Quaestio 97
Quaestio 97
Respectu quorum sit liberum arbitrium
Deinde ratione ejus quod dicitur in libro II Sententiarum, distinct. XXV, cap. Hoe autem sciendum est, queritur respectu quorum sit liberum arbitrium ?
Et queruntur duo, scilicet utrum respectu presentium, preteritorum, et futurorum, vel futurorum tantum ? Et secundo, Qui sunt actus liberi arbitrii?
Membrum 1
Utrum liberum arbitrium sit respectu praesentium, praeteritorum, et futurorum, vel futurorum tantum
MEMBRUM I. Utrum liberum arbitrium sit respectu praesentium, praeteritorum, et futurorum, vel futurorum tantum?
Ad primum dicit Magister, quod liberum arbitrium non-refertur ad prasens, nec preteritum, sed ad futura contingentia.
Szp contra hoc est, quod 1. Videtur liberum arbitrium esse causa secundum propositum et voluntatem : voluntas autem, ut dicunt Aristoteles et Damascenus, finis est : finis autem aliquando est presens, aliquando preteritus, et aliquando futurus: nihil ergo est dicere, quod liberum arbitrium respiciat futurum contingens, et non praesens, nec preteritum.
2. Adhuc, Ut dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus, liberum arbitrium est de his que sunt in nobis: ea que sunt in nobis aliquando sunt presentia, aliquando preterita, et aliquando futura: ergo liberum arbitrium aliquando est de presentibus, aliquando de preteritis, et aliquando de futuris.
3. Adhuc, In contingentibus et futuris, ut dicit Aristoteles in 1 Perihermenias, non est determinata veritas, neque falsitas. Si ergo liberum arbitrium tantum est de contingentibus futuris, non erit neque de veris, neque de falsis determinate, quod videtur esse inconveniens.
Solutio. Dicendum quod sicut dicit Magister, liberum arbitrium non est nisi de contingentibus et futuris. Et ratio est, guia liberum arbilrium non est nisi de operabilibus per nos, que sunt in nobis quoad facere vel non facere, et quorum nos domini sumus et causa. Presentia autem determinata sunt ad esse: preterita vero ad necesse fuisse. Et ideo nec presentia nec preterita se habent ad esse et non esse, sed ad esse tantum, propter quod consilium non est de illis, nec inquisitio. Consilium autem est, ut dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus, de operabilibus per nos, que et aliter possunt fieri. Et hoc idem dicit Aristoteles in II Ethicorum. Unde consilium non est nisi de contingentibus et futuris. Et ideo liberum arbitrium, cujus est eligere id quod ex consilio definitum et sententiatum est, ut dicit Damascenus, non est nisi de contingentibus et futuris. De necessariis enim, sicut si sol orietur cras, velnon, nullus consiliatur: quia hee subjacent necessario ordini causarum naturalium et essentialium. Similiter cum Deus sit causa omnium, de operibus Dei qualiter illa velit facere, vel non facere, nullus consiliatur : quia non sunt operabilia per nos. Sed de futuris et contingentibus et operabilibus per nos consiliamur qualiter fiant, ut finem propositum et intentum attingant: illa sunt futura contingentia possibilia per nos sic et aliter fieri.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntas est fints propositi et intenti, et ille semper est futurus et possibilis sic et aliter obtineri: sed finis acquisitus jam aliquando est presens, aliquando preteritus. Unde in argumento est fallacia accidentis : arguit enim ac si necesse sit idem subjecto et accidenti inesse : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod liberum arbitrium est de his que sunt in nobis: sed hoc est falsum quod assumit, quod ea que sunt in nobis, secundum quod sunt in nobis, sint aliquando presentia, aliquando preterita, sed semper sunt futura et contingentia : et quando sunt presentia et preterita, non amplius sunt in nobis.
Ad uttimum dicendum, quod liberum arbitrium est de his que neque vera neque-falsa sunt determinate: quia sicut dicit Aristoteles in V prime philosophiz, unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum. Operabilia autem per nos et contingentia nec se habent determinate ad esse, nec ad non esse, sed possibilia sunt sic et aliter fieri : et hocnon est inconveniens in his que subjacent libero arbitrio et consilio.
Membrum 2
De actibus liberi arbitrii
1. Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod "in libero arbitrio conjugate sunt et cognoscitive et animales et vitales virtutes : et cum ratione movente libero arbitrio appetit, et libero arbitrio vult, et libero arbitrio inquirit et scrutatur, et libero arbitrio judicat et disponit, eligit et facit impetum et agit’." Secundum hoc multi actus sunt liberi arbitrii.
