Text List

Quaestio 92

Quaestio 92

De sensualitate

QUAESTIO XCII. De sensualitate.

Membrum 1

Quid sit sensualitas

MEMBRUM I. Quid sit sensualitas ?

Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Magister, quod sensualitas est vis anime inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis exteriores sen sus, et appetitus rerum ad corpus pertinentium.

Et contra hoc objicitur: Motus enim qui intenditur in corporis sensus, duplex est. Aut enim intenditur in sensibilia accepta per sensus: et sic sensualitas non est nisi sensus communis, qui intenditur in sensata dividendo et componendo ea. Aut est motus qui intenditur in ea gue accipiuntur cum sensatis, sicut ovis figuram lupi accipit in sensu, et cum figura lupi accipit quod lupus est inimicus, et fugit. Et sic est de omni bus sensatis, quod semper accipiuntur cum eis que sunt convenientia vel inconyenientia: et sic vel fugiunt si sunt inconvenientia, vel appetunt si convenientia sunt: ef sic sensualitas non erit nisi estimativa.

2. Adhuc, Appetitus rerum ad corpus pertinentium duplex est. Quedam enim res ad corpus pertinentes sunt concupiscibiles : et in illas est motus concupiscibilis sive desiderii sensibilis. Quedam sunt nocive et inimice: et contra illas insurgit irascibilis. Videtur ergo cum omnia ista importet appetitus, quod non propriam de sensualitate dat definitionem quando dicit, quod sensualitas est quedam vis anime inferior que intenditur in corporis exteriores sensus, et appetitus rerum ad corpus pertinentium.

Sotuno. Dicendum, quod bona est definitio quam ponit Magister: sensualitas enim est una quedam vis communis qua exterior! motu sensibilium vel acceptorum cum sensibilibus illecebroso motu intenditur ad appetendum ea que carnis sunt, Lit hoc non est sensus communis, nec estimative: Sensus enim communis non nisi componit et dividit sensata particularia, ut dicat hoc album esse, hoc dulce. Aéstimativa autem non nisi estimat de amico vel inimico, convenienti vel inconvenienti, in quibus motibus nihil est illecebrosum et serpentinum quod pectore et ventre repat ad ijlicitum more serpentis.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod appetitus rerum ad corpus pertinentium dupliciter consideratur, scilicet ut simplex et naturalis : et sic est concupiscibilis vel irascibilis, que naturales sunt vires animee sensibilis appetitive. Omne enim animal, et omne animatum naturaliter appetit convenientia sibi, et fugit contraria, et insurgit, ut dicit Plato in Menone, contra inimica. Et sic isti motus simplices sunt concupiscibilis et irascibilis. Est etiam appetitus improbus ad illicitum, precipue in homine, qui serpentiva suasio est, quia pectore et ventre repit ad persuasionem illiciti et appetendum vel persequendum contrarium furiose, et non secundum rationem: et hic appetitus proprie est sensualitatis.

Membrum 2

Utrum sensualitas sit una simplex potentia, vel in se habens plures, scilicet concupiscibilem et irascibilem

MEMBRUM II. Utrum sensualitas sit una simplex potentia, vel in se habens plures, scilicet concupiscibilem et irascibilem?

Secundo queritur, Si sit una simplex potentia, vel in se habens plures, scilicet concupiscibilem et trascibilem ?

Et videtur, quod sic, quod contineat in se plures,

1. Ad sensualitatem enim pertinet secundum Magisirum omne illud ex quo est motus qui intenditur in corporis exteriores sensus, et appetitus rerum ad corpus pertinentium. Concupiscibilis et irascibilis non sunt nisi eorum que pertinent ad corporis exteriores sensus. Ergo videtur, quod concupiscibilis et irascibilis pertinent ad sensualitatem : et sic non est una sola et simplex vis, sed composita ex multis.

2. Adhuc, In concupiscentia homo communicat cum brutis: et cujus est actus, illius est potentia: ergo etiam in concupiscibili communicat : et eadem ratio est de irascibili: videtur ergo, quod hec insit secundum sensualitatem secundum definitionem qu preassignata est de sensualitate.

3. Adhuc, Iste vires secundum quod videtur dicere Damascenus in libro II de Fide orthodozra', ubi distinguit letitias, videntur distingui secundum passiones naturales, que sunt concupiscentia, gaudium, spes, trislitia, timor: ut scilicet concupiscentia sive spes sit de futuro delectabili, et gaudium sive letitia de presenti, timor sit fuga futuri mali, tristitia de presenti. He autem passiones precipue secundum Platonem non conveniunt nisi sensibili anime: dicit enim Plato, quod omnis delectatio est generatio in sensibilem animam: et cum opposita sint nata fieri circa idem, tunc necesse est, quod omnis tristitia sit generatio in sensibilem animam. Videtur ergo, quod hec omnia conveniunt et insunt secundum sensualitatem secundum Magistrum in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Lst autem sensualitas. Secundum enim definitionem quam ponit ibidem, tunc oporlet, quod omnes vires istas contineat. In omnibus enim est appetitus rerum ad corpus pertinenlium.

