Quaestio 98
Quaestio 98
De gratia
Membrum 1
An sit gratia
Ad primum objicitur certis viis : 1. Prima via est ex consideratione agentis primi, quod tante perfectionis est, ut dicit Augustinus, quod nihil supponit in facto, sed agit universum esse facti. Sicut patet in opere creationis, in quo nec supponit instrumentum, nec medium aliquod, sed totum perfectum creatum producit simul ex seipso. Ergo cum non sit minus, ut dicit Augustinus, justificare impium quam creare celum et terram, videtur quod gratia preter Deum in homine justificato nihil ponat. Et iterum videtur, quod gratia non sit aliquis habitus in anima justificati hominis: sed ab omnibus a quibus ponitur gratia, ponitur habitus infusus : ergo non est.
2. Adhuc, Objicitur ad idem secunda via sic, que accipitur ex consideratione dignitatis mentis humane, de qua dicit Augustinus', quod "inter mentem nostram et Deum nihil est medium." Si ergo nihil est medium, gratia non erit medium : et cum ab omnibus gratia ponatur medium inter Deum et mentem nostram, qua Deus contingitur menti nostre, videtur quod gratia nihil sit.
3. Adhuc, Tertia via objicitunt quidam sic, quod in spiritualibus agentibus non minus observatur ordo sapientia quam in corporalibus. In corporalibus autem natura que ordinata est, non agit per duo quod potest facere per unum, quia superfluum esset. Ergo nec in spiritualibus. Constat autem, quod Deus per seipsum potest gratificare hominem : ergo videtur, quod hoc non facit per mediam gratiam, quia superfluum esset, et nihil superfluum est in operibus divinis.
4, Adhuc, Ex simili quidam objiciunt. Dicunt enim, quod gratia, sicut dicit Chrysostomus, est lumen et splendor anime : et dicunt, quod sol spiritualis potentior est quam corporalis. Cum ergo sol corporalis per scipsum et non per medium illuminet aerem et mundum, videtur etiam quod sol divinus per seipsum et non per medium aliquod illuminet animam. Et hoc confirmant per dictum Hugonis de sancto Victore in commento super hierarchiam Dionysii dicentis : "Sicut non sumus creati nisi per ipsum, ita in recreatione et beatitudine nihil sistet nos usque ad ipsum. Tollantur igitur qui ponunt media theophaniarum suarum inter nos et Deum: quia non stabit cor nostrum nisi ad Deum immediate perveniat." Hoc etiam confirmant per dictum Augustini in libro I Confessionum, qui sic dicit : "Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te?."
5. Ad idem objiciunt deducendo ad inconveniens. Dicunt enim, quod si medium est gratia inter nos et Deum, cum medium dicatur participatione extremorum, oporteret quod gratia aliquid ex nobis haberet : quod valde inconveniens est : ex nobis enim nihil est unde placeamus Deo.
6. Adhuc, Objiciunt ex opere beatificalionis et glorificationis, quod (dicunt) Deus sine aliquo medio operatur per seipsum : ipse enim solus est beatitudo nostra, vita nostra, gloria nostra. Cum ergo etiam opus creationis faciat per seipsum sine medio, videtur quod opus recreationis etiam faciat sine medio : quia sic erit conformitas inter opus creationis, recreationis, et glorificationis.
7. Adhuc, A simili objiciunt. Dicunt enim, quod gratia qua miles efficitur acceptus regi, nihil ponit in milite, sed potius in rege bonam voluntatem quam habet ad militem. Ergo a simili gratia qua homo efficitur acceptus Deo, nihil ponit in homine, sed in Deo. Iste rationes sunt Pelagianorum qui annihilant gratiam. ‘
8. Adhuc, Objiciunt etiam quasdam alias ratiunculas modicum valentes sic : Si gratia aliquid est in homine, constat, quod creata est : sed omnis creatura vanitas est ; cum ergo per gratiam homo conjungitur prime veritati et Deo, sequeretur quod homo per vanitatem conjungeretur Deo: quod valde absurdum est, ut dicunt. Et ideo Pelagius dixit, quod homo ex seipso habet unde placeat Deo. Quod valde absurdum est, et contra omnes auctoritates Sanctorum est.
