Quaestio 138
Quaestio 138
De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Deinde transeundum est ad distinctionem XLI libri II Sententiarum, que sic incipit : Cumgue intentio, ut supra diclum est, bonum opus facial. Et in hac distinctione Magister de differentiis actuum tractat secundum intentionem bonam vel malam. Et sunt in ea tres questiones. Prima est, Utrum mensuretur actio intentione et fide et charitate, dirigentibus actionem ? Et concesso quod sic, secundo objicit in contrarium et solvit, et adhuc inducit aliam solutionem secundum alios. Tertio querit, Utrum omne peccatum sit voluntarium ?s Et secundum hoc ordinabimus questiones.
Membrum 1
Utrum actio mensuretur intentione, fide, et charitate, dirigentibus actionem
Ad primum proceditur sic : 4. Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia: "Intentio sufficit ad meritum, bonum opus requiritur ad exemplum." Videtur ergo, quod ad quantitatem meriti nihil facit opus, sed tantum intentio in fide et charitate.
2. Adhuc, In precedenti distinctione habitum est, quod dicit Augustinus in prefatione ad Psalmum xxxi, quod "intentio bonum opus facit, et intentionem fides et charitas dirigunt."
3. Adhuc, Super illud Psalmi XXXI, 5: Dixi: Confitebor adversum me, Glossa: "Voluntas pro opere computatur." Cum ergo, ut dicit Augustinus, intentio nihil aliud sit quam voluntas cum fine, videtur quod intentio sufficit ad meritum, et non requiritur opus.
4. Adhuc, Super illud Psalmi cxxv, 5: Quod seminant in lacrymis, dicit Glossa : "Ad que sufficit voluntas, si desit facultas." Ex hoc argue ut prius.
5. Adhuc, Objiciunt quidam per rationem sic : Meritum et demeritum maxime consistunt in eo quod in nostra est potestate. Nihil ita in nostra potestate est sicut ipsa voluntas, ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio '. Ex hoc argue ut prius, et conclude, quod opus necessario non exigitur ad meritum.
6. Adhuc, Objiciunt alii per rationem sic: Deus nos omnes equaliter creavit ad sibi serviendum: ergo potestatem merendi in aliquo posuit, quod quilibet habet in sua potestate, pauper scilicet et dives, sanus et infirmus: et hoc nihil aliud est nisi voluntas: ergo totum meritum consistit in devotione voluntatis, et non in exterioribus operibus.
7. Adhuc, Super illud Luce, xxi, 3: Vidua haec pauper plus quam omnes misit, scilicet in gazophylacium, Glossa : "Merito pie intentionis sunt opera accepta." Et ibidem alia Glossa : "Non quantum, sed ex quanto Deus considerat." Et ex hoc sequitur idem, quod penes intentionem est meritum, et non penes opus.
ULterius queritur, Siin malis sic sit, quod etiam penes intentionem tantum sit malum vel demeritum ?
Et videtur, quod sic. 1. Super ilud Psalmi ivi, 3: In corde iniquilates operamini: in terra injustitias manus vestre concinnant, dicit Glossa : "Si vis et non potes, Dominus factum reputat." Ergo videtur, quod etiam in malis sola voluntas sufficit ad demeritum, non opus,
2. Adhuc, Super illud Levitici, xv, 19: Mulier que redeunte mense patitur flucum sanguinis, dicit Glossa: "Voluntas pro facto reputatur." Ergo in bonis et in malis nihil operatur ad meritum et demeritum preter intentionem.
Contra : 1. Jacobi, 1, 20: Fides sine operibus mortua est. Glossa: "Quibus reviviscit." Ergo videtur, quod ad meritum faciant opera exteriora, et quod fides dirigens intentionem sine operibus nihil valet.
2. Adhuc, Gregorius super illud Joannis, xiv, 23: Si quis diligit me, etc. "Charitas magna operatur, si est. Si vero operari renuit, charitas non est." Ergo videtur, quod nec charitas, nec intentio prosint sine operibus.
3. Adhuc, IT ad Corinth. vin, 10 et 1: Hoc vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cepistis ab anno priore. Nune vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. 4. Adhuc, II ad Corinth. 1x, 6: Qui parce seminat, parce et metet. Et loquitur de operibus eleemosynarum. Ergo videtur, quod secundum opus exterius mensurelur meritum vel demeritumn.
5. Adhuc, Matth. xxv, 34 et 35, condemnatio impiorum et salus bonorum ponitur in operibus. Dicitur enim: Venite, benedicti Patris mei... Esurivi, et dedistis mihi manducare. Aliis autem, y. 41 et 42: Discedite ame, maledicti, in ignem eternum...Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare.Ergo videtur ut prius.
