Text List

Quaestio 88

Quaestio 88

An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

QUAESTIO LXXXVIII. An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae?

Deinde, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXII, in illo cap. His autem opponi solet, ubi inducit Isidorum sic dicentem : "Tribus modis peccatum geritur, scilicet ignorantia, infirmitate, industria graviusque est infirmitate peccare quam ignorantia, graviusque industria quam infirmitate." Heva autem videtur ex ignorantia peccasse, quia fuit seducta. Jad Timoth. u, 13: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit.

Gratia cujus hic queruntur tria de ignorantia, scilicet an omnis ignorantia excuset a toto et a tanto ?

Et, An ignorantia in seipsa sit peccatum ?

Et si quedam excusat, et quedam non excusat, que sit illa que excusat, et que non excusat ?

Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Augustinus, quod omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, peccatum non sit. Quod ergo facit peccatum involuntarium, facit peccatum non esse peccatum, et excusat a toto. Ignorantia facit peccatum esse involuntarium : quia dicunt Aristoteles in II Ethicorum, et Damascenus in libro II de Fide orthodozxa, et Gregorius Nyssenus, quodinvoluntarium dicitur duobus modis, scilicet per ignorantiam, et per violentiam. Per violentiam dicitur involuntarium, cujus principium est in alio nihil conferente vim passo. Per ignorantiam dicitur involuntarium, cujus principium est in ipso non consciente singularia in quibus est actus. Et hoc facit actum omnino involuntarium : quia dicit Augustinus, quod non potest esse volitum quod non est scitum : ignoratum autem non est scitum : ergo ignoratum non est voluntarium : et sic non est peccatum. Videtur ergo, quod ignorantia excusat a toto.

2. Adhuc, I ad Timoth. 1, 15 et 16: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hune mundum peccatores salvos facere, quorum primus ergo sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, quia ignorans fect in ineredulitate *. Ex hoc accipitur, quod ignorantia incredulitatis peccatum excusat. Cum ergo illa sit ignorantia crassissima et excuset, videtur quod omnis ignorantia excuset per locum a minori.

Contra : 1. Ad Roman. u, 4, super illud : [ gnoras quoniam benignitas Dei ad peniten tiam te adducit ? Glossa dicit : "Gravissime peccas si ignoras." Quod autem gravissimum facit peccatum, non excusat, sed accusat. Ergo videtur, quod ignorantia non excuset.

2. Adhuc, I ad Corinth, xiv, 38: Si quis ignorat, ignorabitur. Sed non ignorabitur a Deo nisi peccans. Ergo videtur, quod ignorantia sit conditio aggravans peccatum, et sic non potest esse excusans.

3. Adhuc, Augustinus ad Valentinianum : "Kis aufertur excusatio, qui mandata Dei noverunt, quam solent habere homines de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non ideo tamen confugiendum est ad ignorantie tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat. Aliud enim est nescisse, aliud scire noluisse: quia in eis qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est. Peccatum autem additum peccato nihil excusat, sed accusat‘." Ergo videtur, quod ignorantia non excusat, sed accusat.

4, Adhuc, Idem accipitur ex hoc quod dicitar in Psalmo xxxv, 4: Noluit intelligere ut bene ageret. Et constat, quod illa ignorantia affectata est, de qua dicit Augustinus ad Valentinianum, quod neminem excusat. Dicit enim sic : "In eis qui non potuerunt scire, ignorantia pena peccati est. Ignorantia vero que non est eorum qui scire noluerunt, sed qui tamquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat ut eterno igne non ardeat, sed fortasse ut minus ardeat."

Avuvc ulterius queritur, Si ignorantia in se peccatum est ?

Et videtur, quod sic. Augustinus ad Valentinianum : "In eis qui intelligere nolucrunt, ignorantia peccatum est."

Szp contra hoc est, quod nihil idem peccatum est et pcena peccati : sed ignorantia, ut dicit Augustinus, poena peccati est : ergo videtur, quod non sit peccatum.

Ulterius queritur de modis ignorantiae, qui et quot sint ?

Hos enim tangit Magister in illo cap. Est autem ignorantia triplex, Et enumerat eos sic: "Est ignorantia eorum qui scire nolunt cum possint, que non excusat, quia ipsa peccatum est. Et est ignorantia eorum qui scire volunt, sed non possunt, que excusat, et est poena peccati, sed non peccatum. Et est ignorantia eorum qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes vel proponentes scire, que neminem plene excusat, sed fortasse ut minus punialur."

Et videtur haec divisio insufficiens esse: quia est ignorantia ebriorum, et vulneratorum in capite, et morionum, et phreneticorum, et insanorum, que nulla illarum sunt.

Solutio. Ad omnia haec que solvenda sunt, notanda est distinctio de ignorantia valde utilis quam antiqui dederunt. Dividitur enim aliguando secundum causam efficientem, sicut quando dicitur, quod est ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Et invineibilis duplex est, scilicet invincibilis ex natura, et invincibilis ex accidente. Invincibilis ex natura est sicut in morionibus et melancholicis: et de hac dixerunt, quod in toto excusat. Invincibilis ex accidente duplex est : illud enim accidens aut est separabile, aut inseparabile Si est separabile : tunc iterum duplex est: aut eniu est ex aliquo oppilante vias cerebri, ita quod ratio per spiritum animalem species scibilium accipere non potest, sicut est ignorantia in ebriis ex potu vini, vel in his qui comederunt jusquiamum vel cicutam, que ad insaniam deducunt: vel est ex infirmitate sanabili tamen. Et sic distinguendum est in causa: quia aut ipse homo insanus dedit causam, aut non. Si dedit causam: aut per rem licitam, et tunc meo judicio, sicut dicit Prepositivus, poena est et non peccatum, et in toto excusat: eo quod facit actum simpliciter involuntarium, ut dicit Damascenus. Si autem dedit operam per rem illicitam: tunc meo judicio, sicut videtur Damasceno, non excusat, sed duplices maledictiones meretur, sicut quando aliquis ex ebrietate occidit ignorans. Et in hoc casu dicit Aristoteles in libro IV Polticorum, quod legislator precepit tales plusquam alios puniri. Si autem dedit operam per rem licitam, que nullum peccatum fuit : tune dicit Damascenus, quod meretur veniam et ignoscenliam si aliquid facit ex tali ignorantia : talis enim ignorantia excusat, sicut si sic imsanus seipsum vel alium interficit.

