Quaestio 139
Quaestio 139
De voluntate
Deinde transeundum est ad quadragesimam secundam distinctionem libri IE Sententiarum, que sic incipit: Cum autem voluntas mala et actio peccata sin.
In qua Magister duo querit. Primum est, Utrum voluntas et actus qui causatur a voluntate, sint unum peccatum in eodem, vel duo? Secundum est, Quod distinguit modos peccatorum in illo capitulo, Modi autem peccatorum.
Circa primum querit duo, Primum est illud quod dictum est, Utrum voluntas et actus sint-unum peccatum in eodem ?
Secundum est, Cum peccatum transivit in actum et perfectum sit, utrum secundum aliquid maneat in anima usque post perfectam peenitentiam ?
Membrum 1
Utrum voluntas et actus qui causatur a voluntate sint unum peccatum in eodem, vel duo?
1. Primum est hoc: Voluntas et actus duo quidem sunt, ut constat: aut ergo sunt duo que sunt peccata, aut sunt duo que non sunt peccata. Si sunt duo que sunt peccata, habetur propositum, quod voluntas et actus duo peccata sunt in eodem. Si sunt duo que non sunt peccata, yoluntas non erit peccatum, quod est contra Augustinum, qui dicit quod omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Adhuc, hoc erit contra prius determinaia. Dictum est enim, quod voluntas cum fine est intentio: sed finis est opus voluntatis intendentis et ipsum causantis : sed causa pertectior est suo effectu : ergo voluntas magis erit peccatum quam actus: ergo duo sunt peccata actus et voluntas.
2. Adhuc, Que pluribus prohibitionibus prohibentur, diversa peccata sunt, et non unum. Exod. xx, 13 et 17, una prohibitio est: Non furtum facies: et alia, Non concupisces. Ergo ista sunt diversa, et non unum.
3. Adhuc, Super illud Psalmi txvur, 28: Appone iniquitatem super iniquita~ tem eorum: dicit Glossa, quod "iniquitas super iniquitatem ponitur, quando iniquitas actus ponitur super iniquitatem voluntatis:" et sic iterum sequitur quod prius.
4. Adhuc, Super illud Apostoli, ad Roman. 1, 29: Repletos omni iniquitate,...plenos invidia, homicidiis ‘, contentione et dolo: dicit Glossa, Homicidiis dicitur in plurali, quia aliud est homicidium voluntatis, et aliud operis.
3. Adhuc, Objicit Magister reducendo ad inconveniens: quia si utrumque unum est in eodem, tunc quando aliquis voluntatem haberet occidendi, et postea occideret, non pro alio reus esset cum actu occideret, quam cum occideret voluntate.
Contra : Unum peccatum est pro quo una penitentia secundum ordinem Ecclesiasticum injungitur : sed una peenitentia injungitur pro voluntate et actu: ergo unum peccatum sunt.
Solutio. Dicendum, quod in veritate voluntas et actus duo quidem sunt, sed sunt unum peccatum duplex per malitiam voluntatis et per malitiam operis, Et est sententia Magistri Prepositivi et bona. Et rationem assignabat, quia si quilibet actus interior et exterior deberet assignari pro peccato diverso, nimis grave esset opus peccatorum. Et’ dabat exemplum : Si quando surgit aliquis ad furandum vel ad occidendum, quilibet passus esset sic speciale peccatum. Et ideo dicebat, quod totum a principio voluntatis male usque in finem perfectionis operis est unum peccatum multiplex. Et propterea dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod_. "bonum est ex una sola et tota causa, malum autem est secundum omnifariam ?."
Membrum 2
Utrum peccatum quod transivit in actum et perfectum est, secundum aliquid scilicet reatum maneat in anima usque post perfectam poenitentiam ? et, Quis sit ille reatus, et in quo fundatur
MEMBRUM II. Utrum peccatum quod transivit in actum et perfectum est, secundum aliquid scilicet reatum maneat in anima usque post perfectam poenitentiam ? et, Quis sit ille reatus, et in quo fundatur?
Secundo queritur, Cum peccatum transivit in actum et perfectum sit,utrum secundum aliquid maneat in anima usque post perfectam peenitentiam ?
1. Ex peccato enim perpetrato non remanent nisi duo in anima: dispositio, et habitus, sicut ex quolibet actu morali vilii et virtutis ista duo manent in anima. Dicit enim Aristoteles in II Ethicorum, quod non sunt nisi triain anima: passiones, potentia, et habitus. Et constat quod reatus non est potentia, neque passio: relinquitur ergo, quod sit dispositio vel habitus : ergo reatus erit dispositio vel habitus.
2. Adhuc, Super illud Apostoli, ad Roman.1, 29: Repletos omni iniquitate: dicit Fulgentius, quod "note peccatorum remanent in anima et macula, ex quibus anima efficitur maculosa." Numquid ergo talis reatus macula est ? Hoc non videtur: quia reatus dicit obligationem, macula vero deformitatem : et sic videtur, quod macula non sit reatus.
3. Adhuc, Duplex est macula, scilicet polluens, et deformans : sicut etiam corporalis macula duplex est: una inficiens, sicut pollutio ex luto: et altera deformans, sicut mutilatio. Videtur ergo, quod reatus manet in tali macula ex quo reatus non transit.
Solutio. Dicendum, quod reatus fundatur in macula : quia ex macula obligatur homo ad penam eternam : cum peccatum relinquit habitum et dispositionem in anima, et pondere illius trahit ad aliud-peccatuin simile illi, ut dicit Gregorius, sed non obligat ad pcenam. Sed de hoo sufficienter disputatum est super distinctionem XXXVII libri I Sententiarum.
Tamen notanda est distinctio Magistri in Littera de reatu, scilicet quod reatus in Scriptura aliquando accipitur pro culpa, aliquando pro obligatione pone eterne vel temporalis. Dicit enim Augustinus, quod crimen est, quod est dignum accusatione et damnatione eterna, Veniale autem, quod hominem usque in reatum perpetue mortis non gravat: verumtamen peenam meretur, sed facile indulgetur.
Membrum 3
De modis peccatorum, et incidenter quod non sint plura peccata capitalia quam septem
Quod autem postea querendum esset de modis peccatorum, in antehabitis suf ficienter, scilicet in distinctione XXXIX libri IL Sententiarum °, et in tractatu XIX Summe theologiz, quest. 128, disputatum est, ubi agitur de differentiis actuum, de commisso,et omisso,et negligentia : nec ista oportet hic iterare : quia. facile est ibi requirere.
Unde non remanet hic inquirere, nisi qualiter sint peccata septem capitalia, et non plura, sicut dicit Gymnasias super Exodum. ,
Hec enim videntur esse plura. 1. Proverb. vi,16 et seq., super illud: Sex sunt que odit Dominus, seplimum detestatur anima ejus: oculos sublimes, etc. Ibi Glossa dicit, quod ibi Salomon enumerat sex criminalia peccata, que comparatione discordiam seminantis minora esse dicit. Tamen nullum ibi enumerat de istis. Ergo videtur cum ibi enumerat sex, et hic septem, quod capitalia peccata tredecim sunt, et non septem tantum.
2. Adhuc, Vitium amplioris est divisionis quam virtus : quia vitium fit omnifariam, virtus autem ex una sola et causa tota, ut dicit Dionysius *. Sed septem sunt virtutes, quatuor scilicet cardinales, et tres theologice : ergo multo sunt plura vitia.
3. Adhuc, Dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod quelibet virtus cardinalis media est duarum malitiarum : ergo ad minus octo erunt capitalia.
Solutio. Dicendum, quod superius in tractatu de septem vitiis capitalibus de omnibus istis disputatum et determinatum est, ubi etiam dictum est quare septem sunt, et qualilter multiplicantur per objecta que sunt fines. Et ibi etiam dictum est, que et quot filia oriuntur ex quolibet.
Ad primum dicendum, quod Salomon ibi non proprie enumerat septem capitalia peccata, sed enumerat ea que conturbant communicationem hominum et cohabitationem.
Ad aliud dicendum, quod vitium bene amplioris divisionis est quam virtus : sed non omne vitium capitale est.
Smunirer respondendum est ad sequens : quia verum est, quod quelibet virtus cardinalis media est duarum malitiarum : sed non quelibet malitia vitium capitale est, licet sit vitium oppositum illi virtuti quam circumstat sicut extremum : quia in extremis est vilium, virtus autem est in medio : medium vero conservans est in omnibus que ex contrariis composita sunt.