2. Adhuc, Quecumque potentie sic se habent ad invicem, quod quedam sunt definientes alias, et quedam definite per alias, harum actus similiter se habebunt ad invicem, ita quod actus definientium sint in actibus definitarum. Ratio et voluntas definiunt liberum arbjtrium, maxime secundum Augustinum, secundum quod dicit, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Ergo vi~ detur, quod actus rationis et actus facultatis sint in libero arbitrio et actibus ejus.
3. Adhuc, Secundum Augustinum eligere est liberi arbitrii : eligere aulem est duobus vel pluribus propositis hoc illi vel illis preoptare : sed plura proponere cum sit cum collatione, et omnis collatio sit rationis, non potest esse collatio nisi rationis actus.
4, Adhuc, Objiciunt quidam antiquorum sic : Eligere est respectu veri et boni ; quia collatio est ad verum eliciendum. Bonum autem quod optatur in electione finis, est voluntatis : quia omnis appetitus rationalis voluntatis est, sicut dicit Damascenus sic: "Voluntas est rationalis appetitus :" et Aristoteles in JI Zopicorum : "Omnis voluntas in ratione est." Ergo videtur, quod actus liberi arbitrii qui est electio, duplicem habet finem, scilicet verum et bonum: verum est finis rationis, et bonum finis volun- tatis. In actu ergo liberi arbitrii sunt et actus rationis, et actus voluntatis.
Ulterius qaeritur, Si liberum arbitrium habet plures actus, quis sit principalis, et quis sit ordo inter illos?
Sorurio. Dicendum, quod sicut liberum arbitrium est una potentia, ponens tamen libertatem suam circa rationem et circa voluntatem principaliler, ita multos habet actus in quibus libertas ejus consideratur, sicut patet in auctoritate Damasceni inducta, iter quos tamen est unus principalis : quia necesse est, quod una potentia habeat unum principalem actum : et ille actus est electio, sicut vult Augustinus.
Ad primum ergo dicendum, quod non sunt multi actus propter hoc, quod multe# sunt potentie : sed propter hoc, quod libertatem ponit circa multas potentias, precipue circa rationem et voluntatem. Unde ex ratione est, quod arbitratur, quod judicat, quod disponit, quod sententiat, quod eligit : ex voluntate enim est, quod vult, et appetit, et impetum facit, et agit, et utitur.
Ad aliud dicendum, quod procedit et veritatem concludit : sed ita sunt in libero arbitrio quod circa has potentias ponit suam libertatem: et non ita quod constituant essentiam liberi arbitrii secundum quod potentia quedam est distincta et separata ab aliis.
Ad aliud dicendum, quod verissimum est, quod collatio rationis actus est, sed est circa que ponit liberum arbitrium suam libertatem, secundum quod liberum arbitrium est generalis potentia et generalis motor, libere utens aliis potentiis et actibus aliarum potentiarum.
Ad aliud dicendum, quod verum est finis rationis, et bonum finis voluntatis, et quod eligere respectu utriusque est: quia etiam est verum ut verum, et est verum ut bonum, secundum quod eliam dicit Philosophus, quod intellectus theoricus sive speculativus per extensionem fit practicus, sicut et ipsa potentia que et liberum arbitrium dicit, arbitrationem suam qué actus rationis est, extendit ad appetilum voluntatis. Et ideo duo que sunt in ipso ut fines,efticiuntur unum ‘re quando arbitratur de aliquo vero ut sibi bono.
Aviv quod ullerius queritur, dicendum quod electio principalis ejus actus est secundum Augustinum et veritatem.
Et ad id quod ulterius queritur de ordine, dicendum quod in actibus rationis qui dicuntur esse liberi arbitrii, ordo est secundum dispositionem et processum ab imperfecto ad perfectum : et in hoc ordine primum est inquirere, secundum est inquisita et inventa disponere, tertium disposita dijudicare, quartum dijudicata per sententiam determimare, quintum determinata eligere, qui actus perfectior est quatuor pracedentium. In actibus autem voluntatis etiam proceditur ab imperfecto ad perfectum: et sic primo occurrit appetere, secundo velle, tertio facere impetum, quarto agere in opere, quinto uti ad usum voluntatis sive referre ad exercitium.