Text List

Quaestio 67

Quaestio 67

Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

QUAESTIO LXVII. Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Deinde, Querendum est de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, Distinct. XV, cap. Jam de septime diei requie aliquid nos eloqut oportet.

De quo querit Augustinus, Quomodo in senario die perfecit Deus opus suum? qui senarius secundum Augustinum, est distinctio rerum in sex : eo quod Augu. stinus dicit omnia simul in uno momento esse facta.

Si enim hoc propter hoc est, ut multi dicunt, quod senarius est numerus perfectus, constans ex partibus suis totis : tunc videtur, quod opus divinum aliquid perfectionis habeat a numero dierum, quod inconveniens est.

Si autem propter hoc dicitur, quod senarius perfectus est,eo quod Dominus perfecit opus suum in illo numero dierum. Hoc iterum falsum esse videtur : sive enim perfecisset in illo numero, sive non, semper est senarius numerus perfectus : habet enim perfectionem intra se ex partibus suis, ex quibus sequitur de necessitate numerum esse perfectum : dicitur enim in II Arithmetice, quod numerus triplex est : abundans, diminutus, et perfectus. Abundans est, quiex partibus que aliquoties sumpte constituunt totum, quantitatem totius numeri excedit, ut octo: octo enim habet partes quatuor, quia bis quatuor sunt octo : et duo, quia quater duo sunt

octo : unum, quia octies unum sunt octo : et hac si congregentur simul, quatuor, duo, unum, non faciunt nisi septem, et erit numerus diminutus. Duodecim autem partes habet, sex, quatuor tria, duo, unum, que si simul sumantur, faciunt sedecim : et sic erit numerus abundans. Sex autem habet partes, tria, duo, unum : bis enim tria sunt sex, ter duo sex, sexies unum sunt sex, que si simul sumantur, scilicet tria, duo, unum, directe perficiunt sex : et ideo perfectus est numerus. Cum ergo causam perfectionis sue intra se habeat essentialem, propriam, et convertibilem, et quid et propter quid dicentem, semper demonstrative concluditur, quod perfectus sit, et non habet perfectionem suam ab eo quod in eo aliquid fecerit vel perfecerit Deus.

Uxrerivs queritur de eo quod dicitur die septimo requievisse ab untverso opere suo: huic enim videtur esse contrarium quod dicitur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

Utrerivs queritur, Quomodo dicitur reguievisse ? :

Requies enim laborantis est. In opere autem Dei nihil laboris fuit. Non ergo dicitur proprie requievisse. Si dicitur, ut Magister dicit ibidem, quod requiescere est cessare ab opere, sicut, Apocal. iv, 8, quod et ipse inducit in*Littera, ubi dicitur, quod animalia requiem non habebani die ae nocte, dicentia: Sanctus, sanctus, sanetus, hoc est, non cessabant: videtur falsum esse, nam dicitur in littera Genesis, u, 3, quod benedizit diet septimo, et sanctificavit illum: benedictio et sanctificatio aliquid operis videntur esse: et ita non videtur cessasse ab omni opere suo.

Uxrerivs querunt Judei, Quando fecerit septimum diem sabbati ?

Illa enim fieri non potuit antequam esset : ergo in die sabbati fecit septimum diem : aliquid ergo fecit: ergo non ab omni opere cessavit.

Ulterius queritur, Quis fuerit modus sanctificationis, quo sanctificavit diem septimum sive sabbatum ?

Ulterius queritur, Quare dies septima mane habuit, non vesperam, cum alii dies preter primum mane habuerunt et vesperain ?

Solutio. Dicendum, quod senarius perfectus numerus ex causa congruentie est, et non necessitatis, quod in ipso consummata sunt opera divina. Opus enim perfectum divinum opus est. Deuter. xxxu, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Et hoc magis congruebat in numero perfecto fieri, quam in numero non perfecto, ut scilicet mensura numeri et temporis responderet mensurato.

Et per hoc patet solutio ad prima que objiciuntur de perfectione numeri. Illa enim procedunt ac si opera Dei perfe ctionem accipiant ex numero vel numeris ex operibus Dei, quod non est verum.

AD ip quod ulterius queritur, dicen dum quod illa expositio bona est: requievit, id est, cessavit. Quies enim, ut dicit Philosophus in V Physicorum, privatio motus est. Motus autem divinus qui effective tantum in Deo est, formaliter in creatura facta, opere peracto cessavit : et ideo tune requievisse dicitur, quando cessavit consummato opere. Consummato dico secundum genera et species, ut in prehabitis determinatum est. Usque tamen hodie operatur propagando ex illis generibus per successionem, totius mundi administralionem et gubernationem. Et de illo modo intelligitur illud quod inducitur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ab hoc enim opere numquam cessat, nec Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus.

Ad aliud dicendum, quod in opere Dei nullus labor est, nec ideo dicitur reguievisse quasi laboraverit : sed quia que de Deo dicuntur, per effectum intelliguntur, ideo requies etiam illa qua dicitur requievisse Deus, per effectum intelligitur : quia scilicet creaturam humanam et angelicam in cujus illustratione spirituali perficit Deus opera sua et distinctiones operum, facit requiescere in seipsa post consummationem operum suorum. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro IV Super Genesim ad litteram, et ponitur in Glossa ibidem: "Deum requievisse, est creature rationali in se requiem prestitisse, ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, et nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus : et cognoscere, cum ipso in nobis operante aliquid cognoscimus : sic requiescere dicitur, cum ejus munere in ipso requiescimus."

Ad id quod ulterius sequitur, dicendum, quod sanctificatio et benedictio non fuerunt aliquid operis illius a quo cessavit Deus. Cessavit enim ab opere creationis, dispositionis, et ornatus eorum que faciebant ad constitutionem mundi, ex quibus postea facta est propagatio ad permanentiam et gubernationem mundi faciens. Sed benedictio et sanctificatio ad consummationem operis pertinet, a qua numquam feriandum est vel cessandum. Et hoc est quod dicit Augustinus in Glossa super illud Genesis, 1, 2: Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, quia ipsum benedixit et sanctificavit. Opus enim est benedictio et sanctificatio. Aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit.

Ad aliud dicendum, quod septima dies est secundum Augustinum septima distinctio, illustrata per Verbum in cogpitione Angelorum. Et secundum hoc nulla questio est: quia septimum diem fecit cum prima, quando Angelos creavit et illustravit. Secundum autem alios Sanctos tunc septima dies facta est in causa, quando sol accepit circulum revolutionis, quando dies a die distinguitur.

Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod modus sanctificationis alius non fuit, nisi quod indicavit rationali creature, quod nulla quies cordis et sanctificatio esset in his que Deus fecit ad mundi administrationem, sed in Deo solo, quo solo fruendum est. Inquietum enim est cor donec ad ipsum perveniat, ut dicit Augustinus in libro Confessionum. Et hoc notatur in ipso modo loquendi cum dicit: Requievit ab universo opere suo, hoc est, aversus ab opere suo quievit in seipso, indicans homini nihil esse finem desideriorum, nisi seipsum,

Et propter hoc septima dies mane habet, sed finem non habet. Illustratio enim illa qua illustratur rationalis creatura, in Deo quo fruitur, beata est vita, que numquam habebit finem, nec umquam tendet ad occasum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 67