Quaestio 83
Quaestio 83
Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Inter hec primo prosequitur Magister de passibilitate in libro II Sententiarum, distinct. XIX : et ideo nos primo disputabimus, utrum corpus scilicet Ade fuerit passibile, et qua passibilitate ?
1. Dicit enim Magister in eodem capitulo quod inductum est, quod Adam in primo statu et immortalis fuit quodammodo secundum aliquid, et mortalis secundum aliquid. Habuit enim posse mori, et posse non mori. Mors autem passio est. Ergo passibilis fuit in primo statu.
2. Ad haec etiam quidam objiciunt per ordinem nature. Ordo enim nature est, quod superiora corpora inferant inferioribus passiones alterationum secundum tertiam speciem qualitatis, quae est passio vel passibilis qualitas inferens vel illata. Corpus autem primorum parentum fuit animale, ut tradit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram, et in libro XIII de Civitate Dei. Ergo videtur, quod susceptibile fuit talium impressionum. Ergo pati potuit.
3. Adhuc, Sentire potuit: sentire autem est pati, ut dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia: aliter enim natura non desideraret somnum, nisi sentiret, ut ibidem dicit Aristoteles. Et operari secundum sensum est laborare : sicut enim ibidem dicit, colliquativum est labor: et humidum quod liquat a membris, elevat ad cerebrum : quod ibi infrigidatum, ascendit ad organa sensuum, et gravat et ligat ea, et sic inducit somnum. Cum ergo primus homo susceptibilis fuerit somni et cause somni, videtur quod passibile habuit corpus.
4. Adhuc, Theologice objicitur sic: Primus homo tentari potuit, et decipi, sicut patet, Genes. mi, 4 et seq. Ergo secundum animam pati potuit, et patiebatur a contrariis. Cum ergo corpus minus dignum sit quam anima, multo magis passibilis fuit secundum corpus.
Et videtur, quod sic. Omnia enim inferiora mensurantur periodo secundum esse et vitam, ut dicit Aristoteles in IT de Generatione et Corruptione. De ordine autem periodi est, quod de pueritia proficiat in juventutem, de juventute in virilem etatem, in qua est status virtutis et substantie et quantitatis, et de virili etate diminuta virtute deficiat in senectutem, et de senectute destituta substantia deficiat in senium putrescens. Cum ergo Adam tali periodo subjaceret, videtur quod etiam ex pe riodo alteraretur corpus ejus secundum gradus etalis.
Contra ; Ad Hebr. VIII, 13: "Quod antiquatur et senescit, prope interitum est". Sed, sicut dicit Augustinus in libro XIIT de Civitate Dei: "Adam ex lignis paradisi habuit refectionem contra defectionem, ex ligno vite conservationem contra senectulem et mortem." Ergo videtur, quod senescere non potuit.
Et videtur, quod sic. Habitum enim est, Genes. m1, 21, quod ablata fuit sibi costa qua formata est in Hevam: et sicut ablata fuit costa, ita amputari poterat aliud membrum : ergo videtur, quod pati potuit mutilationem.
Contra : 4. Isidorus in libro de Trinitate : "Adam si in paradiso perstitisset, corpus ejus nec ignis ureret, nec aqua mergeret, nec gladius scinderet, nec spina pungeret." Ergo videtur, quod nihil in eo amputari poterat.
2. Adhuc, Si aliquod membrum ampularetur, constat quod divideretur a continuo, et hoc sentiret Adam : ergo doleret : quia dicit Philosophus, quod dolor est sensus divisionis continui. Ergo videtur, quod doleret in primo statu, quod est contra Augustinum in libro II de Libero arbitrio, qui dicit sic : "Doloris passio esse non potest, ubi non precessit malitia."
Et videtur, quod sic: quia 4. Dicit Augustinus, quod terminum vite habuisset : terminus autem vite non est nisi mors: ergo videtur, quod morti subjacuisset etiam in primo statu.
2. Adhuc, Definitio datur secundum essentialia, et ideo in omni statu conve nit: quia aliter nomen, cujus est definitio, secundum diversos status aquivoce diceretur. Definitio autem hominis est, animal rationale mortale. In primo ergo statu mortalis fuit. Sed in primo de Celo et Mundo determinat Aristoteles, quod omne corruptibile corrumpetur de necessitate tempore determinato : mortale autem est corruptibile: ergo mortale corrumpetur tempore determinato : et sic videtur, quod per mortem dissolutus fuisset.
Contra : 1. Ad Roman. v, 12: Sicut per unum hominem peccatum in hune mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertranstit. Ergo videtur, quod mors non esset si peccatum non esset.
2. Adhuc, Sapient. 1, 12 et seq.: Nolite selare mortem in errore vite vestre, neque acguiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. Quoniam Deus mortem non fecit, nec letatur in perditione vivorum. Creavit enim ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. ,
Solutio. Ad primo quesitum dicendum, quod passio dupliciter dicitur. Dicitur enim a Greco nade quod est rectpere: et sic omne quod actionem recipit ab aliquo agente, passibile dicitur, et hoc est passibile in genere. Dicitur etiam passibile quod recipit actionem agentis contrarii quod agit ad dissolutionem, secundum quod dicit Aristoteles in Topicis, quod omnis passio magis facta abjicit a substantia. Que passio cum dolore est, et cum immutatione substantia. Primo ergo modo corpus Ade in primo statu fuit passibile : secundo modo non, Et sicut Augustinus dicit, ex natura propria habuit passibilitatem, ex ligno autem vite habuit impassibilitatem, ita quod non patiebatur a contrario ad dissolutionem substantia.
