Text List

Quaestio 96

Quaestio 96

De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

QUASTIO XCIV. De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria.

Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro Il Sententiarum, distinct. XXV, in illo cap. Est namque libertas arbitrii triplex, queritur de triplici libertate arbitrii, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria.

1. Et de libertate a necessitate dicit sic : "A necessitate et ante peccatum, et post eque liberum est arbitriam : sicut enim tunc cogi non poterat, ila nec modo. Ideoque voluntas merito apud Deum judicatur, que semper a necessitate libera est et numquam cogi potest. Ubi necessitas, ibi non est libertas : ubi non est libertas, nec voluntas, et ideo nec meritum. haec libertas in omnibus est tam bonis quam malis."

2. Adhuc, Bernardus in libro de Zibero arbitrio et gratia sic dicit : "Libertas arbitrii est a peccato, et a coactione, et a miseria." Et queritur, Qualiter ista divisio concordat cum prima quam ponit Magister ? 3. Adhuc, Bernardus, ibidem, "Libertas a coactione est liberi arbitrii ; libertas a peccato, liberi consilii : libertas a miseria, libertas complacili."

4. Adhuc, Bernardus, ibidem, "Libertas arbitrii est liberum velle." Ibidem, Bernardus : "Arbitrii est discernere quid liceat, consilii quid expediat, complaciti quid libeat."

5. Adhuc, Ibidem, Bernardus: "Arbitrii est liberum velle, consilii verum sapere, complaciti plenum posse."

6. Adhuc, Queritur de alia Sanctorum divisione, Augustini scilicet et aliorum, quod est libertas nature, et gratia, et gloriae.

7. Adhuc, Queritur de divisione Anselmi quam dat in libro de Libero arbitrio sic dicens, quod "libertas quedam est accepta, quedam non: et acceptarum quedam est cum rectitudine, quedam non : et illarum que sunt cum rectitudine, quedam sunt cum rectutidiamissibili, et quedam non." Queritur ergo de omnibus istis divisionibus, Penes quid sumantur, et quomodo reducantur ad idem? Divisio enim generis in species per commune univocum deberet dari: libertas autem videtur univoce de istis omnibus predicari.

Adhuc, Liberum a coactione sive de necessitate, sicut inducit Magister in preinductio capitulo libri HW Sententiarum, distinct. XXV, equaliter convenit bonis et malis in statu innocentiz, et in statu culpe, etin statu miserie, et in statu gloriae : libertas autem a culpa non equaliter, nec libertas a miseria.

Ratione hujus queritur, Si libertas sit amissibilis ?

Et videtur, quod sic : quia 1. Quod capit intensionem et remissionem, si multiplicentur cause remissionis et intendantur, videturin totum destrui posse : et sic libertas videtur posse destrui et amitli ex peccato et ex miseria.

2. Adhuc, Sic est in aliis qualitatibus que intenduntur et remittuntur : si enim album est nigro impermixtum, et albius nigro impermixtius, tantum potest misceri nigrum cum albo, quod destruatur. Et sic dicit Augustinus in libro VIII de Confessionibus *, de peccato, quod dum peccato non resistitur, fit consuetudo, et ex consuetudine tandem dura necessitas, qua homo tenetur in peccato. Sed in preinducto capitulo dicit Magister ex verbis Augustini quod ubi est necessitas, ibi non est libertas : et ubi non est libertas, ibi non est voluntas. Ergo videtur, quod libertas amissibilis sit per peccatum,

