Quaestio 102
Quaestio 102
De gratia tria quaeruntur
Deinde, Querendum est de hoc quod dicitur in illo cap. St vero queritur, Quomodo ipsa gratia preveniens mereatur augeri1 ?
Et queruntur tria in capite illo. Primum est, Qualiter gratia augetur? Secundum, De divisione bonorum quam ibidem dat Augustinus. Tertium, Si virtute aliquis male possit uti ?
Membrum 1
Qualiter gratia augetur
Ad primum objicitur sic : 1. Augeri non potest nisi quod habet quantitatem : sed gratia et virtus nullam habent quantitatem : ergo videtur, quod augeri non possunt.
2. Adhuc, Jam habitum est paulo ante, quod hominis damnati per peccatum duo sunt status, scilicet ante reparationem, et post reparationem. Et ante reparationem necesse est eum peccare damnabiliter, post reparationem vero venialiter. Uterque status facit ad diminutionem gratiae et virtutis, et non ad augmentum. Ergo nullus status hominis est in quo gratia et virtus possint augeri in ipso : in hoc ergo non potest augeri virtus et gratia.
Contra : 1. Profectus meriti est in homine : profectus meriti auget bonum gratia et virtutis : ergo videtur, quod gratia et virtus continue augentur in sanctis.
2. Adhuc, Luc. u, 52: Et Jesus profictebat sapientia, et extate, et gratia apud Deum et homines. Non potest hoc intelligi de Jesu in propria persona : quia ab instanti conceptionis propter unionem divinitatis plenus fuit omni gratia, et crescere non potuit: oportet ergo, quod intelligatur per effectum in sanctis : videtur ergo, quod incrementum accipiat gratia et virtus in homine : ergo gratia et virtus augentur.
1. Omnis enim perfectio est ad_ aliquem terminum : ad summum gratia et perfectum nemo venit: videtur ergo, quod nemo in hac vita perfectus potest esse.
2, Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod "perfectum est cui nihil deest:" sed nemo est cui nihil desit in gratia: detur ergo, quod nihil perfectum sit in hac vita.
3. Adhuc, Jacobi, m1, 2: In multis offendimus omnes. Si hoc dicit Aposto lus dese, multo magis de aliis est verum. Videtur ergo, quod in nullo gratia perfecla est.
CONTRA: Ad Hebr. v. 14 : Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad diseretionem boni ac mali.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus et in Litlera ponitur, gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est perfectio : corporalis, et spiritualis : et duplex est quantitas, ut dicit Augustinus in libro de Quantitate anime, scilicet corporalis, et virtualis. Que corporaliter augentur, augentur secundum quantitalem corporalem divisibilem. Que vero spiritualiter et virtualiter augentur, augentur secundum quantitatem virtualem dupliciter : vel secundum recessum a contrario et secundum accessum ad terminum, secundum quod dicit Auctor libri Sex principiorum ', quod albius dicitur nigro impermixtius secundum recessum a contrario : et dicitur etiam albius sive lucidius secundum accessum ad hoc quod est in termino albedinis cujus est prima nominis impositio, quod hoc vere dicitur album.
Dicendum ergo, quod gratia non augetur corporali augmento, sed spirituali : et augetur per accessum ad terminum, id est ad vere bonum cui nihil admixtum est de malo: quia illi vere imponitur nomen gratiz, et illud vere dicitur bonum, et assimilatur primo bono magis inter bona, de quo dicitur, Marc. x, 17: Nemo bonus, nisi unus Deus ?. Ht sic magis bonum est quod magis assimilatur prime bonitati. Et hoc est bonum gratia.
Ad aliud dicendum, quod est augmentum proportionatum statui, et est augmentum simpliciter. Augmentum pro portionatum statui hominis potest accipere homo ex merito : augmentum puritatis simpliciter non potest homo accipere in hac vita : quia dicit Joannes in prima canonica, 1, 8: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc., et Proverb. xx, 9: Quis potest dicere ? Mundum est cor meum, purus suma peccato ? nec infans cujus vita unius diei est super terram : quia ad minus habet originale. Et super illud Augustinus : "Si omnes sancti et sancta convenirent et dicerent, quia peccatum non habemus, seipsos seducerent, et in ipsis veritas non esset. Excepta beata Virgine, de qua cum de peccatis agitur, propter honorem Domini Nostri Jesu Christi nullam volo haberi questionem." —
Unde ad id quod objicitur de veniali, de quo non potest homo sibi cavere etiam post reparationem, dicendum quod veniale non excludit gratiam, nec gratia incrementum : quia non est simpliciter peccatum, sed ad peccatum tantum dispositio.
Ad id quod ulterius querilur de perfectione gratie, dicendum quod perfectio duplex est, simpliciter scilicet, et proportionata statui. Nemo simpliciter est perfectus, nisi solus Deus : secundum modum autem status sancti possunt esse perfecti, quibus nihil deest de his que pertinent ad statum virtutis et meriti.
Av axiup dicendum, quod nihil ita simpliciter perfectum est cui nihil desit preter Deum: sed multa sunt ita perfecta, quod nihil deest eis de his que pertinent ad statum merili. Et hoc est quod dicitur, I ad Corinth. 1, 5 et seq., in Glossa et in textu : In omnibus divites acti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil desit vobis in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christt, gui et confirmabtt vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domint nostri Jesu Chrisit.
Ad uLtimuM dicendum, quod Apostolus dicit, quod desit ei et aliis perfectio simpliciter, et non secundum statum.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod Apostolus ibi loquitur de perfectione status, quo multi sunt perfecti : cum nihil desit eis de his que pertinent ad meritum. Ad Philip. m, 12: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo comprehendam in quo comprehensus sum a Christo Jesu.