Ad primum ergo quod objicitur contra hoc, dicendum quod Augustinus di stinguit tres status hominis. In primo habuit posse mori ex natura et sub conditione si peccaret. In secundo, post peccatum scilicet, necessitatem moriendi propter peccatum habuit. Et ideo dicit dicere Apostolum, ad Roman. vm, 410: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, hoc est, necessitati mortis addictum. In tertio statu, post resurrectionem scilicet, habebit impossibilitatem moriendi: quia, ut dicit Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, vitam in fonte suo bibet, qui eum mori non permittet. Unde mors qua potuit mori in primo statu non induxit in Adam passionem simpliciter secundo modo dictam, sed secundum quid: et ideo non procedit argumentum.
Ad aliud dicendum, quod etsi corpus Ade susceptibile fuit impressionum celestium corporum, non tamen susceptibile fuit ad dissolutionem et dolorem, conservante cum gratia innocentie et ligno vite.
Ad aliud dicendum, quod sentlire non est pati, nisi primo modo dicta passione : nec operari secundum sensum fuit sibi labor, sed nobis post peccatum in quod incidimus : nec sopor quem habuit ex labore sensuum fuit, sed sicut dicitur, Genes, u, 24: Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam, ad significationem scilicet futurorum.
Ad aliud dicendum, quod primus homo tentari potuit et decipi tentatione exteriori, sed non interiori: hec autem tentatio secundum quod est ab hoste exteriori, non inducit passionem: et ideo etiam in corpore non signat passionem simpliciter, sed secundum quid et in potentia tantum.
Ad id quod ulterius queritur, Utrum alterabilis esset secundum senectutem ? Dicendum, quod duplex est talis alteratio, scilicet accepta in mensurante, et accepta in mensurato. Secundum periodum mensurantem bene fuit alterabilis: fuisset enim junior et senior processu aetatis, Secundum id autem guod relinquit mensurans in mensurato, non fuisset alterabilis. Unde virtute et quantitate substantia nec profecisset nec defecisset, sed in perfectione in qua creatus fuit, stelissct usque ad terminum preordinatum a Deo quo translatus fuisset ad vitam simpliciter immortalem, Et diversitas periodi secundum diversitatem virtutis et substantie non est nisi in corporibus subjacentibus periodo que sunt generabilia et corruptibilia: tali autem periodo non subjacuit corpus Ada, sed soli formationi divine et gubernationi.
Ad id quod ulterius queritur de mutilatione, dicendum quod si mutilatio dicit violentam membri ablationem, non fuit ad mutilationem passibilis : si autem dicit potentiam obedientiae ad creatorem, sic fuit quodlibet membrum auteribile ab eo: sicut et costa, et sicut omnis alia creatura: sed haec ablatio nihil pene habuisset, sed potius delectationem : sicut et omnis creatura necesse est quod habeat naturalem delectationem, quando transfertur ad obedientiam creatoris.
Ad hoc quod dicit Isidorus, simpliciter concedendum est: violenta enim divisio continui non potuit cadere in corpus Ade in statu innocentiz.
Dicendum quod non. Nec terminus vite mors est, nisi corruptionis et consumptionis : quod non potuit cadere in corpus Adz in primo statu. Sed est terminus preordinationis et dispositionis divine, qui est terminus longitudinis usque dum impleretur numerus electo rum. Et in hoc termino non exspoliatus corpore, sed supervestitus fuisset beata immortalitate, quam in resurrectione exspectamus, ut dicit Augustinus. Et inducitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XIX, cap. De hac vero immortalitate. Et inducit Apostolum dicentem, II ad Corinth. v, 4: Ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Ad aliud dicendum, quod corpus Ade mortale fuit mortalitate que dicta est, et in natura habuit posse mori : et sic ratio mortalis convenit ei, sed actu mori non potuit : et hoc contulit ei gratia innocentie ut causa, et lignum vite ut disponens.
ILtup quod contra objicitur, simpliciter concedendum est: quia hoc Catholicum est, et directe hoc dicit auctoritas Sapientie consequenter inducta.
Sed hoc jam determinatum est ubi querebatur de senectute. Dictum est enim, quod ille terminus est spatium vite quod preordinavit Deus, quo per generationem ipsorum impleretur numerus electorum. Et dicit Magister ibidem ex verbis Augustini, quod hoc dupliciter esse potuit, scilicet vel divisim, ut assumptis patribus succederent filii. Vel simul, ut scilicet omnes viverent donec numerus electorum impleretur, et tunc omnes simul assumerentur. Et hoc secundum meum judicium probabilius est: quia sic ex assumptione patrum filii desolationem non haberent : cum secundum visiones Esdre in quinto et in sexto libro, ubi querit, Quare non omnes homines simul producti sunt, sed successive? Et solvit dicens, quod terra simul eos tenere non posset, videtur magis consentire in primum modum.
On this page