1. Quod dicit Apostolus, I ad Co rinth. xv, 10: Gratia Dei sum id quod sum. Si ergo gratia Dei est id quod est in beneplacito Dei, oportet quod gratia qua illud esse est in nobis, formaliter aliquid sit, sicut esse nature si est in nobis, oportet quod aliqua forma sit in nobis qua illud esse perficitur in nobis.
2, Adhuc, Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Acceptum autem in nobis de plenitudine Christi, non potuit esse nisi creatum aliquod in nobis. Ergo gratia aliquod creatum est in nobis.
3. Adhuc, Si infinite distantia debeant conjungi, oportet quod hoc sit per potentiam ejus quod est infinite potentie, ila scilicet, quod id quod est finitum in potentia, accipiat aliud ab eo quod est infinite potenti unde conjungatur ei. Sed Deus et homo in infinitum distant, et non conjunguntur nisi per gratiam gratum facientem. Necesse est ergo, quod homo qui cst finite potentiae, accipiat habitum gratiae a Deo, unde conjungatur ei, cum virtute propria non possit ei conjungl.
4. Adhuc, Deus in omnibus est essentialiter, presentialiter, et potentialiter, et in sanctis est per inhabitantem graliam. Si ergo inhabitans gratia nihil esset speciale in sanctis, non differret modus quo est in sanctis, a modo quo est in omnibus: quod valde inconveniens est: quia modus quo operatur in sanctis ad meritum vile eterne, valde differens est a modo quo operatur in omnibus ad rerum conservalionem et gubernationem.
Solutio. Dicendum, quod gratia est aliquid creatum in homine. Est enim habitus, qui (sicut dicit Magister in Littera) est fides operans per dilectionem. Que gratia dicitur, eo quod est similitudo bonitatis divine, qua Deo per id quod suum est reconciliamur et unimur.
Ad primum ergo dicendum, quod gratia est habitus infusus nobis, qui nos gratos facit Deo, et opus nostrum per informationem gratum reddit, et dat ei efficaciam merendi vitam eternam. Nec est simile de hoc quod objicitur de opere creationis : quia opus creationis fundatur super nihil, et ideo sola omnipotentia Dei perficitur. Opus autem recreationis sive gratificationis fundatur super hoc quod jam perfectum est in natura, quod per seipsum elevari non potest ad conjunctionem Dei, et ideo indiget aliquo dono quod ex Deo accipiat, quo elevetur ad inhabitationem divinam, quo Deo paretur locus in nobis sicut in templo.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, guod inter mentem nostram et Deum nihil medium est, hoc intelligitur de medio sistente nos, ita quod non perveniamus usque ad ipsum, sicut patet in verbis Augustini et Magistri Hugonis introductis. Sed potest esse medium ex parte nostra, tale scilicet quod sit medium elevans potentiam nostram ut habitus perficiens potentiam merendi, quo procedimus et elevamur usque ad ipsum : per hujus enim ascensiones cantamus canticum graduum, ut dicit Augustinus, quo ascendimus ad ipsum : ut sit verum quod dicitur de nobis in Psalmo txxxit, 8: bunt de virtule in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
Ad aliud dicendum, quod illa via procedit super quoddam falsum, scilicet quod Deus indigeat medio: hoc enim falsum est. Medium autem quod est ibi, videlicet gratia et habitus, est propter nos : quia scilicet in nobis nihil invenit Deus quo digni sumus inhabitatione sua. Hoc est enim donum Spiritus sancti,cum quo scilicet ipse Spiritus in nobis est, sicuf dicitur, ad Roman. viu, 15: Sed accepistis spiritum adoptions filiorum, in guo clamamus: Abba (Pater), Et ibidem, ¥. 16 : Ipse entin Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filit Dei. Oportet igitur, quod gratia sit gratum faciens que format nos in filios Dei.
Ad aliud dicendum, quod falsum sup ponitur in simili quod inducunt. Sol enim per seipsum non illuminat mundum, sed per lumen quod effluit ab ipso, quod est intentio et similitudo solis. Et similiter sol divinus per lumen gratiz quod influit anime, illuminat animam et gratificat eam. Et quod affirmant per dictum Hugonis, patet quod nihil valet : quia hoc medium non est medium sistens, sed elevans et promovens ad conjunctionem Dei.