Sed contra hoc est, quod videtur nomen sensualitatis concernere in ratione sua motum ad illicitum: concupiscibilis autem et irascibilis secundum quod sunt sensibilis anime non movent nisi ad naturalem. Omni enim vivo est naturale appetere conveniens secundum naturam : et hoc est virtus concupiscibilis. Similiter omni vivo naturale est insurgere contra nocivum et inimicum et fugere illud: et sic videtur, quod hoc insit seeundum vitalem potentiam, et tamen tantum secundum sensualem.

Solutio. Dicendum, quod in veritate concupiscibilis et irascibilis, que moventur secundum impetum passionum, sunt partes sensualitatis, sicut probant objectiones inducte. Oportet enim in talibus primo malum vel bonum cum sensu accipere vel per sensum, secundo per sensum communem componere vel dividere cum aliis sensatis, tertio per imaginatio nem in se reducere, quarto per estimativam estimare estimatione convenientis vel nocivi : et sic tandem per concupiscibilem appetere, vel per irascibilem detestari vel fugere.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod hec secundum vitalem potentiam non insunt, sed secundum sensualem, nisi secundum eos qui dicunt, quod plante naturales habent sensus, sicut dicit Isaac : secundum illos enim hee naturaliter sunt in viventibus, et non secundum sensualem motum, sed secundum naturalem motum. Et dat signum: quia plante si fundatur ad radices aqua salsa, contrahuntur in radicibus ac si fugiant nocivum. Et si fundatur aqua dulcis mixta fimo ovium, dilatantur ad ipsum humorem ac si concupiscant ipsum.

Membrum 3

Utrum sensualitas habeat aliquid rationis

MEMBRUM III. Utrum sensualitas habeat aliquid rationis ?

Tertio queritur, Si habeat sensualitas aliquid rationis ?

Et videtur, quod non: quia 1. Ratio non est nobis communis cum brutis, sicut dicit Augustinus : sensualis autem motus nobis est communis cum brutis : ergo videtur, quod sensualitas nihil rationis participat.

2. Adhuc, Sensualis motus est rerum ad corpus pertinentium, ut dicunt Damascenus et Augustinus. Ratio non est corporum, sed abstractorum a formis corporalibus. Ergo videtur, quod sensualitas nihil participat rationis.

3. Adhuc, Motus sensualitatis semper est cum hic et nunc: rationis numquam, sed de his que sunt semper et ubique: ergo videtur, quod sensualitas nihil rationis participat.

Contra: 1. In libro I Sententiarum, distinct. XXIV, Magister dicit, quod sensualitas comparatur mulieri : vir autem et mulier equaliter rationales sunt, ut dicit Augustinus.

2. Adhuc, I ad Corinth. x1, 7, super illud: Mulier gloria viri est. Glossa: "Mulier per sensualitatem intelligitur."

3. Adhuc, Augustinus in libro XII de Trinitate, tractans illud, Faciamus hominem 1; etillud, Faciamus ei adjutorium simile sibi*, dicit sic: "Sicut in omnibus pecoribus non est inventum adjutorium simile viro, nisi detractum de illo in conjugium sui formaretur, ita menti nostra, qua supernam consideramus veritatem, nullum est ad usum_rerum corporalium, quantum nature hominis satis est, simile adjutorium ex anime partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo rationabile nostrum non ad unitatis divortium separatum, sed in auxilium societatis quasi derivatum, in sui operis dispartitur officium *." Ex hoc accipitur, quod si sensualitas tenet locum mulieris in matrimonio spirituali, sensualitas aliquid rationis habet.

4. Adhuc, Constat quod sensualitas motus est in quinque corporis exteriores sensus, et homo qui dicitur exterior, et participat rationem, est sicut interior non enim potest dici, quod homo exterior rationale animal non sit: quia sic etiam sequeretur, quod non esset homo: et si non esset homo, homo non esset homo exterior: ergo videtur, quod sensualitas participat rationem.

5. Adhuc, Augustinus in libro LXXXII Questionum : "Si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes : nam et ipsa molestiis sensibilibus que persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et ipse homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in _bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem *," Videtur ergo, quod sensualitas aliquid habeat similitudinis Dei : similitudo autem non est nisi secundum rationem : ergo aliquid habet rationis.

Contra : 1. In libro IL Sententiarum, distinct. XXIV, dicit Magister per verba Augustini, quod ibi incipit ratio, ubi nobis nihil commune est cum bestiis. In sensualitate communicamus cum bestiis. Ergo in sensualitate nihil est rationis.

