Text List

Quaestio 61

Quaestio 61

De opere sextae diei

QUAESTIO LXI. De opere sextae diei, quare dicat : aducat terra’, cum virtus producendi talia non sit in terra, sed secundum astronomos sit in coelo ?

Deinde, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Sequitur, Dixit Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, gumenta, et reptilia, et bestias terre secundum species, ubi, sicut dicit, sexte diei opus describitur.

Et queritur primo, quare dicat: Producat terra.

1. Cum virtus producendi talia non sit in terra, sed secundum Asironomos sit in celo: ita quod Albumasar dicit in Jntroductorio, quod Virgo in cujus facie prima oritur constellatio quedam ad si militudinem virginis in gremio habentis puerum, que tante virtutis est ut foecunditatem quibusdam virginibus afferat sine commixtione virili. Et dat exemplum, quod penitus hereticum est, quod beata Virgo sic conceperat Jesum quem gens Christianorum adorat.

2. Adhuc, Damascenus dicit, quod cujuslibet speciei animalis perfecti prime duz hypostases masculus et foemina, primo immediate a Deo create sunt, in quibus propter distinctos sexus sementiva vis est propagandi. Et si ita est, non debuit dicere: Producat terra, sed ego producam in terra.

3. Adhuc, Querit Augustinus, Cum multorum animalium, eorum scilicet que nascuntur ex pulrefactione, sementiva virtus sit in istis elementis, sicut et plantarum: et non sit in eis distinctio sexus, sicut nec in plantis: quare in communi productione animalium non eodem modo dicit de illis sicut de plantis : Germinet terra, sed communiter dixit: Producat terra?

Ulterius queritur, Quas sit differentia eorum que dicit sumenta, reptilia, et bestias terre secundum species suas,

Quaair etiam Magister ulterius in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Quezri solet de venenosis et perniciosis animantibus, Utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint, an prius creata innozia fuerint, et post peccatum nocere ceperint ?

Et videtur, quod primo fuerint innoXia? quia

1. Poenae instrumentum non est ante peccatum quod pcenam meretur : ergo videtur, quod non fuerint nociva ante peccatum.

2. Adhuc, Signum quod non fuerint nociva, expressum est, quod mulier non horruit serpentem, quem pro certo horruisset si nocivus fuisset.

3. Adhuc, Damascenus dicit in libro II de Fide orthodoxa', quod serpens erat homini assuetus, magisaliis ei adherens, et delectabilibus ei adjunctus motibus : quod esse non posset si nocivus tunc fuisset.

Apuuc queritur de hoc quod dicit Deus: Producat terra... bestias terre : et in aliis dictum est: Factumque est ita ?: quare hoc sit?

Apuuc, Cum de ornatu aque loqueretur dixit: Creavit Deus cete grandia*: hic autem dicit: Et fecit Deus bestias terre juxta species suas *.

Et queritur, Que sit causa, quod diversimode in istis et in illis loquitur ?

Apuuc, In benedictione animalium non ponitur plus, nisi quod vidit Deus quod esset bonum*: sed in benedictione aquatilium et volatilium dixit: Ht vidit Deus, quod esset bonum. Benedixitque eis, dicens : Crescite, et mutltiplicamini *,

Et queritur, Quare hic omisit hoc, cum vis generativa istorum magis sit in ipsis distincta, scilicet per sexus, quam ilorum.

Solutio. Dicendum ad primum, quod quando dixit Deus: Producat terra, non designat nisi quod terra sit materiale principium animalium gradientium in terra. Activum autem secundum quod est primum movens per dispositionem luminis et figuram, est celum: sed non movet ut causa necessaria quod de necessitate sequatur effectus, sed movet ut disponens per accidens et per aliud, sicut in questione de ornatu celi dictum est.

Hoc autem quod dicit Albumasar, error pessimus est: et viluperandi sunt qui hoc adducunt quasi pro testimonio, quod Philosophi nobis testificentur de partu Virginis. In conceptu enim Salvatoris non operatus est nisi Spiritus sanctus, sicut dicit symbolum Nicenum: "Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine." Talis enim operans, in conceptu fcecunditatem Virgini attulit, et virginitatem non abstulit, sed sacravit. Nec pater {uit : quia de substantia sua nihil ad conceptum posuit, sed simplici virtute divina purissimum sanguinem Virginis in corpus concept transmutavit.