Ad dictum Augustini dicendum, quod Deus fecit nos ad se, ut alibi et extra ipsum locum quietis non haberemus, nec finem dilectionis poneremus nisi in ipso : et ideo etiam inquietum est cor nisi illue perveniat : sed non fecit nos tales, quod per nos possemus ascendere, sed adjutorio gratie ipsius : et ideo oportet gratiam esse in nobis, et aliquid a Deo acceptum. Et hoc est quod dicitur, If ad Corinth. in, 3: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
Ad aliud dicendum, quod medium non semper dicitur participatione extremorum equaliter : hoc enim non dicitur nisi de medio quod per compositionem est medium : sed est medium coadjuvans et perficiens ad actum perfectum, sicut virtus est medium per omnia ad actum perficiens. Et hoc modo gratia est medium ;: et ideo non oportet, quod aliquid habeat de nostro, sed totum quod est, habet de Deo : ideo virtute illius operatur operationem perfectam ad meritum.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio eliam supponit falsum quantum ad opus glorificationis : quia in opere glorificationis ad hoc quod gloriticemur in ipso Deo, exigitur quod in anima sint habitus, qui dicuntur dotes anima et corporis, quibus elevantur corpus et anima, ut in Deo possint beatificari et glorificari sicut in per se objecto beatitudinis et glorie.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de milite et rege, et Deo et homine : quia miles ex se potest aliquid habere et facere quod placeat regi: homo autem ex se non potest habere et facere quod placeat Dea, sed oportet, quod totum ex divino munere accipiat : propter quod etiam Socrates et Plato dixerunt in libro Mennonis, quod virtutes tam intellectuales quam morales non sunt ab homine, nec efliciuntur in homine per assuetudinem vel doctrinam, sed sunt Dei dona.
Ad vuttimum dicendum, quod licet omne creatum in quantum creatum vanitas sit, tamen gratia gratum faciens nullo modo vanitas est, sed veritas : licet enim mutabile sit in quantum creatum et vertibile, ut dicit Damascenus, tamen ex hoc quod est similitudo virtutis, veritatis, et bonitatis divine, cum qua Deus inhabitat in Sanctis, multum conjungitur veritati, et amittit vanitatem, et sic conjungit hominem cum Deo et Deum homini.
Membrum 2
Quid sit gratia re, utrum scilicet substantia, vel accidens
Et ad hoc objicitur sic : 1. Gratia est habitus infusus : et omnis habitus est qualitas : ergo gratia est habilus et accidens.
2. Adhuc, Gratia est forma in anima, assimilans hominem bonitati divine : hoc non potest esse nisi sit forma habitualis : ergo gratia forma habitualis est.
3. Adhuc, Constat, quod gratia non perficit in esse, sed in bene esse : sed si esset forma substantialis, perficeret in esse : cum ergo non perficiat nisi secundum bene esse, sequitur necessario, quod sit forma accidentalis.
4. Adhuc, Omne quod est de consequentibus esse, de genere accidentium est : gratia est de consequentibus esse, non enim datur gratia nisi existenti : ergo videtur, quod de genere accidentium est.
1. Omne quod mutat subjectum in se salvatum unum el idem, substantia est et hoc aliquid : gratia sic mutat subjectum : ergo videtur, quod gratia sit substantia et hoc aliquid. Primam dicunt esse per se manifestam. Srcunpam probant per id quod dicitur, I Reg. xvi, 14, ubi dicitur, quod spiritus Domint recessit a Saul : quod non dicitur, nisi propter gratiam que recessit ab eo. Probant etiam per hoc quod dicitur, Numer. x1, 17, ubi dicitur : Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, seilicet septuaginta viris. Constat enim, quod non potest unum et idem septuaginta viris dividi, nisi substantia continua divisibilis.
2. Adhuc fortius objiciunt, dicentes quod secundum quamlibet speciem qualitatis potest fieri alteratio : secundum gratiam non fit alteratio, sed perfectio nature : ergo videtur, quod gratia non sit qualitas accidentalis. Prima probatur ex hoc, quod qualitas non confert esse substantiale, sed accidentale. Sxcunpa expresse scribitur in VI Physicorum, ubi dicitur, quod cum ex ignorante fit sciens, et ex non virtuoso virtuosus, non est alteratus, sed perfectus. Et si hoc est verum de habitibus acquisitis, multo magis verum est de habitibus infusis.
