Quaestio 81
Quaestio 81
Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Deinde, Queritur ratione ejus quod dicit Magister in libro IT Sententiarum, distinct. XVII, cap. Sed queritur, An ratio quam Deus primis operibus concreavil, etc. Utrum formatio Heve fuit miraculosa, vel naturalis ?
Et videtur, quod miraculosa. 1. Dicit enim ibi Magister per verba Augustini in libro IX super Genesim ad litteram, qui sic de costa viri ponit: "Ut mulierem ita necesse fieri foret, non in rebus conditum, sed in Deo absconditum erat. Omnis creature cursus habet naturales leges : super hunc naturalem cursum Creator habet apud se posse de omnibus facere aliud, quam eorum naturalis ratio habet: utscilicet virga arida repente floreat, et fru ctum gignat‘, et in juventute sterilis feemina in senectute pariat, et asina loquatur, et hujusmodi. Dedit autem naturis, ut ex his etiam haec fieri possent, non in naturali motu haberent. Habet ergo Deus in se absconditas quorumdam futurorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easqueimplet non opere providentia, quo nature subsistunt ut sint : sed quo illas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit." Hinc patet, quod Augustinus formationem mulieris de costa numerat inter miraculosa, quorum abscondite sunt cause in Deo. Ergo miraculosa fuit.
2. Adhuc, Augustinus definiens miraculum dicit sic : "Miraculum est aliquod arduum et insolitum, preter spem et facultatem admirantis apparens *." Hee omnia conveniunt formationi Heve de costa : est enim hoc arduum, supra posse nature elevatum : insolitum, preter cursum nature factum: preter spem, ex causis enim naturalibus tale quid non potest sperari: preter tacultatem, quia homo nec faciendo nec cognoscendo ex virtutibus naturalibus potest in illud, cum solius divine virtutis sit, ut habitum est paulo ante.
Contra hoc est quod quidam objiciunt, quod preter spem non sit : quia non est preter spem, quod creatura obediat in omnem formam quam vult creator, et ea ratione non est insolitum, sed in similibus sepe factum.
Sotvtio. Dicendum, quod procul dubio illud opus mirabile fuit, non eis qui tune fuerunt, sed in se secundum naturam operis. Unde etsi non fuit miraculum secundum strictam acceptionem miraculi, tamen mirabile fuit formam habens miraculi. Dicit enim Joannes Chrysostomus in quadam homilia super Joannem, quod "miraculum est opus solius voluntatis divine, in quo natura cooperatur:" sed ipsa creatura obedit creatori in hoc quod vult: sed eadem virtute qua condidit creaturas, transmutat eas in hoc quod vult, et maxime in his fit, que fiunt ad gratiam significandam et sub ratione.
App quod contra objicitur, dicendum, quod contra spem est, ut dictum est, quia ex causis naturalibus non speratur. Sic etiam est insolitum, quia ex causis naturalibus non est solitum procedere. Sic etiam est preter facultatem, quia facultas operandi talia non est in natura. Sic etiam est preter facultatem cognoscendi : cognitio enim nostra fundatur in ente,et in differentiis entis creati: et quod in illis non est, supra facultatem nostre cognitionis est. Et ita mirabile dicitur esse opus formationis mulieris de costa.
On this page