Text List

Quaestio 82

Quaestio 82

QUASTIO LXXXII. De comparatione corporis mulieris ad corpus viri.

Deinde ratione ejus quod dicit Magister in eodem libro II Sententiarum, distinctione XVIII, cap. Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, queritur de comparatione corporis mulieris ad corpus viri.

Et queruntur duo, scilicet de fortitudine corporis mulieris quantum ad sexum, utrum scilicet eque fuerit forte sicut corpus viri in viribus et sensibus, tam ad cognitionem, quam ad motum pertinentibus ? Secundo, Utrum ejusdem vel zxqualis fuerit dignitatis cum corpore viri ?

Membrum 1

De fortitudine corporis mulieris quantum ad serum, utrum scilicet aeque fuerit forte sicut corpus viri in viribus et sensibus, tam ad cognitionem quam ad motum pertinentibus

MEMBRUM I. De fortitudine corporis mulieris quantum ad serum, utrum scilicet aeque fuerit forte sicut corpus viri in viribus et sensibus, tam ad cognitionem quam ad motum pertinentibus ?

Primo ergo quaeritur, Utrum mulier fuerit aequalis fortitudinis cum viro quantum ad corpus ?

Et videtur, quod non. 1. Dicit enim Augustinus, et ponitur in libro Il Sententiarum, distinct. XXT, ubi dicit sic : "Diabolus quidem parum de suis viribus prasumens, humanam naiuram in ea parte ubi debilior videbatur, aggressus est : ut si forte illi aliquatenus prevaleret, postmodum fiducialius ad alteram que robustior fuit, pulsandam vel potius subvertendam accederet."

2. Adhuc, Isidorus in libro Etymologiarum : "Vir nuncupatur : quia major in eo vis est, quam in foemina : unde et nomen virtutis accepit." Fx his accipitur, quod vir majoris virtutis est quam foemina.

Contra : 1. Isidorus in libro Htymologiarum, ubi reddit rationem, quare prima mulier virago dicta est, sic dicit: " Hevastatim facta de latere viri, appellata est a viro virago, ab incorruptione : quia scilicet ignorabat foemineam passionem, quia virilia opera facit, et masculini vigoris: est."

2. Adhuc, Basilius: "A®quales sunt viri et mulieris virtutes." Ex hoc accipitur, quod equales habebant virtutes et vir et mulier.

3. Ulterius, Videtur, quod mulier fortior fuit viro. Consequens enim est secundum rationem, quod si duo sunt adjuvantia se ad unum opus, quod fortiora onera_ illius operis imponuntur fortiori. Dicit autem Scriptura, quod Heva creata est in adjutorium viri, Genes. ul, 18° Factamus et adjutorium simile sibi. Et dicit ibi Glossa Augustini, quod facta est in adjutorium productionis filiorum. Et in illo opere graviora sustinet, scilicet impregnationem, portationem, et parturitionem. Et hoc videtur Scriptura intendere, Proverb. xxx1, 17, ubidicit de muliere ; Accinzit forti tudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

Solutio. Dicendum, quod simpliciter loquendo quantum ad sexum vir majoris est virtutis vel vigoris quam mulier. Quantum tamen ad aliquid ad quod sexus muliebris ordinatus est, sicut ad concipere, portare, parere, lactare, sexus muliebris ex natura ordinatur, et non vir, mulier fortior est viro. Quantum vero ad opera gratis et meriti, equales sunt si equelem gratiam accipiunt. Et propter hoc dicitur de Judith a Joacim sacerdote, Judith, xv, 10 et 41: Tu gloria Jerusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri: quia fecisti viriliter. Et de matre Machabeorum, II Machab. vu, 20 et 21, quando filios confortavit ut paterentur pro fide et pro lege, quod supra modum fuit mater mirabilis, et feminex cogitationi masculinum animum inseruit. De utrisque autem, de viro et muliere in statu innocentie in quo a contrariis ledi non poterant, Deo conservante, et gratia innocentia, dicit Isidorus in libro de Trinitate sic : "Si homo in paradiso innocenter viveret, ignis eum non ureret, aqua non mergeret, spinarum aculei non vulnerarent, nec omnia que nocent mortalibus, impedirent." Idem dicit Augustinus in libro XIV de Civitate Dei, sic : "Quamdiu homo volebat hoc quod Deus jusserat, summa in carne sanitas erat'." Et intelligit hoc tam de viro quam de muliere.