Soxurio. Dicendum, quod revera gratia habitus est et qualitas perficiens hominem ad opera meritoria, que sunt digna vita eterna, quam Deus operatur in nobis sine nobis, que informat voluntatem -preveniendo ut possit in opera meritoria. Quia sicut habitus virtutis elevat potentiam ad hoc quod possit in actum virtutis perfectum, ita habitus gratie et elevat animam operantem et opus ejus, ut efficiatur meritorium vite zterne. Unde homo ex se non potest habere gratiam, sed ex gratuito dono Dei : quia nec potest esse ab homine et in homine quod dignum sit vita eterna : sed oportet, quod accipiat ex gratuito dono Dei, cum quo inhabitet eum Deus, qui solus potest in talia opera meritoria. Et de hoc multum notatum est in primo libro de processione temporali Spiritus sancti.
Ad hoc quod in contrarium objicitur primo, dicendum quod gratia in seipsa salvata non mutat subjectum, sed dicitur mutare subjectum, quando effectus ejus apparet in diversis: et sic ab uno dicitur propagari in alium. Et sic loquuntur auctoritates inducte ad probationem minoris. Sic enim tollitur spiritus Moysi, et datur septuaginta viris.
Ad aliud dicendum, quod alteratio duobus modis capitur, scilicet ab aliter se habere, et ab alleratione proprie dicta que fit secundum quale fluens, ut dicit Avicenna, quod est passio vel passibilis qualitas inferens vel illata : quae alteratio proprie dicitur, et est motus corruptibilis. Primo modo bene fit alteratio secundum gratiam, et non secundo modo.
Et quod dicit Philosophus, quod mutatus secundum virtutem intellectualem vel moralem non est alteratus, sed pertectus, ideo dicit, quia talium habituum perfectiones sunt secundum perfectionem naturalem, et ideo alteratus sic non dicitur alteratus, sed perfectus proprie, sicut et felicitas dicitur operatio perfecta et non impedita secundum propriam et connaturalem virtutem hominis. Omnes enim tales perfectiones virtutum intellectualium et moralium, perfectiones nature sunt : quia natura apti sumus eas suscipere et potentes : licet perfectio completa in acquisitis virtutibus intelleclualibus sit ad doctrinam, et in moras libus ad assuetudinem, et infusis sit a Deo gratiam infundente, et sunt ad perfectionem nature. Et Tullius diffiniens virtutem dicit, quod "virtus est habitus in modum nature rationi consentaneus."
Membrum 3
Quid sit gratia definitione
3. Adhuc, Augustinus in libro de Correptione et gratia : "Gratia est habitus totius vite universaliter ordinativus."
4. Adhuc, Super illud Psalmi cm, 15: Ut exhilaret faciem in oleo, dicit Glossa: "Gratia est quidam nitor anime concilians sanctum amorem."
5. Prepositivus et alii antiqui Magistri sic definierunt eam : "Gratia est habitus infusus, divine bonitati et charitati similis, gratum faciens habentem, et opus ejus gratum reddens."
Contra PRIMAM oObjicitur sic : Sanitas mentis non fit nisi universaliter pulsa infirmitate tam culpe quam pene : gratia non pellit penam, pcenas enim multi habuerunt Sancti, qui tamen in gratia perfecti fuerunt, sicut et ipse Christus : ergo videtur, quod male definitur quando dicitur, quod gratia sit sanitas mentis. Similiter non bene dicitur delectatio cordis, ut videtur : delectatio enim potius videtur esse fructus Spiritus, quam gratia secundum se.
1. Per hoc enim quod dicitur, Divine misericordie donum, nihil specificatur de gratia : quia etiam naturalia dona sunt dona divine misericordiz.
2, Adhuc etiam per hoc quod dicitur, Per quod est exitus bone voluntatis, non specificatur gratia a virlute : quia per quainlibet virtutem fit exitus bone voluntatis in opus perfectum : et sic gratia non esset aliud quam virtus : quod non est verum, quia gratia est forma virtutis, ut dicit Augustinus : et forma non est formatum essentialiter.
