Text List

Quaestio 101

Quaestio 101

De gratia operante et cooperante

QUAESTIO CI. De gratia operante et cooperante.

Deinde ratione ejus quod dicitur in eadem distinctione *, cap. Hie conside- randum est.

Hic queruntur tria. Primum est, Utrum eadem sit operans et cooperans, sive preveniens et subsequens, sive diverse ? Secundum, Ratione sequentis capituli, St vero queritur. Quomodo gratia potest augeri vel minui? Tertium, Qualiter gratia differt a virtute ? ;

De his enim tribus Magister querit in Littera.

Membrum 1

Utrum eadem sit gratia operans et cooperans, sive praeveniens et subsequens, vel diverse

MEMBRUM I. Utrum eadem sit gratia operans et cooperans, sive praeveniens et subsequens, vel diverse?

Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Philosophus, quod actus sunt previi potentiis secundum rationem ; quia polentia distinguuntur per actus, et actus per objecta : sed eadem ratione distinguuntur habitus per actus sicut et potentie : quia habitus ad potentias ordinantur, et perficiunt potentias ad actus : sed diversi sunt actus gratia prevenientis et subsequentis, operantis et cooperantis, sicut patet, quod gratia operans sive praeveniens liberat et praeparat hominis voluntatem ut bonum velit: subsequens autem sive cooperans, ut dicit Augustinus, illam adjuvat ne frustra velit : et isti sunt diversi actus: ergo et diversi habitus.

9. Adhuc, Ipso nomine ostenditur, quod operans per se operatur : cooperans autem cum quodam alio: ergo videtur, quod non sunt ejusdem potentiae : ergo nec ejusdem essentie sive substantie : ergo sunt diverse.

Contra : 1. Gratiae proprius actus est gratum facere habentem, et opus ejus gratum reddere : iste actus unius rationis est in communi et operante et cooperante : ergo videtur, quod habitus unius rationis sit operantis et cooperantis, prevenientis et subsequentis.

2. Adhuc, Gratia a duobus dicitur, que vere gratia est et simpliciter, scilicet quia gratis datur et non meritis redditur, et quia gratum facit habentem et opus ejus : utrumque et per unam rationem habet operans et cooperans : ergo videtur, quod sint gratia una et eadem.

Solutio. Ad hane questionem satis respondet Magister sic dicens: "Quibusdam non irrationabiliter videtur, quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virlus, que operatur et cooperatur : sed propter diversos ejus effectus et dicitur operans et cooperans." Et hoc simpliciter concedendum est.

Ad primum autem dicendum, quod actus sint previi poientiis, hoc innegabile est : sed licet diversi sunt actus, qui sunt liberare voluntatem et adjuvare, amen una et eadem virtus secundum rationem estin eis: et hac est virtus merendiet gratum faciendi que est tam in gratia operante, quam in gratia cooperante : et ideo una et eadem est gratia que geminatur per officia sive aclus, licet una forma gratie sit utrisque : utraque enim confert vim merendi et gratum faciendi.

Ad aliud dicendum, quod secundum aliquid sunt ejusdem potentia, et secundum aliquid non: secundum hoc enim ejusdem potentie sunt, quod utraque gralum facit et vim confert merendi. Differunt autem in hoc, quod operans facit hoc circa voluntatem, informando eam : cooperans autem circa actum liberi arbitrii, eliciendo eum et dando ei virtutem ut mereri possit et dignus sit vila eterna: et hoc non facit diversitatem essentie sive forme, sed diversitatem effectuum tantum in voluntate et actu ejus.

Duo que objiciuntur in contrarium, procedunt, et probant hoc quod dictum est.

Membrum 2

Quomodo gratia possit vel minui?

MEMBRUM II. Quomodo gratia possit vel minui?

Secundo queritur, Quomodo gratia potest augeri vel minui ?

1. Dicit enim Augustinus: "Ipsa enim gratia non est otiosa, sed meretur augeri, ut aucta mereatur perfici." Hoc enim non videtur esse proprie dictum : cum augmentum proprie non sit nisi in quantitatibus : in genere autem quantitatis non est gratia preveniens nec subsequens.

2. Adhuc, Inconvenienter videtur dicere, quod gratia meretur augeri : meritum enim illud aut est ex congruo, aut ex debito. Non ex congruo: quia nihil precedit primam gratiam unde congruum sit ipsam augeri. Similiter nec ex debito : quia hoc non possct esse nisi ex Deo: et Deus nulli aliquid debet, ut dicit Hieronymus : videtur ergo, quod ex debito non possit augeri.