Ad aliud dicendum, quod Dama: cenus verissime in hoc dixit quantum ad animalia perfecta: perfecta autem dico, que perfectos habent sensus et vires animales: talia enim virtutem sementivam non possunt habere in elementis, nec effectivam causam possunt habere in stellis.

Ad aliud dicendum, quod in talibus animalibus imperfectis semen sufficiens est in materia putrefacta, et activum sufficiens in radiatione stellarum, sicut dicunt Philosophi, Aristoteles, et Avicenna. Etideo etiam, ut dicit Augustinus, talia frequenter distinctionem sexus non hahent perfecte, sed virtutem et figuram : licet dicat Aristoteles in XVII Animalium, quod in omni animali est masculus et foemina, preter enchiles quod apud nos sonat anguillam, in qua non est inventus masculus vel fomina, quia nec ova nec lac invenitur habere: et in omni animali ubi est masculus et feemina, masculus semen trajicit in fominam preterquam in uno genere muscarum, quod semen format ex superfluo nutrimenti, et in inferiorem partem, locum scilicet generationis, ponit intra inferiorem partem masculi, non ut recipiat, sed ut concipiat quemdam calorem semi nis jam intrinsecus concepti ex superfluo nulrimenti maturativum. Et illa in principio Genesis continentur sub reptilibus. Et quia in sensu abundant super plantas, propter hoc non dicit : Germinet terra talia, sed communi verbo cum animalibus utitur, et dicit : Producat terra.

Ad id quod ulterius queritur, respon- dendum est per Damascenum in libro II de Fide orthodoxa, qui diversos usus animalium creatorum determinat sic dicens: "Eduxit terra, conditore jubente, omnia genera animalium, et reptilium et ferarum et jumentorum: omnia quidem ad hominis usum opportunum. Sed horum hee quidem ad escam, puta cervos, oves, dorcades sive damas, et que talia: alia vero ad ministerium que juwmenta dicuntur, quasi juvamenta, puta camelos, boves, equos, asinos, et que talia: alia vero ad jucunditatem, puta simias, et volucrum psittacos, picas, et qua talia'." Et per hoc patet differentia. Pecora autem sunt proprie que ad escam sunt. Jumenta sunt, que sunt juvamenta laborum. Fere a feritate dicta, que nocive sunt: quod nocumentum prodest homini, sicut dicit Damascenus, sic: "Sed neque tune inutilis fuit ferarum natura illum terrens et ad cognitionem nostri, et ad invocationem Dei qui nos fecit, ferens vel ducens." Bestie autem dicuntur quasi vastie, que unguibus et dent:bus laccrant vel utroque. Que autem reptilia sunt, in precedenti questione determinatum est. Hac omnia dicuntur animalia propter animalis sensum qui tactus est, ut dicit Avicenna: dicit enim sicin VI de Naturalibus: "Primus sensuum propter quem animal est animal, tactus est: et propter animalis motum qui duplex est, scilicet motus contractionis et dilatationis, qui omnibus et perfectis et imperfectis convenit: et motus processivus, qui fit pede, ala, et raptu corporis."

Ad aliud dicendum sicut respondet Magister ibidem sic ex verbis Augustini super Genesim + "Sane dici potest, quod creata sunt venenosa sicut nunc sunt: sed nihil homini nocuissent si non peccasset. Puniendorum namque vitiorum et terrendorum vel proband perficiendeque virtulis causa nocere cceperunt. Fuerunt ergo creata innoxia, sed propter peccatum facta sunt noxia." Hoc idem dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, sic: "Ante transgressionem igitur omnia subjecta erant homini: principem enim eum constituit Deus omnium que in terra et in aquis sunt. Post transgressionem autem nocere cceperunt *." Augustinus tamen in libro Ll super Genesim ad litteram * querit, Si animalia noxia vivos homines aut penaliter ledunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerent etiam corpora hominum mortuorum ? Et respondet, quod "hec questio fit a quibusdam, quasi aliquid intersit ad nostram utilitatem ,caro jam exanimis in nature profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia creatoris reformanda rursus servatur (alias, eruatur) qua mirabili omnipotentia in resurrectione est reformanda : quamvis hinc doceatur propter inanes curas exanimatorum corporum suorum nulla genera mortium esse horrenda."

