Praeambulum
Praeambulum
D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOP!, ORDINIS PR-AEDICATORUM, SECUNDA PARS SUMILE THEOLOGLE. TRACTATUS XII. DE FORMATIONE HOMINIS SECUNDUM ANIMAM TANTUM.
Deinde transeundum est ad ea que dicuntur in libro Il Sententiarum, distinctione XVI, cap. His excursis, ubi dicit Magister, quod tractandum est de homine.
Et dicit, quod quaerenda et consideranda sunt quinque, scilicet quare creatus sit, et qualis institutus sit, et qualis vel quomodo factus ? Deinde, qualiter sit lapsus ? postremo, qualiter et per quem sit reparatus ?
Et haec omnia dupliciter considerantur, secundum animam scilicet, et secundum corpus. Dicit autem Aristoteles in primo primi de Anima, quod cum bonorum et honorabilium sit scientia : et una scientia magis altera sit bonorum et honorabilium dupliciter, scilicet quia cum quelibet scientia sit de subjecto aliquo, una habet honorabilius et melius subje ctum quam alia, sicut astronomia vincit geometriam. Alio modo, quia una scientia certiores habet demonstrationes quam alia, sicut geometria vincit astronomiam, eo quod per certiora principia concludit. Et addit Aristoteles, quod propter utrumque haec scientia de anima, sive historia de anima, rationabiliter praeponitur scientiae de corpore : quia et honorabilior quantum ad subjectum anima, quam corpus: et quia per certiora concludit. Anima enim principium corporis est, et non econverso. Et ea que sunt in anima, principia sunt eorum que sunt in corpore: et ideo simpliciter certiora sunt principia que sunt in scientia de anima, licet quoad nos quedam que sunt in corpore, sint manifestiora his que sunt in anima.
Secundum hanc igitur rationem de homine queerentes, primo queremus de anima, ubi queremus quatuor, scilicet an sit, quid sit, quid in se sit et per se, quot et quibus modis dicatur imago et similitudo Dei: et ex quo sit secundum omne genus cause, scilicet materialis, efficientis, formalis, et finalis.
On this page