Solutio. Dicendum cum Augustino in libro de Quantitate anime, quod duplex est quantitas, virtutis scilicet, et molis. Cum enim queritur, quantus sit Hercules ? potest queri quot pedum sit, vel quant virtutis. Et ideo dixerunt antiqui, quod quantitas molis dividitur ad intus per aliquid numerans quantitatem subjecti, sicut est pes, ulna, et palma. Quantitas autem virtutis dividitur ad extra, sicut posse in duos vel in tres vel in quatuor est virtus Herculis. Unde gratia augetur augmento virtutis et non molis: in hoc enim major est quod in plura merita potest et plus mereri, in hoc scilicet, quod per depurationem magis recedit a contrario, peccato scilicet, et magis accedit ad puritatem prime bonitatis et virtutis: ex hoc enim habet majorem vim merendi et perfectam accipit vim merendi quando est intra.

Ad primum ergo dicendum, quod in quantitatibus est augmentum quantitatis molis: in spiritualibus autem bene est augmentum virtutis, licet non molis, sicut paulo ante dictum est.

Ad aliud dicendum, quod meritum illud virtutis est ex cougruo, et non ex condigno vel debito : congruum enim est, ut ipse dicit Augustinus, quod qui bene utitur gratia, quod addatur ei augmentum illius gratie. Matth. xxv, 15: Dedit... unicuique secundum propriam virtutem, id est, secundum usum et conatum virtutis.

Membrum 3

Qualiter gratia differat a virtute

MEMBRUM III. Qualiter gratia differat a virtute?

Tertio queritur, Qualiter gratia differt a virtute ?

Et videtur, quod non differat : 1. Quorum enim una est definitio, eorum unum est esse: sed una est gratia et virtutis definitio: ergo unum esse. Masor per se patet. Minor scribitur in Littera in sequenti distinctione, cap. 1, ubi inducitur Augustinus sic dicens: "Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine no bis." Omnia posita in hac definitione conveniunt gratie gratum facienti : hec enim est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male ulitur, quam Deus, etc. Ergo videtur, quod virtus et gratia sint idem, et _nullam habeant differentiam.

2. Adhuc, Quorum est effectus unus, ipsa sunt eadem : virtutis et gratie unus effectus est, scilicet meritum vite eterne, quia virtute meremur, et gratia meremur : ergo sunt idem.

3. Adhuc, Gratia dicilur, quia gratis datur et gratum facit : utrumque horum convenit virtuti, maxime infuse : ergo videtur, quod gratia et virlus infusa sint idem.

Contra : 1. Quaecumque dividuntur secundum subjecta, dividuntur secundum esse: virtutes et gratia dividuntur secundum subjecta, quia multi sunt qui habent virtutes cardinales, et non habent gratiam gratum facientem : ergo virtus et gratia gratum faciens non sunt idem.

2. Adhuc, In Littera dicitur, quod gratia gratum faciens est fides que per dilectionem operatur, per quam justificatur impius. Videtur ergo, quod gratia non sit idem cum omni virtute, sed cum quadam.

Solutio. Dicendum, quod gratia potest sumi in genere, et in specie. Si in genere : tunc omne donum a Deo gratis datum, sive corporale, sive spirituale gratia est : et sic virtutes cardinales, sive acquisite sive infuse gratiae sunt. Si in specie et stricte accipitur: tunc gratia gratum faciens non est nisi ipsum donum,cum quo dat seipsum Deus in temporali processione Spiritus sancti, hoc enim donum est sanctificans et gratificans: nec dicitur gratia que gratis datur tantum, sed quia gratum facit habentem, et opus ejus gratum_ reddit: et hoc vero nomine dicitur gratia. Et sic virtus generaliter non est idem cum gratia : sed primo modo omnis virtus est gratia que gratis datur.

Ad primum ergo dicendum, quod ex illa definitione non potest probari, quod virtus est gratia que gratum faciat. Licet enim omnis virtus talis sit bona qualitas mentis, secundum quod bonum definitur a Dionysio, quod bonum est quod est a bono: non tamen est bona a bonitale gratie gratum”facientis, sed est bona, quia est a bono. Et licet recte vivatur qualibet virtute, hec tamen non est rectitudo talis que gratum faciat : sed est rectitudo theologice virlutis, sive cardinalis, que est rectitudo contingendi finem, ut fides in primiam veritatem, et spes in primam largitatem : vel rectitudo contingendi medium, sicut quatuor virtutes cardinales, de quibus dicit Aristoteles in JI] EHthicorum, quod quamvis extremum in bono, tamen in passionibus et operationibus sunt medium. Et sic etiam nemo male utitur eis quantum est de se: licet aliiscmale utens et non recte vivens, possit eas habere informes et non informatas.

Ad aliud dicendum, quod non cst unus effectus virtutis et gratie, nisi virtutis formate per gratiam : et bene conceditur, quod illa virtus sit gratia.

Ad uttimum dicendum, quod non omnis virtus infusa facit gratum, sed virtus infusa cum qua infunditur Spiritus sanctus, gratum facit, et non alia: et talis non est nisi virtus formata per gratiam gratum facientem et per charitatem.

PrevBack to TopNext