Ex his patet solutio questionis.

Ad primum autem dicendum, quod Augustinus loquitur de virtute que naturaliter consequitur sexum : hac enim virtute mollior est mulier : propter quod etiam mulier vocatur : propter quod etiam in VI Ethicorum dicit Aristoteles, quod continentia virtus mulieris non est propria : quia continentia est virtus vi rationis continens hominem infra metas mentis, ut passionibus et vi passionum nullo modo adduci possit. extra limites mentis. Quam vim ex complexione molli mulier non potest habere. Et cum opponantur continentie illa tria secundum alium modum, scilicet incontinentia, fornicatio, et mollities, incontinentia mulieri proprie non accidit, nec puero : quia incontinens sanam habet rationem, licet vi passionis extendatur extra rationem et mensuram rectam. Fornicator autem non ex complexione, sed vitio corruptus est corpore et mente. Mollis vero est, qui complexione et passione totus est resolutus ut nihil habeat retinens. Propter quod, ut ibidem dicit Aristoteles, lascivus non est incontinens. Et ideo etiam dicit Cyprianus de virginibus sacris, quod in carne corruptibili incorruptibiliter vivere, potius est angelicum quam humanum. Et quod in Heva in statu innocentiae nihil fuit talis mollitiei, hoc dandum est gratie innocentie et Deo continenti sive virtutem continendi danti. Unde Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram dicit : "Si perstitissent primi parentes in illo statu, innocentie scilicet, essent nuptiae honorabiles et thorus immaculatus, sine ardore libidinis, sine labore pariendi, sine labore et onere proles portaretur et educaretur."

Ad dictum Isidori dicendum, quod Isidorus loquitur de virtute naturali consequente sexum, et sic verum dicit.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Isidorus loquitur de virtute quie est ex gratia virtute morali sive infusa a Deo: tali enim virtute predita fuit Heva in primo statu, et sic de viro facta est, ut virtutem viri accipiat et virilia agat. Et sic de Alexandro dicitur, quando scilicet puer fuit mollis, et virilia caepit agere : "Indue mente virum, Macedo puer, arma [capesce." Et, Proverb. xxx1, 19 : Adanum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Et paulo ante, ¥. 13: Quesivit lanam et linum, el operata est consilio mannum suarum Et, Ruth, ut, 41: Scit omnis populus... mulierem te esse virtuits.

Ad aliud dicendum, quod non sunt equales in naturalibus virtutibus, nec hoc intendit Basilius.

Ad vitimum dicendum, quod mulier non dicitur fortior et vir debilior in operibus illis : sed, quia dicit Aristoteles, "Uniuscujusque virtus est in quolibet statu et officio extremum in bono ipsius :" et mulier ex sexu membra habet ordinala ad productionem prolis, que non habet vir: et ideo etiam a Deo accepit virtutem que extremum in bono est secundum officium illoruam membrorum : quod non accipit vir, quia membra illa non accepit in compositione corporis.

Membrum 2

Utrum corpus mulieris ejusdem vel aequalis fuerit dignitatis cum corpore viri

MEMBRUM II Utrum corpus mulieris ejusdem vel aequalis fuerit dignitatis cum corpore viri ?

Secundo queritur, Utrum corpus mulieris ejusdem vel aequalis fuerit dignitatis cum corpore viri?

Hoc enim videtur. 1. Basilius enim dicit in Hexameron, quod equalis fuerit dignitatis vir et mulier.

2. Adhuc, Aliqualiter ordinati ad virtulem, equaliter nobiles sunt : vir et mulier a@qualiter ordinati sunt ad virtutem que veram confert nobilitatem : ergo equaliter digni.