Dividitur etiam ignorantia per causam materialem, sicut quando dividitur in ignorantiam juris, et in ignorantiam facti. Ignorantia juris dicitur, quando homo ignorat id quod scire tenetur, sicut mandata et precepta Dei secundum que debet regere vitam suam. Et hee ignorantia peccatum est omissionis et neminem excusat: quia et ipsa peccatum est, ut dicit Augustinus. Ignorantia autem facti est quando aliquis in hoc particulari facto decipitur ut unum credatur esse pro alio, sicut illud, Genes. xxix, 22 et seq., ubi Jacob cognovit Liam ut suam, suppositam sibi pro Rachel, et excusatur deceptus, sicut et ibidem, ¥. 25, dicit: Quare imposuisti mihi ? Quia in particularibus nemo potest esse satis cautus.

Dividitur etiam secundum causam formalem, sicut dicitur ignorantia affectata, vel non affectata. Et dicitur a/ ffectata, quando homo per affectum vult aliquid cum quo scientia stare non potest, sicut quod vult otiari quando deberet discere. Et affectata accusat. Non affectata autem dicitur simpliciter nescientia, que non excusat a toto, sed a tanto, ut dicit Augustinus.

Dividitur etiam secundum causam finalem, quando dicitur excusans, vel accusans.

Et per hance distinctionem patet solutio ad omnia objecta et quesita.

Ad primum ergo dicendum, quod quidam fuerunt qui dixerunt, quod omnis ignorantia ex toto excusat, propter objeclionem que inducta est. Sed quia hoc directe contra verba Augustini est, que ponuntur in textu et inducta sunt, non est sic dicendum : sed, sicut supra habitum est, distinguendum est de ignorantia: quia quedam est scilicet que in ignorante relinquit debitum sciendi, et hec peccatum est, et non excusat, sed potius accusat, ut dicit Augustinus. Et est quedam quae nullum debitum relinquit in ignorante, sed simpliciter dicit nescientiam quorumdam scibilium non debitorum sciri: et hac peena peccati est, et excusat.

Ad aliud dicendum, quod talis ignorantia nullum excusat ut sempiterno igne non ardeat, sed dicit quamdam excusabilitatem peccati, ut minus scilicet sit accusabilis quam si ex malitia fecisset : sicut dicimus peccatum in Filium excusabile, sed non peccatum in Spiritum sanctum : et iste est intellectus verborum Apostoli.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Glossa dicit peccatum ignorantie gravissimum, non pondere peccati: quia certum est, quod peccatum ex certa malitia, quod est peccatum in Spiritum sanctum, gravissimum est pondere peccali: sed dicit ipsum gravissimum periculo peccantis, quia ignorans non videt per quid revertatur cecus existens, et sic frequenter remanet in peccato: quod non facit qui peccat ex impotentia vel malitia.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus loquitur de ignorantia eorum que debent sciri : et ut patet per antedicta, illa accusat et aggravat, et est peccatum in seipsa. Et ideo dicit Augustinus, quod ad illius latebras non est confugiendum.

Eodem modo penitus respondendum est ad sequens : quia ista tria penitus unam habent solutionem.

Aliud quod ulterius queritur, dicendum quod ignorantia debitorum sciri, peccatum est, sicut jam dictum est. Et est exemplum quod antiqui ponunt, sicut si sacerdos ignoret ea que exiguntur ad officium sacerdotale, et sine quibus officium sacerdotale administrare non potest : et si Doctor ignoret que pertinent ad officitum sux doctrine. Et ideo dicitur, Jacob. m, 4 : Nolite plures magistri fiert, fratres mei, scientes guoniam majus judicium sumitis. Ubi dicit Glossa Augustini, quod "officium magisterii assumens in Ecclesia, et sacram Scripturam ignorans, non potest non peccare."

Id quod ulterius queritur, solvitur per prenotata secundum divisiones ignorantie.

Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod ignorantia que est pcena peccati, est simplex nescientia aliquorum scibilium que non relinquunt aliquod debitum sciendi: et de illis non tenet objectio.

Ad wm quod ulterius queritur, dicen- Ad quay dum quod Augustinus et Magister dividunt ibi ignorantiam, et dicunt ibi modos ignorantie penes causam materialem et formalem sumptas, et non penes causam finalem et efficientem. Et ideo hoc totum perfecte solutum est per distinctionem qu inducta est in principio solutionis. Est tamen adhuc ignorantia quedam, de qua dicit Aristoteles in If Ethicorum, quod omnis malus est ignorans ; sed hec est ignorantia practica, que est privatio recte electionis eorum que exiguntur ad opus rectum, quod est opus virtutum : quia cum practice scientia stent ad opus, ut dicit Philosophus, peccator semper errat in electione : et ideo dicitur ignorans.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 88