Quaestio 65
Quaestio 65
Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?
QUAESTIO LXV. Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?
Deinde queritur de hoc quod dicit ibi, Genes. 1, 29 et 30 : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna que habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terre.
1. Et est questio Augustini in libro III super Genesim ad litteram', et in libro Questionum Veteris et Nove legis’. Quomodo immortalis factus pre aliis animantibus homo, communem cum aliis alimoniam accepit? Cibus enim ad restaurationem deperditi est : in immortali autem corpore nihil deperditur : et ita videtur, quod non indigeat restauratione ex cibo facto.
2. Si forte dicat aliquis, quod Angeli patribus apparentes comederunt, et etiam Dominus post resurrectionem, cum immortalis esset. Occurrit Augustinus sic dicens, quod Angeli cum patriarchis manducaverunt, Genes. xviu, 9, non indigentia, sed benignitate factum est : ut hominibus. familiaribus congruerent. Christus quoque post resurrectionem manducavit, ut veram se post mortem carnem recepisge monstraret*. Tales ergo comestiones dispensative facte sunt : ista autem comestio que communis est brutis, ad suppletionem fit indigentia ; indigentia autem in immortali corpore nulla est, nec esse potest : ergo videtur, quod talem alimoniam accipere non debuit.
3. Adhuc, Aristoteles in libro de Generatione et Corruptione dicit, quod "cibus nutrit in quantum potentia est substantia caro, et auget in quantum est potentia quanta caro." Si ergo nutriebatur Adam ante peccatum, cibus suus convertebatur in substantiam carnis et ossis : et secundum quod erat quantus cibus, fecit additionem quantitatis et augmenti : ergo caro ejus et corpus ejus erat generabile et corruptibile, et augmentabile et diminuibile, quorum nihil convenit immortali corpori.
4. Adhuc, Generatio, ut dicit Avicenna, fit ex superfluo quarte digestionis : quod enim superfluum est ad nutrimentum individui, natura segregat ad conservationem speciei. Secundum hoc ergo in primo statu ante peccalum Adam motus fuisset ad coitum et ad generationem. Et hocnon videtur ; quia dicit Augustinus, in libro de Bono conjugali, quod "nuptie sunt bonum mortalium." Maith. xxu, 29 et 30, ad Sadducecos dixit Dominus, eo quod dixerunt in resurrectione esse nuplias quando omnes erunt immortales : Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in celo. Ergo videtur, quod néc cibus materialis, nec generatio conveniat his qui immortales sunt.
5. Si propter hoc dicatur, quod dictum est hoc propter futurum statum peccati in quo necessaria fuerunt et coitus ad reparationem individui et sustentationem speciei : unde ante peccatum nec comederunt, nec coierunt. Contra : Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Quisquis dicit non fuisse coituros, nec generaturos, nisi pecassent primi parentes, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccan do soli remanerent, quia sicut putant, nisi peccassent, generare non possent, profecto ut non soli duo justi homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus supplende ili sufficit beatissime civitati, tantus existeret, et sic nemo peccasset, quantus nune per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum quousque filii hujus seculi generantet generantur. Et ideo ille nuptie digne felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent, et pudendam libidinem non haberent."
6. Adhuc, Si non coivissent ante peccalum, frustra dictum fuisset, Masculum et feminam creavit eos: et, Crescile, et multiplicamini.
Ulterius queritur, Cum dicit, Ut sint vobis in escam, et cunctis animuntibus terre, omnique volucri ceeli, et universis que moventur in terra*:; quare non posuit ibi pisces, cum pisces etiam ve scantur talibus.
Ulterius querit Augustinus, Cum postea dederit homini esum carnis, quare non dedit in statu innocentiz ? nam dignior fuisset tuncbono cibo, quam postea quando peccavit.
Unreriws etiam querit, Quare cum singula creaverat, dixit : Vidit Deus quod esset bonum : omnibus aulem creatis el homine, dixit Deus: Vidit Deus cuncta que fecerat : et erant valde bona®?
Solutio. Dicendum, quod hoc primum solvit Augustinus ibidem, et bene. Dicit enim sic : "Alia est immortalitas carnis, quam in Adam accepimus: alia quam in resurrectione speramus per Christum. Ille factus est homo immortalis, ut posset non mori si non peccaret, moreretur aut emsi peccaret. Filii vero resurrectionis equales erunt Angelis, nec poterunt ultra peccare, nec mori. Caro igitur nostra post resurrectionem non egebit ciborum refectione: quia nec fame, nec lassitudine, nec aliqua infirmitate poterit corrumpi. Caro Ade ante peccatum ita immortalis est creata, ut per alimoniam adjuta, esset mortis et doloris expers’."
