Quaestio 64
Quaestio 64
De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Deinde, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro secundo Sententiarum, distinctione XV, cap. Omnibus autem creatis et dispositis vidit Deus, quod esset bonum, ef ait: Faciamus hominem, ubi querendum est de factura hominis, et de his que circumstant facturain, que Genesis, 1, 26, determinantur.
Primo ergo queritur, et est questio Bede, Quare in aliis creaturis non nist simpliciter dixit: E¢ facta sunt : cum autem facturus esset hominem, quasi ex deliberatione et communicato consilio dicit : Facitamus hominem ?
Homo enim eadem facilitate factus est qua alia creature : et ita videtur, quod eodem modo loquendi deberet uti in factura hominis, quo usus est in aliis creaturis.
Si enim loquitur Pater ad personas in quo est principii auctoritas, scilicet ad Filium et Spiritum sanctum, videtur esse inconveniens. Opera enim Trinitatis indivisa sunt : eo quod exeunt ab essentia, que indivisa est in tribus personis. Non ergo deberet loqui pluraliter, sed deberet loqui, Faciam. Sic enim Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus Deus, omnia creans, et faciens omnia. Si autem loquitur ad Angelos, objicit Beda, quod non deberet dicere, Ad imaginem et similitudinem nostram : eo quod nulla est communis imago Dei et Angelorum, de qua possit dici, nostram.
Ulterius objicit Beda, quod nullus sanctorum Doctorum dixit, quod loqueretur ad Angelos: sed quidam heretici hoc dixerunt. Unde Hilarius in libro V de Trinitate dicit : "Per hoc quod singulariter dicit, Ad imaginem et similitudinem, notat unitatem essentie : per hoc quod dicit, Faciamus et nostram pluraliter, notat pluralitatem personarum."
Apuuc queritur, Cum Angelus sit ad imaginem Dei et signaculum similitudinis Dei, sicut in prehabitis ex verbis sanctorum probatum est, quare in factura Angeli non est usus eodem modo loquendi ut cum ccelum faceret, per quod intelligitur natura angelica informis, ut dicit Augustinus : et cum lucem faceret, per quod intelligitur angelica natura formata, dixisset: Faciamus ccelum et lucem ad imaginem et similitudinem nostram ?
Unterivs queritur, Cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quid supponitur per imaginem et similitudinem, utrum quid creatum, vel quid increatum ?
Si quid supponitur increatum, hoc erit essentia, vel persona. Si est essentia: tunc idem est dictum, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quod, Faciamus hominem ad essentiam nostram. Et cum homo ad minus secundum animam sit imago Dei, eo quod imago Dei secundum mentem in anima est impressa, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitaie : tunc essentia divina esset secundum mentem hominum impressa : et ex hoc sequitur heresis, que dicit, quod Deus facit animam hominis de sua substantia, que heresis condemnata in concilio Niceno. Sequeretur enim, quod homo esset et creator et creatus, et peccabilis et impeccabilis, ut dicit Damascenus, et vertibilis et invertibilis : que absurda sunt omnia. Si autem supponitur persona: tunc non potest supponi persona nisi Filii : quia ille solus est imago. Ad Coloss. 1,15: Qui est imago Dei invisibilis. Tunc idem est dictum, Faciamus hominem ad imaginem, quod, Faciamus ad Filium: et tune incongrue dicitur, nostram: quia Filius non est imago Trinitatis, sed solius Patris.
2. Adhuc, Cum dixit, Ad imaginem, quare addidit, Ad similitudinem : dicit enim Hilarius in lib. de Synodis, quod "imago est rei ad rem coequande species indifferens, vel indiscreta similitudo." Et sic satis per imaginem intelligitur similitudo. Nugatorie ergo additur.