Solutio. Dicendum, quod divisiones libertatum que dantur a Sanctis, dupliciter accipiuntur, hoc est, ex duplici comparatione liberi arbitrii, Hoc enim potest comparari ad actus, et potest compari ad finem, Si comparatur ad actus: tunc datur illa divisio libertatis a coactione et a peccato et a miseria, et sicut dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. XXV, cap. ultimo, Libertas a necessitate sive a coactione est per naturam, Ex eo enim quod anima rationalis elevata est supra materiam corporalem, et non obligata ei, sed potius materia corporalis obligata est anime et movet et continet eam, habet libertatem a coactione in omnibus actibus suis, quos habet vel secundum arbitrium rationis vel secundum electionem voluntatis. Libertatem autem a peccato habet a gratia gratum faciente. Libertatem a miseria habebit a gloria in statu future beatitudinis. Si autem comparatur ad finem : sic datur divisio Anselmi, quia sic quedam hberlas est non accepta, sicut divina: quedam accepta, sicut creata in Angelis et hominibus : quedam cum rectitudine naturali data in conditione, sicut illa qu fuit in statu innocenti#, sicut supra dixit Magister in libro If Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Hie considerandum est. Illud utique adjutorium quo poterat primus homo manere si vellet. fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptione immunis, atque voluntatis rectitudo et omnium naturalium potentiarum anime sinceritas alque vivacitas. Si autem est rectitudo virtutis et gratia : tunc est rectitudo que est in statu gratia. Si vero est rectitudo elevans ab incurvatione miserie : tunc est rectitudo gloria.

Ad primum ergo dicendum, quod Magister ibi non describit libertatem que est a coactione et anatura, que equaliter est in bonis et malis. Et ratio hujus etiam est secundum grammaticos, quia dicitur a privatione simplici coactionis : privationes autem impossibile est accipere intensionem vel remissionem : quia unus non dicitur cecior altero, ubi omnes equaliter lumine privati sunt.

Ad aliud dicendum, quod divisio Bernardi omnino concordat cum divisione Magistri: quia libertas a coactione idem est cum libertate a necessitate et a natura: libertas autem a peccato ab utrisque ponitur equalis re, et libertas a miseria similiter. Duo enim sunt deprimentia’ facultatem hominis, peccatum scilicet, et peena. Et contra illa duo sunt remedia liberatoris, gratia scilicet sublevans a peccato, et gloria sublevans a pena.

Ad picrum Bernardi dicendum, quod hoc stat sicut jacet. Quia enim liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, propter hoc ad quosdam determinatur rationis actus, et ad quosdam actus voluntatis : et hoc intendit Bernardus, et non aliud.

Ulterius dicendum ad dictum Bernardi, quod cum dicit, quod arbitrii est Jiberum velle, determinat ad actum principalem libertatis qui est velle. Et cum dicit, quod arbitrit est discernere quid liceat, determinat arbitrium rationis ad finem ad quem datum est. Et similiter cum dicit, consili quid expediat, iterum determinat consilium ad finem ad quem datum est homini. Et similiter cum dicit, complaciti quid libeat, determinat complacitum iterum ad finem ad quem datum est homini.

Er sIMILITER in sequenti,uanumquodque istorum determinat ad finem : libertas enim est ad libere velle, consilium et inquisitio ad verum sapere, complacitum autem non est perfectum nisi in pleno posse quando potest quidquid vult et nihil ultra secundum rationem.

Ad id quod queritur de alia divisione, jam responsum est : quia est eadem cum ista, Libertas enim nature est eadem cum libertate a coactione, et libertas gratia eadem cum libertate a peccato, et libertas glorie eadem cum libertate a miseria.

De divisione Anselmi dicendum, quod data estin comparatione ad finem et causam. Acceptum enim et non acceplum dicta sunt par causam : rectitudo autem finis est libertatis. Et de his satis dictum est aupra in questione de definitione liberi arbitrii quam dat Anselmus.

Ad id quod queritur ulterius, Si hbertas sit amissibilis?

Dicendum, quod libertas a coactione numquam est amissibilis : quia a natura est : natura enim non tollitur per peccatum, sed vulneratur. Sed libertas a peccato amissibilis est per peccatum : et libertas a prima miseria amissibilis per miseriam pene eterne. Et quod damnati non possunt velle bonum, sed volunt malum, non est per necessitatem et coactionem, sed per extremam damnationem, qua obstinati sunt in malo. Ht de hoc etiam supra in definitione libert arbitrii data ab Anselmo sufficienter diclum est.

Ad uttimum quod objicitur, dicendum quod non est simile de libero arbitrio et aliis qualitatibus : libertas enim arbitrii naturalis est et data cum natura : et ideo non habet contrarium permiscibile sibi per que tolli possit. Aliae autem qualitates sunt passiones vel passibiles qualitates inferentes vel illate : et habent contraria quorum permixtione remitti possunt et intendi et etiam destrui per modum alterationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 96