Habitus enim vite universaliter ordinativus non potest esse unus, sed est universitas virtutum tam infusarum quam acquisilarum:et sic gratia non esset nisi universitas virtutum : quod omnino falsum est, quia gratia est que informat virtutes ut grate sint, et sine qua grate esse non possunt.
Avouuc, Contra quartam objicitur sic : 1. Nitor proprie refertur in spiritualibus ad intellectum : gratia autem tam in intellectu quam in affectu est : non ergo bene definitur per nitorem.
2. Adhuc, Concilians sanctum amo- rem est charitas : et si charitas est concilians sanctum amorem, tunc gratia non est nisi charitas : quod falsum est, quia divisiones gratiarum multe sunt, sicut dicitur, J ad Corinth. xu, 4: et sic gratia in genere non potest esse sola charitas.
Si enim gratia est donum et habitus gratum faciens habentem, et opus ejus gratum reddens : tune videtur, quod per. ea que ponuntur in definitione, determinari debet gratia : et hoc non videtur convenire : quia per hoc quod est donum Dei, a nullo alio distinguitur, sed simpliciter in genere ponitur. Similiter per hoc quod dicitur, gratum faciens habentem, non videtur distingui : quia omne donum signum est gratitudinis divine : quia non daret, nisi gratus esset, Similiter per hoc quod dicitur opus egus gratum reddens, non distinguitur a virtute quia virtutis proprium est ut opus reddat gratum et bonum,
Avuvc, Una objectio communis est: quia unius rei unicum est esse : sed definitio dicit esse: ergo unius rei unica est definitio. Queratur ergo, Penes quid sumantur tot definitiones ?
Solutio. Ad hoc ultimum primo respondendum est, quod unius rei unica est definitio que datur per essentialia rei: sed multe sunt assignaliones diffinitive, que dantur etiam per effectus diversos et per causas diversas rerum, et per propria rerum que conveniunt ut accidentia propria et convertibilia cum re. Propter quod etiam demonstrationes non fiunt tantum per definitionem et causam propriam, sed etiam per signum quando convertitur cum causa. Et sic diverse dantur assignationes de gratia,
Prima enim que est Chrysostomi, datur per proprium effeclum gratie duplicem, qui est sanitas mentis,et delectatio cordis.
Ad id quod objicitur de sanitate, que non efficitur nisi universaliter pulsa in firmitate, diceadum quod dupliciter universaliter pellitur infirmitas, scilicet in effectu, et in causa. In effectu gratia universaliter non pellit infirmitatem, sicut objectum est : sed in causa universaliter eam pellit, eo quod omnis infirmitas generaliter causatur a peccato. Unde Hieronymus : "Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt." Et Gregorius : "Nulla nocebit adversitas, si nulla dominelur iniquitas." Et ambo fundant se super Psalmum cu, 3: Que propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, quit sanat omnes infirmitates tuas. Unde cum gratia universaliter tollit peccatum, universaliter tollit infirmitatem : et ideo dicitur sanitas mentis. Delectatio autem cordis dicitur : quia dicunt Aristoteles in X Ethicorum,et Michael Ephesius ibidem in commento, et etiam Aspasius, quod delectatio proprie nihil aliud est nisi diffusio nature in operatione propria secundum naturam facta. Et ideo etiam illa delectatio non habet contrarium, sicut est in contemplatione theorematum. Et quia gratia per dulcedinem bone voluntatis conjungit Deum homini in quo summa delectatio est et gaudium, ideo dicitur delectatio cordis.
Ad iLnam que est Isidori dicendum, quod illa datur per causam propriam gratie : quia tantum donum sicut est gratia, non potest esse nisi optime voluntatis Dei : per hoc enim confertur nobis summum bonum ut inhabitet in nobis. Et cum dicit, Per quod sit exitus bone voluntatis, non accipit voluntatem pro una speciali potentia, sed potius, sicut dicit Anselmus, secundum quod voluntas est motor omnium potentiarum anime universalis : quia omnes moventur ad libitum voluntatis : et sic non terminatur virtute, sed gratia generaliter : quia talis bone voluntatis exitus bonus non est, nisi per gratiam.