Ad argumenium dicendum, quod im~ mortalitas Adz animalis corporis est: animale autem corpus est quod cibo eget, et ad refectionem substantia, et ad augmentationem naturalem. Unde licet per talem comestionem non restauretur deperditum, tamen esu ligni vita continetur in esse virtute, et debitam quantitatem acceperat in incremento: et ideo sapientia cuncta ordinante, communem accepit cum aliis animalibus alimoniam propter corporis animalitatem : licet omnino non eumdem haberet effectum in suo corpore et corporibus aliorum animalium, eo quod etiam animalitas non erat ejusdem rationiy in suo corpore et in corporibus aliorum animalium. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 44 : Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Et infra, ¥. 46: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale, supple, est.
Ad aliud dicendum, quod illa comestio Domini post resurrectionem et aliorum, dispensative facta est, sicut dictum est in objiciendo : et que est in animali corpore ad suppletionem indigentie est, sed non est ejusdem rationis indigentia cum corpore hominis et aliorum animalium, sicut nec ejusdem rationis fuit animalitas Ade et aliorum animahum.
Ad aliud dicendum, quod cibus convertebatur secundum naturam scilicet cibiin substantiam et in augmentum : nec caro Ade simpliciter fuit ingenerabilis et incorruptibilis secundum totum et secundum partem : sed fuit incorruptibilis secundum potentiam, ita quod posset non corrumpi per mortem si non peccaret : et posset si peccaret corrumpi secundum totum, hoc est, secundum separationem anime a corpore: et talis caro recipere poterat additionem ex cibo : et aliquid poterat ab ea descindi, sed non decisione inducente defectum vel corruptionem.
Ad aliud dicendum, quod sicut patet ex auctoritate Augustini in libro XIV de Civitate Dei, nuptie fuissent in statu innocentie si permansissent, et fuissent ex superfluo quarte digestionis sicut et nunc : hoc enim sclum superfluum, quia assimilatum est membris omnibus et singulis, virtutem formativam habet ad omnia membra formanda. Sed illa decisio et separatio nec induxisset senium, nec aliquem defectum, sed tantum ex virtute cordis et membrorum et maxime cerebri profecisset ad generationem.
Ad id quod ulterius queritur de piscibus, dicendum quod pisces quia aque ornatus sunt, aquosum communiter accipiunt nutrimentum: et hoc est nec herba simpliciter manens in specie herbe, nec lignum. Et ideo inter animalia non numerantur pisces : quia non commune cum terrestribus accipiunt alimentum.
Ad aliud respondendum est per Bedam in Glossa ibidem sic : "Patet, quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem : omnibus enim herba et ligna data sunt hominibus, volatilibus, et animantibus terre in escam. Unde patet, quod tunc homines animalium esti non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur. Post peccatum autem non factus fuit dignior meliori cibo. Sed quia ex peccato orta fuit infirmitas, necessarius fuit convenientior cibus ad sustentationem : et ideo ex providentia Dei datus fuit ei esus carnium, sine quo infirmitas humana sustentari et reparari non poterat."
Ad ultimum dicendum, quod dicit: Evrant valde bona, de omnibus creatis et homine ideo, quia duplicem tune habebant bonitatem, scilicet bonitatem singularem, qua singula bona sunt, et bonitatem ordinis inter se ad hominem qua valde bona effecta sunt. Et hoc notatur ex modo loquendi: quia quasi concludendo ex omnibus premissis dicit : Vidit Deus cuncta que fecerat : et erant valde bona. Et hoc est quod dicit Augustinus ibidem in Glossa, ubi dicit sic : "Deus omnia sic ordinavit, ut si qua sigillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen ex eis universitas fit formosa." Et ibidem dicit Augustinus, quod singula riter homine facto non dixit: Vidit Deus. quod esset bonum, quia presciebat eum peccaturum, nec in perfecta imagine fore mansurum : qui enim sigillatim bonus est, magis cum omnibus bonus est, sed non convertitur. Cautum ergo erat, ut diceret, quod in presenti esset, et prescientiam futuri significaret.
On this page