2. Adhuc, Serpentinus motus est in sensualitate, qui nihil habet rationis: videtur ergo, quod sensualitas nihil habet rationis.

3. Adhuc, Sensualitas ad exteriorem hominem pertinet, ratio vero ad interiorem. Et de hoc dicit Apostolus, II ad Corinth. tv, 16: Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Ibi Glossa : "Quidquid nobis est commune cum pecore, exterior homo est."

Solutio. Dicendum, quod participare rationem dupliciter dicitur, scilicet ut per naturam, et ut per rationis suasionem et ordinem. Primo modo sensualitas non participat rationem, sed irrationalis motus est et cum impetu. Secundo modo participat rationem : quia suadetur et ordinatur a ratione. Et ideo Aristoteles in I Ethicorum dicit, quod irrationabile duplex est: et unum quidem suasibile ratione et ordinabile : et hoc est humanum, et est subjectum vitii et virtu tis: temperantia enim in concupiscibili est, fortitudo autem in irascibili. Unde etiam Augustinus dicit, quod sensualitas convertitur ad mentem, quia mente rationali suadetur et ordinatur, et obedit ad virtutis actum : et hoc modo participat ordinem rationis, et non aliter.

Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod iste metaphore de viro et muliere valde differenter accipiuntur in Scripturis. Et quando mulier sensualitas dicitur, a mollitie accipitur et a subjectione : quia sicut mulier viro, ita debet esse subjecta sensualitas ordini rationis: tamen proprie non dicitur mulier, quia non est in eadem connaturalitate cum viro secundum speciem, sed in eodem genere tantum, sicut bruta ejusdem generis sunt cum homine.

Ad aliud dicendum, quod mulier ibi iterum sensualitati attribuitur, in quantum sensualitas est ordinabilis ad rationem, et ut mollis subjecta est rationi quasi viro.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi proprie : et ideo secundum eum sensualitas non est mulier, sed inferior portio rationis, sicut inferius ostendetur.

Ad aliud dicendum, quod exterior homo pertinet ad sensualitatem, que nobis communis est cum bestiis, et non dicitur homo nisi ab ordinabilitate rationis, sicut omnia animalia in nobis et brutalia dicuntur humana, quia ordinantur ad rationem sicut ad formam constitutivam et specificam, sicut potentie ordinantur ad ultimam formam specificam et constitutivam.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus optime dicit, et in veritate sensualitas aliquid participat rationis et similitudinis divine in hoc, quod suasibilis est et ordinabilis ad rationem : sicut etiam diximus, quod figura corporis ad imaginem Dei pertinet in hoc, quod sursum erigit ad celestia contemplanda,

Ka que ulterius objiciuntur, concedenda sunt. Per naturam enim sensualitas nihil habet rationis, licet suasibilis sit a ratione et ordinabilis: et ideo ad individuam vitam matrimonii spiritualis (quod inter superiorem partem rationis est et inferiorem) non pertinet, nisi similiter sicut a principio constitutionis hominis tt creationis animalia bruta subjeeta sunt homini.

Membrum 4

Utrum in sensualitate sit vel non

MEMBRUM IV. Utrum in sensualitate sit vel non?

Quarto queritur, Si in sensualitate sit peccatum, vel non?

Et videtur, quod sic. 1. Ita dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nunc superest. "Non omne veniale peccatum geritur secundum rationem. Illud enim quod in solo motu sensualitatis existit, peccatum est quod non est secundum rationem."

2. Et ibidem, "Siin solo motu sensuali tantum peccati illecebra remaneat et teneatur, veniale ac levissimum peccatum est." Ex his accipitur, quod in sensualitate peccatum est: ergo in sensualitate peccatum est.

3. Adhuc, Ad Ephes. iv, 26, super illud : Irascimini, et nolite peccare, Glossa : "Surgit motus animi qui jam non est in potestate nostra, propter pcnam peccati: nisi ei consentiat ratio, permittit Apostolus irasci, quod est humana tentatio':" et constat, quod lo quitur de ira primo motu: et constat, quod ille in sensualitate est : ergo peccatum in sensualitate est.

Contra : 1. Vitium et virtus opponuntur. Sensualitas prout nobis communis est cum brutis, subjectum virtutis non est, quia etiamsi virtus sit in concupiscibili vel irascibili, non est tamen in eis, nisi prout ille potenti sunt ordinabiles a ratione et suasibiles, et secundum actum ordinate et persuase. Et hoc est quod dixerunt antiqui, quod virtus non est nisi in concupiscibili et irascibili. Ergo videtur, quod nec vitium sit in sensualitate secundum quod sensualitas est.

