Text List

Quaestio 84

Quaestio 84

Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

QUASTIO LXXXIV. Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore?

Deinde, queritur de modo propagationis filiorum, quod Magister disputat in libro II Sententiarum, distinct. XX, cap. 1: Post haec videndum est, qualiter primi parentes, si non peccassent, filios procreassent ?

Circa “quod querendum est qualiter Heva concepisset, utrum virgo permanens, vel corrupta ?

Kt, Utrum cum gravitate fuisset gravida, vel sine gravitate ?

Et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore ?

1. Ad primum inducit Magister Auguslinum super Genesim ad litteram sic dicentem: "Si primi homines non peccassent, sine omni peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent, et esset ibi thorus immaculatus, et commixtio sine concupiscentia: atque genitalibus membris sicut ceteris imperarent, ut ibi nullum motum sentirent illicitum : et sicut alia membra aliis admovemus, ut manum ori sine libidinis ardore, ita genitalibus membris uterentur sine pruritu carnis. Hec enim lethalis egritudo membris humanis ex peccato inhesit. Genuissent itaque filios in paradiso per coitum immaculatum et sine corruptione."

2. Adhuc, Augustinus, ibidem : et hoc etiam inducit Magister ibidem: "Cur non credamus primos homines ante peccatum genitalibus membris imperare potuisse, sicut ceteris in quolibet opere sine voluptatis pruritu ulimur ? Incredibile enim non est Deus talia fecisse illa corpora, ut si non peccassent, illis membris, sicut pedibus imperarent, nec cum ardore seminarent, nec cum dolore parerent *."

3. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Ita tune credendum est potuisse utero conjugis salva integritate feeminei genitalis virile semen immitti : sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Erdem quippe via potest illud injici, qua hoc potest ejici +."

Contra : Incompossibilia sunt, mulierem cognosci a viro, et manere in carnis inte~ gritate sive virginem : et in quolibet statu erant incompossibilia : ergo in primo statu erant incompossibilia. Si ergo per coitum cognoscebatur Heva, impossibile erat, quod remancret integra virgo.

2. Adhuc, Esse masculum et feminam in carne una, et non esse in carne una, incompossibilia sunt: quia aliter contradictoria verificarentur de eodem. Sed si Adam cognovit Hevam, erant duo in carne una: si autem in integrilate remansit, non erant duo in carne una: et sic incompossibilia erunt possibilia : quod falsum est. Cognosci ergo non poterat, et manere virgo et integra.

3. Adhuc, De definitione sexus masculini est, quod generet in alio. Dicit enim Aristoteles, quod masculus est qui de suo generat in alio : femina vero que de alieno generat in seipsa. Videtur ergo, quod in nullo statu conveniebat fceminam concipere de semine viri, et permanere in virginitate.

4. Adhuc, Privilegium singulare nullo jure conceditur alteri. Est autem beate Virginis Marie singulare privilegium, quod virgo concepit, sine gravitate, sine dolore puerpera. Ergo justitia divina non debuit hoc Heve concedere.

Ulterius queritur, Si fuisset in primo stalu sine gravitate gravida ?

Et videtur, quod non : quia corpus pueri in p.imo statu grave fuisset et terrenum : onus autem grave portare sine gravitate esset impossibile : ergo sine gravitate gravida non fuisset.

Contra : 1. Gravitas poena est, que non debuit sentirl nisi propter peccatum : peccatum autem nondum factum erat: ergo gravitas in penam sentiri non debebat.

2. Adhuc, Expresse dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei, quod "sine gravitate gravida fuisset."

3. Adhuc, Avicenna dicit, quod grave impositum corpori hominis, facit pressivum dolorem: dolorem in primo statu Heva sentire non potuit; ergo nec gravitatem.

Unreaius queritur, Utrum sine dolore puerpera fuisset ?

Et videtur, quod non. Dolor enim, ut dicit Aristoteles, est sensus divisionis continui: in partu autem oportuit dividi continuum in apertione viarum: et hoc est, ut dicit Avicenna, dolor lacerativus : ergo videtur, quod in partu Heva sensisset dolorem lacerativum, et ita non fuisset sine dolore puerpera.