Membrum 2
De divisione bonorum in magna, minima, et media
Dicit enim, quod species quorumlibet corporum minima bona sunt, sine quibus recte vivi potest. Virtutes autem quibus recte vivitur, magna bona sunt. Potentie vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt.
Videtur autem, quod hec divisio insufficiens sit : 1. Multa enim alia sunt bona que referuntur ad bonam vitam preter ista, sicut sunt bona fortune, de quibus dicit Aristoteles in primo Ethicorum, quod organice deserviunt ad felicem vitam, sive ad felicitatem.
2. Adhuc, Bona fortune vicinius videntur se habere ad felicitatem quam species corporum : quia, sicut dicit Aristoteles ibidem, species corporum non nisi decorant beatitudinem: bona autem fortune organice deserviunt: et vicinius est quod organice deservit, quam id quod decorat solum.
3. Adhuc, In bonis magnis que sunt virtutes, multe sunt differentia. In his enim est virtus theologica, virtus consuetudinalis, et donum Spiritus sancti : et in virtute consuetudinali est bonum in genere, bonum circumstantie, et bonum virtutis, de quibus omnibus nullam facit mentionem Augustinus : et sic videtur esse diminutus.
Solutio. Dicendum quod bona que enumerat Augustinus, non enumerantur secundum diversitates generum vel specieruin, sed secundum quantitatem, bonitatis qua faciunt ad rectam vitam et bonum usum : et ideo dividit in magna, minima, et media: vocans illa magna, que essentialiter et causaliter constituunt rectam vilam et bonum usum, et ad alium usum referri non possunt. Et vocans illa minima, que nec essentialiter, nec causaliter ad rectam vitam referuntur, et aliquando referuntur ad malum usum. Et vocans illa media, sine quibus recta vita et bonus usus non est, licet aliquando aliquis possit eis abuti. Et secundum hoc Augustini divisio bona et sufficiens est. Bonum enim, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus ', si perfectam rationem boni haberé debeat, tria debet habere, scilicet quod sita bono, et in bono plantatum et ad bonum. Unde illud bonum a quo recta vita est plantata, et bonus usus recta vite, et ad quod est recta vita et bonus usus recte vite, hoc magnum bonam — est. Illud autem bonum a quo recta vita non est, nec bonus usus recte -vite, et ad quod non est, vocatur minimum bonum : quia nihil facit ad bonum et rectam vitam nisi per occasionem. Illud vero bonum a quo recta vita essentialiter per se non est, sine quo tamen esse non potest, sicut hberum arbitrium, et intellectus, et voluntas, medium bonum. [it hoc modo data est divisio Augustini : et hoc modo inducitur contra Pelagium, qui dixit, quod media bona constituerent bonam vitam, quod falsum est. De aliis bonis non tractat, quia non sunt presentis intentionis.
Membrum 3
Utrum virtute aliquis possit male uti
Et videtur, quod sic. 1. Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, ubi distinguit inter frui et uli, dicit, quod virtutes quibusdam persuaserunt, quod eas propter se diligerent, sicut fuerunt Socratici Philosophi. Quod non est faciendum nisi de summo bono et incommunicabili. Illi ergo male usi sunt virtulibus: et sic aliquis male uli posset eis.
2. Adhuc, Hoc idem dicit Boetius in proemio Arithmetice, sic : "Socrates in exhortationibus suis cum virtutem laudaret, ét diceret eam omnium bonorum matrem esse perfectam, que cuncta difficilia redigat ad facilitatem. Hoc non convenit, nec est attribuendum alicui bono creato, sed increato solum." Qui ergo hoc attribuit virluti create, male utitur virtute : et sic conlingit virtutibus male uti.
Contra : Augustinus in libro II de Libero arbitrio dicit, et ponitur in Lztéera in sequenti distinctione, quod virtus est bona qualitas mentis, qua bene vivitur, qua nemo male utitur. Ergo videtur, quod virtute non contingat male uti.
Solutio. Dicendum, quod virtutes duplices sunt, infuse scilicet, et acquisite : informes et formate. Virtutibus theologicis formatis numquam contingit male uti. Virtutibus autem acquisitis per assuetudinem vel per doctrinam contingit male uti per accidens et non per se: contingit enim aliquid attribuere virtuti quod non convenit ei nisi per accidens, sicut quod propter se diligenda sit, cum non propter se diligenda sit, sed per se: propter se enim diligitur quod ad alium finem non refertur, quod non est faciendum nisi de Trinitate, ut dicit Augustinus. Per se vero diligitur qui in natura et essentia propria habet quare diligatur, sicut honestum et partes honesti. Sicut enim dicit Tullius, "honestum est quod sua propria vi trahit ut ametur, et sua propria dignitate nos allicit *."
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur aliquid per se diligi, #quivoce sumitur per se. Potest enim per se sumi per oppositionem ad propter aliud: et sic non sunt virtutes propter se diligendz, sed dilectio earum referenda est ad dilectionem Dei: et sic eam Socratici dilexerunt: quia, sicut dicit Plato in Mennone, Socrates dixit, quod virtus non acquiritur doctrina vel assuetudine, sed dono Dei. Et hoc dicitur etiam, Sapient. vin, 2i : Btu scivt guoniam non poteram esse continens, nisi Deus det :et hoc ipsum erat sapientie,scire cujus esset hoc donum : adit Dominum, et deprecatus sum illum ex intimis precordiis meis. Continentia enim, ut dicit Aristoteles in VII Ethicorum, idem est quod mora in mente, quando scilicet aliquis vi passionis, timoris scilicet vel ire et tristitie vel gaudii, non extruditur extra repagula mentis, que sunt limites virtu tis: et hoc non potest esse nisi per virtutem: et talis numquam male utitur virtute, sed semper bene.