3. Adhuc, Dignitas est ex parle ani mz que ad imaginem Dei est : equaliter sunt ad imaginem Dei tam anima viri, quam anima mulieris ; ergo equalis dignitatis.

4, Adhuc, Que unius speciei sunt, equalis dignitatis sunt participando speciem illam : vir et mulier unius speciei sunt facti a Deo : ergo videtur, quod equalis dignitatis.

Contra : 1. Augustinus in Musica : "Omnino agens dignius patiente." Vir autem est ut agens, mulier ut patiens. Ergo vir dignior muliere.

2. Adhuc, II ad Corinth. xt, 3 : Caput mulierts, vir, Caput dignius est. Ergo vir dignior muliere.

3. Adhuc, I ad Timoth. u, 14 Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit. Ibi Augustinus in Glossa dicit, quod "non est credendum virum spirituali mente preditum, hoc verum fuisse et credidisse quod serpens persuasit sed mulier seducta fuit ad hoc quod hoc credidit." Ergo vir dignior muliere : spirituali enim mente preditus dignior est quam non preditus tali mente.

In contrarium hujus esse videtur, quod mulier secundum materiam et locum formationis dignior videtur esse viro. Secundum materiam : quia formata est de costa, vir vero de limo terre. Secundum locum : quia ipsa formata est in paradiso, vir vero extra paradisum. Unde etiam vir dixit presentata sibi muliere : Hoc nune os ex ossibus meis, et caro de carne mea : haec vocabilur Virago. quoniam de viro sumpta est .

Solutio. Dicendum, quod pro_certo simpliciter loquendo vir dignior est muliere : quia caput est, ut dicit Apostolus*®. Et Aristoteles in primo Politicorum dicit, quod "in communicatione qua sibi communicant vir et mulier, vir est sicut principans, et mulier sicut subjecta." Et ideo Salomon ait in Proverbiis, Eccli. xxv, 30 : Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Secundum quid tamen potest aliqua mulier dignior esse aliquo viro.

Ad primum ergo dicendum, quod dictum Basilii intelligitur secundum quid, et non simpliciter : equales enim erant in hoc, quod edqualiter participabant graliam innocentiae, et equalem ordinem habebant ad virtutem et meritum : et hoc est equales esse secundum quid, et non simpliciter.

Ex prepicro patet solutio ad sequens : quia hoc non facit equalitatem nisi secundum quid et non simpliciter. Sicut enim dicit Apostolus, ad Galat. 11, 28 : Non est masculus, neque femina : omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Ad aliud dicendum, quod ex hoc non probatur nisi quod sint wquales secundum quid, et non simpliciter. Non enim sequitur, sunt aquales in hoc, ergo sunt simpliciter equales.

Ad aliud recte eodem modo dicen- dum : participatio enim unius speciei non facit xequalitatem, nisi in hoc, et non simpliciler : quia licet idem sit quod participant, species scilicet : tamen modus participandi secundum esse valde est inequalis.

Apw quod in contrarium objicitur, dicendum quod id quod Augustinus didicit in Musica, simpliciter est verum : et ideo vir simpliciter dignior est muliere.

Ad aliud dicendum, quod in omnibus in quibus sibi vir et mulier communicant, caput estvir, et dignior muliere : et hoc non repugnat, quin in aliquo dignior possit esse mulier in quo viro non communicat.

Ad aliud dicendum, quod vir spirituali mente preditus dicitur, quia spiritualium notitiam accepit a Deo, que ad mulierem transire non debuit, nisi per virum. | ad Corinth. xiv, 34 et 35: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, stcut et lex dicit'. Siquid autem voluni diseere, domi viros suos interrogent...

Ad hoc quod objicitur in contrarium, dicendum quod ex materia non est dignitas simpliciter, sed secundum quid tantum. Similiter ex loco non est dignitas, nisi ibi locus est principium generationis et salvativus locati, sicut est in physicis. Et hoc non fuit in Heva, cujus formationis non fuit causa nisi Deus : et, sicut ante dictum est, ex nulla re paradisi facta fuit, nec salvabatur a contrariis nisi per gratiam innocentiae.

PrevBack to TopNext