Solutio. Ad primo quesitum satis , 8d bene responderunt antiqui, scilicet Prepositivus et Gulielmus Altisiodorensis: distinxerunt enim triplicem corruptionem, scilicet continuitatis, foeditatis, et impuritatis. Continuitatis que est in divisione corporis. Foeditatis que est in pruritu concupiscentie et libidinis, que foedat et mentem et corpus, in que ratio descendit sub delectatione carnis. Propter quod dicit Gregorius, quod Spiritus sanctus non teligit corda Patriarcharum dum essent in opere conjugali. Impuritatis, que est in susceptione nature aliene, sicut aurum dicitur impurum quando immixtum sibi fuerit aliquid alienum. Dicunt ergo, quod si Heva convenisset cum Adam per coitum, non incurrisset primas duas corruptiones: quia sic usifuissent primi parentes genitalibus membris ad ordinem rationis. Et hoc fuisset hoc modo, quod semen resolutum a masculo adhibitum genitali fomine, statim virtute matricis tractum fuisset in locum conceptionis : et ibi unitum sanguini feemine sicut coagulum lacti, et vaporabiliter diffusum in sanguinem femine, et sic perfecisset concep~ tum, cum semen masculi undique comprehendisset sanguinem femine, sicut spiritus formativus undique comprehendit id quod format. Sicut enim dicit Aristoteles, virtutes distinctorum sexuum maris et foeemine uniuniur in conceptu sicut uniuntur virtutes galli et galline in ovo. Sed incurrisset omni modo corruptionem impuritatis: quia oportuit, quod conciperet ex semine alieno sibi permixto:et sic pura non remansisset. Et hec distinctio satis bona est.

Ad primum ergo dicendum, quod Au gustinus intendit hoc quod dictum est : et ideo corruptionem primo et secundo modo dictam non incurrisset: tertio autem modo non est simpliciter corruptio, sed commixtio naturalis duorum sexuum in carne, sicut et prophetando dixit, Genes. u, 24: Quamobrem relinguet homo patrem suum et matrem, et adherebit uxori sue: et erunt duo in carne una.

Ad aliud duo dicendum eodem modo : quia supra idem fundantur.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod secundum corruptionem impuritatis incompossibilia sunt: quia in omni conceptu necesse est aliud esse formans, et aliud formatum. Sed quod esset cognita a viro, et remaneret integra a divisione continuitatis corporis, et esset immunis a corruptione feeditatis, ista bene possibilia sunt per modum qui dictus est.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio non probat, nisi quod non potuit esse sine corruptione tertio modo dicta: et hoc verum est, sicut paulo ante patuit. Oportuit enim, quod semen susciperet quod suo sanguini uniretur et permisceretur eo modo qui dictus est.

Ad aliud dicendum, quod recte eodem modo solvendum est: quia idem est. Diversitas enim sexuum unitur in semine concepto, ut dictum est: sed hoc fieri potuit sine divisione et corruptione foeditatis per modum qui dictus est.

Ad aliud dicendum quod privilegium singulare beate Virginis est in hoc, quod manens in omni puritate mentis et corporis, non ex semine alieno, sed de Spiritu sancto concepit : Heva autem de semine viri.

Ad id quod queritur ulterius, dicen~ dum quod est gravilas oneris tantum, et est gravitas inducens peenam. Secundum primum modum non fuisset gravida sine gravitate, sed secundum modum secundum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod sicut ab aliis penis corpora primorum parentum gratia innocentiae et virtute ligni vite preservabantur, ita preservabantur a dolorepressivo, etiamsi lapidum pondera superius projecta fuissent.

Ad aliud patet solutio per idem.

Ad aliud dicendum, quod grave in corpore ad peenalitatem deputato facit pressivum dolorem, sed in corpore quod a dolore preservat gratia innocentie et virtus ligni vite, dolorem facere non potest.

Ad id quod ulterius queritur, Utrum sine dolore fuisset puerpera ?

Dicendum quod sic: quia hoc Augustinus aperte dicit, cui contradicere impium est in his que tangunt fidem et mores.

Ad id quod in eodem objicitur de comparatione viarum, dicendum quod in illo statu aperte fuissent sine dolore et sine laceratione, per solam extensionem et laxationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 84