3. Adhuc, Si dicatur, quod quid creatum supponitur : hoc non potest esse, nisi homo, vel Angelus: et tunc idem esset ac si diceret, Faciamus hominem ad hominem, vel Angelum qui est imago nostra: quod valde inconveniens est : quia ex modo loquendi cum dicitur, Ad imaginem, importatur aliquid quod est ante facturam hominis, ad cujus imitationem fit homo : et hoc non est Angelus, quia ad imitationem Angeli non est factus homo, ut dicit Damascenus in libro Ide Fide orthodoxa': et homo non est, quia homo ante hominem non fuit, ad cujus imitationem factus homo conderetur.
4, Adhuc, In omnibus creaturis etiam corporalibus, vestigium Trinitatis apparet : et sic videtur, quod omnis creatura ad minus ad similitudinem Dei facta est sicut et homo : in factura ergo cujuslibet debuit dicere, Faciamus hoc et hoc ad similitudinem nostram.
Uxrerwus queritur, Ad quid addidit hoc, Et presit piscibus maris, et volalilibus celi, et bestiis, universeque terre, omnique replili guod movetur in terra ?
Si enim hoc aliquid est de ratione imaginis : tune videtur, quod per peccatum corrupta est imago in homine : et hoc falsum est, quia in imagine pertransit homo, ut dicitur in Psalmo xxxvi, 7: et pius pater Abraham imaginem suam recognovit in inferno in divite purpurato, Luc. xvi, 25, quando dixit : Fili, recordare.
Unrerivs queritur de hoc quod dicit : Et creavit Deus hominem ad imaginem suam :et statim addidit, Ad imaginem Dei creavit illum * ?
Adhuc ulterius addidit : Masculaum et feminam creavit eos*, cum adhuc foeminam non fecerit quam postea ex latere viri formavit.
I ad Corinth. x1, 7: Vir... imago et gloria Dei est : mulier autem gloria viri est. Tune incidit heresis eorum qui dixerunt feminam non esse capacem gratie et beatitudinis : quod valde absurdum est, quia sic plena gratia beata Virgo revocaretur a gratia’.
2. Si autem dicatur, quod dicat eos, eo quod in uno eorum utrumque fecit sexum, sicut est in his, ut dicit Beda, quos androgynos vocant, hoc est, hermaphroditos. Tune incidit heresis Judzorum, qui hoc dicunt ; et sequitur, quod superflue additur: Crescite, et multiplicamini®, quia ex tali differentia sexus multiplicatio fieri non potest, cum sit monstruosus et imperfectus.
3. Adhuc, Imperfectior esset homo creatus aliis animantibus, que in primis hypostasibus sue speciei, ut dicit Damascenus, per distinctum sexum creata sunt.
Utrenius queritur de hoc quod dixit illis : Crescite, et multiplicamini : etcum ante loqueretur de aliis animantibus, non dixit nisi, Vidit Deus quod esset bonum.
Apuuc, Cum homo sit rationalis, et in hoc antepositus omnibus irrationalibus et plantis, videtur quod non in uno die fieri debuit cum altis animalibus, sed in die speciali.
Sotvutio. Dicendum ad primum secunum Bedam et Augustinum, quod in modo deliberationis dignitatem hominis ostendit, et ad factorem convenientiam in ratione et intellectu: in magno enim facto et pulchro et adornato, non propter difficultatem factoris, sed propter diligentiam operis et exquisitam speciositatem operis. Et hoc notat quando quasi per deliberationem dicit : Factamus. Unde Beda: "Apparet quare dictum sit, ut cetera fierent juxta genus suum et species suas. Erat enim homo creandus, qui non solum generi suo et speciei congrueret, sed ad imaginem creatoris fieret: cujus dignitatis magnitudo ostenditur, quia quasi cum consilio creatur, nec simpliciter sicut de ceteris fieri dicitur homo, sed faciamus ad imaginem et similitudinem nostram,"
Ad aliud dicendum, quod Pater loqui- tur hic ad Filium et ad Spiritum sanctum, et non ad Angelos, sicut bene probat Beda. Et licet indivisa sint opera Trinitatis, tamen persone differenter referuntur ad opus. Pater enim principium operationis est in Filio et in Spiritu sancto, quia ab ipso habent, quod operan~ tur : Pater enim operatur per Filium et in Spiritu sancto. Et ideo dicitur, Joan. xiv, 10: Pater in me manens ipse facit opera. Et, Joan. 1,3: Omnia per ipsum facta sunt. Et, Joan. v, 17 : Pater meus usgue modo operatur, et ego operor. Et, Tad Corinth. xi1, 6 : Divisiones operationum sunt, idem autem Deus, gui operatur omnia in omnibus. Et quia sic per ditferentes rationes operandi referuntur ad opus, ideo congruum fuit dicere, Faclamus. Et hoc est quod dicitur ibidem in Glossa sic : "Trinitas in preecedentibus insinuatur, cum dicitur, Dixit Deus: Fiat, et fecit Deus, et, Vidit Deus quod esset bonum : sed manifestius cum dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram."