6. Adhuc, IJoan. iu, 18: Filioli mez, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Et supra, ¥. 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?
Ex omnibus his accipitur, quod meritum secundum veritatem est in opere, et secundum rationem in intentione quam dirigit fides et charitas.
Solutio. Ad omnia solvendum est per distinctionem. Habenti enim bonam intentionem, fide directam, et charitate formatam, aut suppetit facultas operis, vel non. Si suppetit facultas, numquam sulficit intentio in bonis, nec est vera intentio. Quia cum intentio sit voluntas cum fine, et finis voluntatis sit opus, et voluntas non pervenit ad opus, non est completa intentio. Si vero facultas non suppetit, tune pro certo sufficit intentio ad premium vita eterne. Quod enim in nostra potestate non est, non requirit Deus a nobis. Et sic intelligitur, quod vidua plus posuit, quia cum majori affectu posuit.
Similiter duplex est premium, substantiale scilicet, et accidentale, Substantiale est beatitudo eterna, cujus quantitas est secundum quantitatem charitatis et fidei dirigentis intentionem. Accidentale est in multis operibus gloriari que in honorem Dei facta sunt, et illud consistit in operibus tamquam in causa meritoria, sicut patet in parabola, Matth. xxv, 24 et seq., de servo pigro cui abstulit dominus talentum, et jussit eum projici in tenebras exteriores : servo autem fideli jussit addi, et intrare in gaudium domini sul.
Membrum 2
Utrum bonum et malum sint in opere ex intentione, vel ex ipso opere
Secundo, Queritur circa secundum capitulum ejusdem distinctionis, quod sic incipit: His autem objsicitur. Utrum bonum et malum sint in opere ex intentione, vel ex ipso opere ?
Et videtur, quod ex intentione. 4. Matth. xn, 35, dicitur de utroque : Bonus homo de bono thesauro, scilicet cordis sui, profert bona: et malus homo de malo .thesauro profert mala. Glossa : "Thesaurus cordis intentio est, ex qua Dominus judicat opera." Ergo videtur, quod bonum et malum sint in opere ex intentione, et non ex ipso opere.
2. Adhuc, Quidam hoc arguunt a minori : Minus enim videtur, quod bonum possit fieri malum per intentionem, quam € converso : quia Deus pronior est ad miserendum, quam ad condemnandum. Sed bonum potest fieri malum per corruptam intentionem, ut credere in Deum mala intentione, et dare eleemosynam mala intentione. Ergo multo magis malum potest fieri bonum per intentionem : et sic iterum bonum et malum sunt in opere ex intentione.
3. Adhuc, In exemplis Biblia invenitur hoc Exodi, m, 22: Spoliabitis Egyptum. Qui enim asportabant vestes et vasa intentione obediendi Domino, videntur bene fecisse. Et sic videtur, quod furtum possit fieri bona intentione. Ex hoc sequitur ut prius.
Contra : In antehabitis dictum est in distinctione XL, in illo cap. Sed Augustinus evidentissime docet, quod multa sunt que numquam possunt bene fieri, nec per aliquam intentionem bonam, que scilicet mox nominata sunt mala et per se mala, ut ibidem determinatum est.
Sotvtio. Dicendum, quod ex sola intentione non est bonum et malum in opere : sed sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Bonum est ex una et tota et sola causa : malum autem omnifariam ‘." Hoc est dictum, quod bonum im opere est ex omnibus causis bonitatis, sieul ex virtutis forma elicientis actum, et omnibus circumstantiis operis, et voluntate, et fine. Malum autem causatur ex corruptione cujuslibet istorum etiam singulariter : quodlibet enim corruptum causat malum,
Ad Primo ergo dicendum, quod intentio confert aliquid bonitati, sed non totam bonitatem. sed cum sit radix boni operis, influit bonitatem suam super opus, sed non totam operis bonitatem, sicut quelibet causa influit suam causalitatem super causatum. Et sic intelligitue Glossa super Mattheum.
Membrum 3
Utrum intentio quantitatem operi imponat, scilicet quod tantum mereatur homo, quantum intenderit, vel non
MEMBRUM III. Utrum intentio quantitatem operi imponat, scilicet quod tantum mereatur homo, quantum intenderit, vel non?
Deiwpe ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. Aliae vero qui trifariam distinctionem actuum faciunt, queritur, Utrum intentio quantitatem dat operi, scilicet quod tantum mereatur homo, quantum intendit, vel non ?
Et videtur, quod sic. Matth. xu, 35: Bonus homo de bono thesauro, scilicet cordis sui, profert bona. Ibi Glossa Bede: "Quantum boni intendis, tantum facis." Et ibidem : Malus homo de malo thesauro, scilicet cordis sui, profert mala, Glossa Bede: "Quantum malum intendis, tantum facis." Ergo videtur, quod in utroque, scilicet bono et malo, intentio quantitatem dat operi.
ConTRA : 1. Supra in distinclione XXXVIII di ctum est et probatum, quod aliquis per errorem intendit peccare per fornicationem venialiter, sicut Greci, qui dicunt fornicationem non esse peccatum mortale. Secundum hoc ergo fornicator peccaret venialiter: quod falsum est et hereticum, quia contra Scripturam est.
2. Adhuc, Secundum hoc quilibet posset dicere: Non intendi malum cum malum facit, sicut dicitur, Joan. xvi, 2: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare Deo. Et hic error est pessimus.
Sosurio. Dicendum, quod ad hoc in prehabitis conveniens solutio data est, scilicet quod duplex est intentio : operis, et intendentis. Secundum intentionem operis verum est quod hic dicitur, quia illa quantitatem dat merito : secundum enim devotionem fidei et charitatis ex qua aliquis aliquid facit, tantum meretur. Et similiter est in malo: secundum quantitatem contemptus quo Deum contemnit, tantum peccat. Unde antiqui Magistri dixerunt, quod homo elevando calamum potest peccare mortaliter, quando fit in contemptum et in vitium Dei. Tamen Altisidorensis aliquantulum aliter dixit, sed intendens idem dicere. Dixit enim, quod quando dicitur: Quantum intendis, tantum facis: quod guantum et tantum possunt sumi nominaliter, vel adverbialiter. Adverbialiter ut sit sensus, ex quanta fide et ex quanta charitate: quia prepositio cum ablativo transit in vim adverbii, sicut manu te percussi, id est, manualiter te percussi. Nominaliter tunc potest redire ad supradictam distinctionem, scilicet de intentione operis, et de intentione intendentis. Secundum intentionem ergo operis sic verum est : sed secundum intentionem intendentis sic non verum est: quia illa erronea est.
Contra omnia tamen ista, scilicet quod fides intentionem dirigat, et charitas informet in bonis, quidam objiciunt sic: dicentes,
2. Similiter, Charitas ines! secundum affectum, non secundum adspectum: adspectus autem est dirigere, et non affectus.
Adhuc querunt, Quare spes non ponitur inter dirigentia, cum sit una de tribus theologicis virtutibus ?
Solutio. Dicendum. quod sine dubio fides intentionem dirigit, et charitas informat, et quantitatem dat operi.
Ex guop objicitur de ratione, dicendum quod ratio non informata fide non sufficienter dirigit: quia finem verum non ostendit quem fides ostendit. In finem enim beatitudinis dirigit fides, erigit spes, ducit charitas. Et ideo dicitur fides substantia rerum sperandarum ', Glossa, id est, fundamentum: quia facit subsistere res sperandas in nobis sicut finem omnium operum nostrorum et meritorum. Et sicut Glossa ibidem dicit, intelligitur de fide que per dilectionem operatur.
Er guop objicitur de charitate, jam dictum est, quia charitas dirigit in eternam beatitudinem quasi adhibendo vim motivam et incitativam et tractivam per affectum ad progrediendum. Osee, x1, 4: In funieulis Adam traham eos, in vineulis charitatis. Unde in primo capite istius distinctionis multa adduntur, quod extra fidem nulla virtus sit, et nullam bonum meritorium: quia dicit Augustinus, et ibi inducitur : "Quod in fide non fit, et ad charitatem non refertur, non fit quemadmodum oportet." Et ideo dicitur in Glossa super illud Psalmi txxxiu, 4: Passer invenit sibi do mum, quod qui pullos bonorum operum extra Ecclesiam facit, et in nido Ecclesia non collocat tamquam in altari, pulli conculcantur, et nen sufficiunt ad sacrificium Domini.
Quop autem queritur de spe, jam di~ clum est, quod spes in illa intentione erigit: et isti sunt funiculi charitatis, quibus trahit hominem Deus,et tendere facit in beatitudinem. Et ideo dicit Augustinus in libro Sententiarum Prosperi: "Ubi deest agnitio aterne veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus." Ad Roman. xiv, 23: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Unde dicitur in eodem capitulo istius distinctionis, et est Augustini verbum, quod illi qui sunt extra fidem, multa possunt facere de genere bonorum, sicut Judei et Sarraceni, sed nihil possunt remunerabile ad vitam zternam. Possunt etiam facere utilia, propter que disponuntur et vicinantur ad salutem. Possunt facere signa boni, per que edificant proximum. Possunt. etiam facere opera misericordie, quibus juvant proximum. Et haec non sunt perfecte bona nisi fiant intentione quam fides dirigit, et charitas informat, sicut dictum est.