2, Adhuc, Peccatum est, ut dicit Augustinus in libro XXII contra-Faustum, dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Nihil tale confert sensualitas prout nobis est communis cum brutis. Ergo videtur, quod hoc medo non sit in sensualitate peccatum.

3. Adhuc, Augustinus in libro I Retractationum : "Peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum *." Voluntas non est in sensualitate. Ergo videtur,quod peccatum etiam non possit esse in sensualitate.

4. Adhuc, Peccatum in actu est corruptio speciei, modi, et ordinis in actu: talis modus, species, et ordo non sunt in actu nisi secundum rationem : ergo peccatum quod est corruptio modi, specie, et ordinis, non ponit in esse nisi in actu qui est secundum rationem: talis actus non potest inesse sensualitati que est nobis communis cum brutis : ergo in sensualitate tali non potest esse peccatum.

Solutio. Ad hoc satis responderunt antiqui bene distinguentes, quod peccatum dupliciter dicitur esse in aliquo, scilicet ut in subjecto, vel ut in principio sive origine. Si ut in subjecto, dixerunt quod peccatum non est in sensualitate prout nobis est communis cum brutis. Si ut in origine sive in principio: tunc potest accipi sensualitas dupliciter, scili~ cet antecedenter ordinata ad rationem, vel consequenter. Antecedenter, ut offe~ rens rationi delectabile conceptum : et hoc naturale est, et non peccatum, maxime quando accipitur sensualitas pro” potentia naturali, non ut corrupta vel infecta corruptione primi serpentis. Sed tunc incipit peccatum esse, quando ratio hoc accipit inordinate, et per hoc avertitur ab ordine recto, et sic peccatum magis est in ratione, quam in sensualitate. Non enim est in sensualitate nisi quasi materialiter, prout originatur motus ille ex corruptione sensualitatis : quod potius est poena primi peccali, quam peccatum. Peccatum enim ibi incipit esse, ubi fit aversio ab incommutabili bono : et hoc non est nisi secundum rationem. Et haec solutio bona est, et trahitur ex ipsis verbis Augustini, ubi distinguit gradus peccati, qualiter scilicet peccatum perficitur in nobis sicut in primis parentibus, scilicet suggestione sensualitatis sicut serpentis, et gustu inferioris partis rationis sicut mulieris, et consensu superioris partis rationis sicut viri. Et hee verba Augustini ponuntur in Litera libri ll] Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Idlud quoque pretermittendum non est,

Ad primum ergo dicendum, quod Ma- gister vocat ibi veniale peccatum motum primum, quinon est in sensualitate nisi sicut in corrupta origine: et sic potius est peena peccati, quam peccatum : quia, perfectam rationem peccati non habet, , eo quod etiam contra voluntatem sepe surgit in homine. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. vu, 10 et 14: Si autem. guod nolo, illud facio, consentio legi, | gquoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Glossa, hoc est, corruptio peccati.

Ad aliud eodem modo dicendum, quod non dicitur veniale et levissimum peccatum propter aliud, nisi quod procedit ex corruptela primi peccati, qua factum est, quod sensualitas non obedienter se habet ad rationem.

Ad aliud dicendum, quod Glossa dicit hoc quod dictum est. Dicit enim talem motum non esse peccatum, sed pcenam peccati: et non esse in potestate nostra, quia contra voluntatem sepe surget.

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit et veritatem concludit.

Ad aliud dicendum, quod talis definitio est mortalis peccati, quod perfectam rationem peccati habet: et non convenit primo motui, qui peena peccati est, et nihil habet de forma peccati, nisi in quantum ex corruptione primi peccati procedit.

Ad aliud dicendum, quod hoc etiam intelligitur de mortali peccato, et non de primo motu corruptionis antique, que sepe insurgit contra voluntatem.

Ad uLtimum dicendum, quod corruptio modi, speciei, et ordinis in actu perfecte non sunt nisi in mortali peccato. In veniali autem non sunt nisi in dispositione ad talem corruptionem. In primo autem motu corruptionis primi peccati non sunt nisi in initio materiali peccati, qui si perficiatur in ratione et voluntate, peccatum ponit in esse, quod est corruptio modi, speciei, et ordinis.

Ex dictis patet solutio cujusdam questionis quam quidam faciunt, licet non oporteret. Querunt enim, Quare Philosophi non pervenerunt ad cognitionem sensualitatis, prout hic disputamus de ipsa, et tamen pervenerunt ad cognitionem concupiscibilis et irascibilis et aliarum potentiarum motivarum, que nobis communes sunt cum brutis?

Hujus enim causa est, quia nos sensualitatis nomine potentiam accipimus et appetitum, qui serpentino suasu et deceptione se habet ad rationem : et hoc non cognoverunt Philosophi.

PrevBack to TopNext