Ad aliud dicendum, quod licet Ange- lus ad imaginem et similitudinem Dei sit in interioribus, hoc est, pertinentibus ad intellectualem naturam, tamen in exterioribus non.est ad imaginem : homo au{em in exterioribus et in interioribus est ad imaginem : in interioribus in memo ria, intelligentia, et voluntate : in exterioribus autem ut quodammodo sit principium omnium sicut Deus : est enim ut rex et dominus omnium, et omnia secundum usum referuntur ad ipsum : quod non competit Angelo, qui nullo talium utitur : et ideo tali modo loquendi non est usus in creatione Angeli, quo est usus in creatione hominis.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod imago et similitudo possunt supponere quid creatum, et quid increatum : increatum secundum quod supponunt essentiam divinam sub ratione mentis et intelligentie et voluntatis sive amoris, que verissime et essentialiter in Deo sunt. Et mens que sui ex se generat notiliam, altribuitur Patri : intelligentia que notitia est genita a mente, attribuitur Filio : et voluntas sive amor qui a mente procedit in notitiam sive intellectum, et e converso ad mentem, attribuitur Spiritui sancto : hee enim tria increatum quid supponunt in Deo. Non tamen propter hoc potest dici homo factus ad essentiam : quia diversus modus significandi est in imagine et similitudine et essentia. Et si sic arguatur, Factus est homo ad id quod est essentia divina : ergo factus est ad essentiam divinam : incidit fallacia accidentis, eo quod sicut dicit Aristoteles in I] Hlenchorum, non necesse est idem pradicato vel quasi predicato, et accidenti vel quasi accidenti inesse. Et bene concedendum est, quod non supponit personam Filii qui est imago Patris. Nec sequitur, imago est essentia divina : imago Trinitatis est in anima : ergo essentia divina est in anima. Non enim in anima est per essentiam, sed per exemplum exemplatum ab hoc exemplari quod est essentia divina, significata ab essentia divina sub ratione mentis, intelligentia, et volunta~ tis. Et quia hoc non intellexit heresis, merito condemnata est.
Ad aliud dicendum, sicut dicit Augustinus, quod imago Dei est homo in potenlia cognoscendi : sed similitudo est in potentia diligendi, secundum quod dilectio est in omni virtute : sicut dicit Augustinus in librode Moribus Ecclesiz, quod "virtus nihil aliud est quam ordo amoris." Et sic patet, quod non nugatorie additur. Et hoc est quod dicitur, Eceli. xvu, 1 et 2: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecitillum. Etiterum convertitillum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
Potest etiam supponere quid creatum : sed secundum hoc supponit rationem imaginis create et formam qua abstrahitur a mente, intelligentia, et voluntate creantis. Et est sensus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, hoc est, faciamus eum ad rationem et formam, qua mente et intelligentia et voluntate representare possit et imitari unitatem essentie in tribus personis, et distinclionem personarum in unitate essentie. Et sic non sequitur, quod aliquid factum sit ante hominem secundum naturam ad quam factus sit : sed quod aliquid sit ante eum secundum rationem : et hoc verum est, quia ratio facti est ante factum secundum rationem intelligentie.
