, quod nec vapore humido ad rotandum, nec vapore sicco terreo ad ventandum miscetur : et ideo ibi habitatio animalium esse non potest. Et hoc Augustinus tali experimento docet dicens, quod in Macedonia mons mire altitudinis est, qui vocatur Olympus, in quem Philosophi ascendentes in superioribus suis non invenientes aerem pinguem ad spirandum, portant secum spongias infusas clara et subtili aqua, per quas spirent aerem sublilem, ut pinguescat in spongiis, et sic valeat ad refrigerium pulmonis ct pectoris. Ascendentes autem in cacumina montis in arena sive in sabulo scribunt litteras et protrahunt figuras, et descendunt, et post annum reascendentes inveniunt lilteras et figuras in nulla sui parte deletas : quod esse non posset, si aer ille vaporibus humidis vel siccis vel ventosis agitaretur. Unde vult Augustinus, quod ex humido aqueo labiliter undoso et pinguescente inferius sit generatio et conservatio? natatilium, et nutrimentum, et ex eodem aqueo vaporabiliter extenso per partem aeris inferiorem sit generatio et conservatio volatilium. Et ideo, sicut dicunt Ambrosius et Augustinus, ex uno materiali principio producitur utrumque : et ideo eliam cantatur in hymno Ambrosii : "Qui ex aquis exortum genus, Partim levas in aera, Parlim remittis gurgiti."

Ad aliud dicendum, quod movens ex prehabitis intelligitur ubi dictum est : Spiritus Dei ferebatur super aquas'. Ille enim fovebat aquas ut talia a se produci possent. Unde Damascenus in libro If de Fide orthodoxa dicit sic : "Precepit Deus aque educere animam viventem : quia per aquam et eum qui in principio ferebatur super aquas, Spiritum sanctum, renovaturus erat hominem, sicut ait divus Basilius. Eduxit autem animalia et magna et pura, ut cete, dracones, pisces in aquis reptantes et volatilia pennata. Per volatilia igitur copulantur aqua et terra et aer : ex aquis enim facla sunt, in terra vero conservantur, et in aere volant, Optimum igitur elementum est aqua, et plurimo usui utilissimum, sordis purgativum non so lum corporee, sed et animalis, si assumpserit gratiam Spiritus sancti*."

Ad aliud dicendum, quod reptile vocatur animal, quod in motu suo processivo toto corpore se rapit, et non nititur membris specialibus ad illum motum determinatis, sicut est ala, vel pes, vel pinnoula. Pedibus enim nituntur gressibilia, alis volatilia, pinnulis tamquam remis natatilia. Reptilia vero sunt vel que motu cosiarum et virtute se rapiunt, ut serpentes : vel motu annulorum, ut annulosa et vermes, vel contractione corporis in medium annulum qui loco cordis est, et remissione ejusdem corporis de illo et tractu oris : emittunt enim illa anteriorem partem corporis, et tunc figunt os, et totum corpus tunc trahunt ad os fixum : sicut videmus facere lumbricos terre. Anima autem vivens dicitur, que corpori suo actum vite influit manifeste per sensum et motum localem. Et ideo in plantis non dicitur esse anima vivens : quia sicut dicit Aristoleles in I de Vegetabilibus, vita communiter in animalibus et plantis inventa est : sed in plantis occulta, et in animalibus manifesta : et ideo non dicitur in plantis anima motabilis, sive anima vivens.

Ad aliud dicendum, quod volatile ornamentum est aeris: hoc enim animal illud elementum ornat in quo motus ejus est, et non illud in quo immobile quiescit : sicut stelle moventur in ccelo, et natatilia in aquis, licet quiescat in terra in fundo aquarum. Et quod dicitur, quod multiplicentur super terram, super notat eminentiam aeris, et exaltationem super terram, in quo moventur aves: hoc enim significat nomen avis, ut dicit Isidorus, hoc enim nomen compositum est ab a quod est sine, et via, quia vias certas et tritas ab animalibus non tenent in motibus suis, sed pro liberlate elemen tum tenue secantes alis, secundum impetum a#stimationis et appetitus se divertunt quo cupiunt, sicut et pisces in aquis.

Ad aliud dicendum, quod solas aquas nominat: quia, sicut dictum est, aque sole ornantur: et etiam in materia corporum natatilium et volatilium animalium licet terra sit substantia materiz propter quam etiam omnia quiescant in terra et natatilia et volatilia, tamen in talibus plus abundat humidum: in pr scibus quidem humidum aqueum pinguescens in fundo, quod Augustinus vocat labile undosum :, in avibus autem humidum vaporosum ad formam aeris transmutatum: propter quod etiam in IV Ethicorum dicit Philosophus, quod carnes sane que sunt, leves sunt: leves autem que altilium.

Ad aliud dicendum, quod talia animalia deputantur ad ornatum illius elementi in quo plus moventur proprio motu. Ardea enim et anser cum avibus ad aerem deputantur: motus enim earum volatus est, et fit in aere. Delphinus autem, et crocodillus, et alia hujusmodi, ad aquam cum natatilibus: quia motus eorum natatio est. Ursus autem marinus, et canis, et cetera hujusmodi, ut castor, et linther, licet aliquando venentur in aqua, tamen quia pedibus nituntur, quorum actus proprie gressus est et ambulatio, in ornatum terre deputantur cum gressibilibus, Et hoc satis dictum est: quia dicto de simplicibus satis dictum est de compositis, in quibus illa similiter dominantur.

Ad aliud dicendum, quod creavit ibi sd quests. accipitur pro fecit vel condidit. Creare. enim multas habet significationes, de quibus satis dictum est in primo libro, tractatu de nominibus que temporaliter Deo conveniunt, questione de hoc nomine, creator *.

Ad aliud dicendum, quod humidum aliquando est valde dilatabile et formabile in diversas species et figuras, maxime quando commixtum est subtili terreo ex quo pinguescit et constat: et hoc notans, quod sic impossibile est multis speciebus, dixit secundum species: tales enim species ad unum genus non possunt reduci, nisi valde remotum. Humidum autem vaporabile et formabile quidem est in multas figuras, sicut patet in nubibus: tamen omnes ille figure sub uno-genere continentur proximo, quod est humidum vaporativum: et hoc notans de volatilibus dicit, volatilia seeundum genus suum.

Ad ultimum dicendum, quod licet planta et animalia nascantur de semine, semen tamen plantarum non ponitur in sexu distincto per figuram masculi et feemine: quamvis, ut dicit Aristoteles in libro de Plantis, in plantis sit sexus distinctus virtute, secundum quod dicitur oliva masculus et oliva foemina : et malus arbor dicitur foemina, et pirus masculus, eo quod prius habet strictiora folia et duriorem fructum quam malus: latitudo enim foliorum et mollities fructuum attlestatur humiditati aquee, que foemina est : econtra strictiora folia et durities fructam attestantur humiditati calide determinate per siccum terreum, que masculina est. Propter quod etiam vilis que melius profert vinum, et dicitur soreth, vocatur vitis masculina. Alia vero que profert aquosum vinum et lata habet folia et magnas uvas, vocatur vitis feemina. In communi tamen usu loquentium vitis masculina vocatur franca, et vitis foemina vocatur sclava. Et licet ita sit secundum virtutem quam habet planta in folio et fructu, tamen secundum naturam plantz, ut dicit Aristoteles in libro 1 de Vegetabilibus, "planta ubique est masculus et feemina." Et hujus assignat rationem, quod ubique in radicibus, stipite, et ramis conjuncta habet impregnans et impregnabile.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 60