Querit etiam Augustinus, ibidem?, de quibusdam minutissimis animalibus, Utrum in prima rerum conditione creata sint, an ex rebus corruptis postea generata? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus, aut cadaverum tabe gignuntur : quedam autem de corruptione lignorum et herbarum : quedam de corruptionibus fructuum : et Deus auctor omnium est. Et respondet sic :

"Potest dici, que ex terra et aquis nascuntur, tunc esse creata : in aqua enim et terra illa intelliguntur que nascuntur ex ipsis. Que vero de corporibus animalium gignuntur, absurdissimum est tune dicere creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia potentialiter et materialiter in ipsis erant preseminata,"

Ad aliud dicendum, quod est noci-~ vum in habitu, et est nocivum in actu. Secundum actum nullo modo nociva fuerunt ante peccatum. In habitu autem complexionis in quo nunc nocent, tunc etiam fuerunt, sed secundum actum nocere non poterant propter statum innocentie in quo fuit homo : et ideo mulier non horruit serpentem, quia horror non est nisi contra id quod est nocivum in actu.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus intelligit, quod non erat nocivus in actu, sed motibus delectabilibus hominum subjectus : et hoc fuit propter statum innocentia, de quo dicit Augustinus, quod si homo in innocentia permansisset, nec ignis eum ureret, nec gladius eum scinderet, nec spina pungeret, nec aqua necaret, nec venenum noceret.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod animalia ex aquis facta, ex facili formabili elemento facta sunt: et ideo in formatione eorum dictum est : Et factum est. Animalia autem per sensum et motum elevantur super naturam corporaliam creaturarum : et anima sensibilis influens vitam et motum non potuit fieri nisi operatione Dei. Probat enim Aristoteles in II de Anima, quod anima nec corpus est, nec harmonia vel compositio corporis, nec ad harmoniam essentialiter consequens. Et ideo dicit hic: Et fecit Deus : quia tale princi pium vite sensus et motus fecit in ipsis non natura, sed Deus.

Querit autem Augustinus, Quare Deus ultimo inter elementa ornavit terram? Et dicit solvendo hoc, quod ad sensum sensibilis animalis quod est ornatus terre omnia operantur elementa. Et dicit sic in libro III super Genesim ad litteram : Quidam elementa sic distinguunt, ut oculos ad ignem, aures ad aerem pertinere dicant : olfactum autem et gustum iribuant humide nature. Tactus autem congruit terre. Ignis enim omnia penetrat ut motum in eis faciat. Inchoat enim anima motum suum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad ejus lumen. In auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat. Tn olfactu transit aerem purum, et pervenit usque ad humidam exhalationem, unde crassior hee aura subsistit. In gusiu vero etiam hanc transit et pervenit usque ad humorem corpulentiorem, in quo etiam sapores fiunt : quo etiam penctrato atque trajecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit. Hunc ordinem non ignorabat qui conditionem eorum que intra mundum sunt inducens, prius ceeli luminaria, deinde aquarum animantia, terrena vero animalia postremo narravit '.

Ad aliud dicendum, quod de perfectis animalibus loquens dixit, Creavit: hee enim in tanta quantitate molis et virtulis a principiis sive qualitatibus clementorum et virtute cceli secundum primas hypostases suze speciei fieri non poterant, nisi virtute creatoris. Hie autem dicit, Fecit, quod notat formationem : quia sola animalia terre formata sunt cum anima, que est principium vite manifesta per motum et sensum. Sic ergo ornata est terra, sicut dicitur, Baruch, ut, 32, quod Deus preparavit terram in eterno tempore, et replevit eam pecudibus et quadrupedibus. Et luminaribus ornavit, sicut dicitur, Jerem. xxx, 33: Qui dat solem in lumine diei, ordinem lune et stellarum in lumine noctis. Et, Baruch, im, 33 et seq. : Qut emittit lumen, ef vadit: ef vocavit tllud, et obedit illi in tremore. Stelle autem dederunt lucem in custodiis suis, et letaiz sunt: vocate sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hie est Deus noster, et non estimabitur alius adversus eum.

Ad ultimum dicendum, quod hic non dicit, nisi vidit Deus quod esset bonum, quia ista cum homine communem habent habitationem terram : et homo principium est in ornatu terre, cujus domino omnia alia subjiciuntur : et ideo compleri non debuit eorum benedictio nisi jam formato homine. Dicit tamen Augustinus, "quod dictum est de aquaticis : Crescite, et multiplicamini, et de avibus, debet etiam intelligi de terrestri-. bus : et ideo non oportuit hic repetere."

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 61