Ad aliud dicendum, quod vestigium est similitudo confusa, et non expressa : et ideo in aliis creatis non potest dici, quod fiant ad similitudinem, quia similitudo confusa non est similitudo : per hoc enim quod additur, confusa, cadit a ratione similitudinis.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod hujusmodi dominatus qui datur homini, magis facit ad decorem imaginis quam ad substantiam. Et quod dicitur, quod in imagine pertransit homo', hoc intelligitur quantum ad substantiam imaginis ; et id quod est. ad substantiam imaginis, cognovit pius pater in divite purpurato'. Exteriora autem ad decorem imaginis facientia illa cassaverunt per peccatum. Tamen dicit Augustinus, quod in signum quod ista subjecta fuerint homini in statu innocentia, legimus etiam leones et alia seva animalia obedivisse quibusdam sanctis patribus. Dicit enim Gregorius Nazianenus, quod Deus creavit hominem ad imaginem, sicut pictores fingunt imagines imperatoram, non solum protrahendo figuras linearum, sed etiam complendo per decorem. Et hec sunt verba ejus in libro de Reparatione lapsi : "Homo totius creature dominus ad imaginem sui conditoris effectus, nil aliud indicat, nisi quod mox in eo regia natura formata sit. Ut enim juxta humanam consuetudinem qui principum imagines fingunt, non solum impressionem forme ejus imitantur, verum etiam amictu picture regiam exprimunt dignitatem, ita ut etiam imago ipsa jam pro consuetudine dicatur imperator : sic et humana substantia quoniam ad aliorum regimen concedebatur, propter regis universorum similitudinem velut imago animata componitur, pro picture velamine vestita est virtute, pro sceptro beatiludine et immortalitate sustollitur, pro regali serto justitiz corona decoratur." Idem fere dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoza’.
Ad aliud dicendum, quod non est nugatoria : quod enim in primo dicit, notat imaginem in habitu in natura anime creatam ; quod secundo addi, notat relationem ejusdem imaginis ad Deum sicut ad exemplar secundum actum imitandi.
Ad aliud ulterius dicendum, quod dicit : Masculum et feminam creavit eos, licet adhuc feemina creata non sit : ne foemina que seminaliter et materialiter jam fuit in viro, expers credatur esse imaginis. Et hoc est quod dicit Augustinus contra Manicheum, et ponitur ibidem in Glossa sic : "Masculum et feminam creavit eos, dicit, ut corpus factum intelligatur. Rursus, ne in uno homine uterque sexus reputaretur, sicut quos androgynos vocant, pluraliter subjecit, fecit eos, quamvis mulier nondum a viro esset divisa, sed materialiter praseminata."
Ad aliud dicendum, quod hoc concedendum est de plano : quia heresis est : et bene improbatum est in objiciendo. Mulier enim ad imaginem Dei est sicut et vir. Quod autem dicit Apostolus °, propter hoc dicit, quod mulier a viro sumpta est, et ei subjecta : et ideo ipsum dicitur imitari : vir autem immediate ad imitationem Dei factus est.
Ad aliud dicendum, quod creatis animalibus non complevit benedictionem, sed approbavit tantum ut manerent que creata sunt: quia dignissimum animalium quod est homo, nondum creatum erat : quo creato statim complebatur benedictio.
Ad ultimum dicendum, quod in animali natura homo convenit cum brutis : et ideo uno die creates est cum: eis. In ratione autem prefertur eis. Et hoc non facit distincta operatio in diverso die, sed specialis imitatioimaginis et similitudinis ad creatorem. Pisces enim - et bruta diversis diebus creata sunt : nec bruta preferuntur piscibus, nec pisces brutis in aliqua dignitate.
On this page