Ad 114M que dicitur esse Augustini, dicendum, quod illa datur per proprium effectum : effectus enim gratia proprius est, vilam totam universaliter ordinare ad Deum. Et in hoc differt ab universalitate virtutum : quia virtus non ordinat nisi ad actum et potentiam : gratia autem ordinat universaliter et totum hominem ad Deum.
Ina autem que accipitur de Glossa super Psalmum cit, 15, datur per proprium effectum gratie. Nitor enim consistit in pulchritudine ex conformitate ad primum pulchrum quod facit gratia. Sanctus amor autem precipue in charitate perficitur ex gratia, secundum quod est conformitas summi boni ad bonum quod est in anima per gratiam. Et sic patet solutio objectionis de charitate facle.
Ad osBJECTUM contra quintam et ultimam, dicendum quod illa videtur magis propria esse de gratia quam alie : et per ea que in ea ponuntur, distinguitur ab aliis, sicut distinguitur diffinitum per partes definitionis. Per hoc quod dicitur, Habitus infusus, distinguitur ab habitibus acquisitis. Per hoc quod dicitur, Divine bonitati similis, distinguitur ab habitibus particularibus, qui non universaliter assimilant nos divine bonitati, sed cuidam, sicut sapientia veritati, fortitudo potenti, et sic de aliis : sed gratia universaliter assimilat nos divine bonitati, et propter hoc consequenter gratum faciens habentem, et opus ejus gratum reddens. Unde dicitur in libro de Laudabilibus bonis, quod justitia est habitus, qui est in tota anima : pruden-’ tia autem est secundum partem que est ratio, temperantia aulem est secundum partem concupiscibilis, fortitudo vero est secundum partem que est irascibilis. Ita gratia est universalis infusus habitus, qui diffunditur in tota anima etin omnibus viribus ejus et in omnibus operibus, et omnia facit grata Deo, et confert virlulem merendi vitam e#ternam : quia per talem gratiam Deus inhabitat in Sanctis et in bonis hominibus. Et hoc est quod dicitur, Jad Corinth. xv, 10: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fui.
Membrum 4
Cui insit gratia primo et per se, utrum scilicet potentiae, vel substantiae animae
1. Dicitur enim gratia operans et cooperans : opus autem respicit potentiam : ergo videtur, quod gratia imsit per potentiam.
3. Adhuc, In Littera dicitur, quod prevenit voluntatem, et informat ut velit: voluntas autem potentia est: ergo videtur, quod insit immediate secundum potentiam.
Contra : In definitione preinducta dicitur, quod gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit. Ergo videtur, quod immediate inest secundum subjectum habentis, et per illud etiam inest potentiis.
Solutio. Dicendum, quod gratia est universalis habitus, informans et subjeclum et potentias omnes et opera, per quam Deus inhabitans in sanctis omnibus influit vim merendi vitam eternam : quam vim sine Deo habere non possent : quia hec virtus infinita est, que non convenit nisi Deo. Et ideo dicitur, Isa. xxvi, 12: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Et, Joan. xv, 5: Sine me nihil potestis facere. Et ibidem, Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.
Ab primum ergo dicendum, quod verum est, quod opus respicit potentiam radicatam in essentia: et ideo etiam habitus gratiae refertur ad essentiam.
Ad aliud eodem modo respondendum est, quod velle facit et currere facit: sed utrumque refertur ad essentiam in qua radicatur potentia. Et ideo habitus gra~ tiae ad essentiam refertur. Aliter enim est de hoc habitu gratiz, et aliter de habitibus virtutum particularium. Virtutes enim particulares perficiunt ad actus determinatos : gratia autem gratum faciens perficit actus ipsos, et operantes in comparatione ad Deum, ut scilicet et operans acceptus sit, et opus ejus acceptum. Sapient. iv, 10: Placens Deo factus est dilectus. Placens enim Deo est per gratiam: et ideo ipse fit dilectus, et opera ejus. Et hoc est etiam quod dicit Augustinus contra Julianum Pelagianum : "Cooperando Deus in nobis perficit quod operando incipit: quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens."