Text List

Quaestio 113

Quaestio 113

Quae sit poena propria originalis peccati?

QUAESTIO CXIII Quae sit poena propria originalis peccati?

Queratur ergo, Que sit propria poena originalis peccati ? Multa enim pene assignantur, que ex verbis Domini in Genesi accipiuntur: quarum quedam sunt in presenti, qué dam autem in futuro.

In praesenti quedam ex parte corporis, quedam ex parte anime, quedam ex parte utriusque.

Ex parte enim utriusque est pcna mortis, que est separatio anime a corpore, que notatur in hoc verbo Domini, Genes. u,17 : ln quocumque die comederis ex eo, morte morieris.

Ex parte autem corporis post hanc vilam est incineratio, que accipilur ex hoc verbo Domini, Genes. 1, 19: Quia pulvis es, ef in pulverem reverteris : vel ut habet alia translatio : Cinis es, et in cinerem reverteris. Que dicitur esse in carne ratione concupiscentie, que lex membrorum dicitur ' : et dicitur non posse abstergi corpus a fceditate concupiscentie nisi per incinerationem, ut sit aptum ad gloriosam resurrectionem.

Ex parte vero anime sunt quas determinat Beda in homilia super illud Evangelii Luce, x, 30 Homo quidam descendebat de Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Ubi dicit sic : "Homo quando peccavit, incidit in malitiam, in impotentiam, in ignorantiam, et in concupiscentiam." Dicit enim, quod spoliaverunt eum in gratuitis, et vulneraverunt eum in naturalibus in quatuor illis penis.

Et dicitur malitia ibi prout est pena, malignabilitas prout de facili malignatur homo, sicut dicitur, Genes. viu, 21: Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sum ab adolescentia sua, Et intelligit de nativitate corrupta,

Impotentia dicitur debilitas ad bonum : quod vulnus inflictum est anime propter hoc, quod est in membris corporis lex carnis, ligans ea ne ad bonum sint mobilia secundum rationem, sicut dicitur, ad Roman, vit, 22 et 23: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mex, et captivantem me in lege peccatt que est in membris meis. Et ibidem, ¥. 18: Nam velle adjacet mihi, perficere autem non invenio.

Ignorantia vero est privatio luminis in ratione et in electione agendotum. Et de hoc dicitur, Jerem. ty, 22: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem faccere nescierunt. Et, Isaie, v, 21: Ve qui sapientes estis in ocults vestris, et coram vobismelipsis prudentes / Et dicit Augustinus in libro contra Manicheum, quod haec pena causata est ex hoc, quod voluit esse sicut Deus, sciens bonum et malum. Unde per hoc penitus est in ignorantia agendorum: quam peenam sequitur error electionis, ut dicit Augustinus, et difficultas studii in inquirenda veritate. Et dicitur, quod hoc accipitur ex illo verbo Domini, Genes. 11, 17:42 laboribus comedes ex ea.

Coneupiscentia vero est concupiscens tia noxiorum, de qua dicitur, Proverb. 1,22: Usgquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stultt ea que sibi sunt nozia cupient ?

Ist sunt pone que notatesunt a Sanctis, in quas incidimus ex peccato originali. Et hoc totum nihil habet questionis : quia Hieronymus expresse dicit : "Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt,"

Quedam autem poena est in futuro, de qua dubium est, et querere oportet.

1. Dicitur enim communiter, quod carentia visionis Dei est poena propria, respondens originali peccato in futuro. Et hoc non videtur. Quia carentia visionis Dei pcena communis est, et respondet omni mortali peccato: nullus enim decedens in mortali peccato videbit Deum. Et quod commune est, non potest esse proprium unius. Ergo non est poena propria originalis peccati.

2. Adhuc, Videtur quod ignis sit pna debita originali peccato. Augustinus in libro de Fide ad Petrum : "Firmissime tene non solum homines ratione utentes, verum etiam parvulos qui sive in utero matris vivere incipiunt et ibi moriuntur, sive de matribus nati sine sacramento baptismatis de hoc seculo transeunt, ignis eterni sempiterno supplicio puniendos *." Si enim peccata propria actionis non habent nonnulli : habent tamen peccati originalis damnationem, quam carnali conceptione corrupta et nativitale traxerunt. Videtur ergo ex hoc, quod damnatio ignis pcena sit originalis peccati.

3. Adhuc, Omnibus qui sunt a sinistris dicetur: Dicete ame, maledicti, in ignem eternum *. Constat autem, quod quiin originali decedunt sine baptismo, a sinistris stabunt. Ergo eorum pcena erit ignis : ergo ignis est pcena originalis peccati.

Ulterius queritur de quadam poena quam dicit Augustinus in libro de Natura et gratia, sic: "Ex vitiis nature non ex conditione fit quedam peccandi necessitas," de qua dicitur in Psalmo xxiv, 17: De necessitatibus meis erue me. Et super illud Psalmixxx, 8: Salvasti de necessitatibus animam meam, Glossa : "Necessitates sunt infinite, ut nescire cor alterius, suspicari male de animo fideli, et bene de infideli, sequi veteres consuetudines." Unde Augustinus in libro II Confessionum: "Dum peccato consentitur,fit consuetudo: dum consuetudo non revocatur, fit necessitas ad peccandum." Videtur ergo, quod ex peccato originali homo incurrit necessitatem peccandi, que etiam est pcena peccati originalis,

Solutio, Dicendum, quod in veritate peene originalis peccati mull sunt, sicut dictum est. Et sunt propter hoc multe, sicut etiam dicit Magister in Littera: quia multa notantur in peccato Ade, superbia scilicet, avaritia, gula, et alia plura vitia, de quibus satis disputatum est supra in questione de peccato primorum parentum : et ibi etiam est disputatum in questione de propriis penis primorum parentum.

Ad id quod queritur, Utrum carentia visionis Dei sit propria poena originalis peccati? Dicendum meo judicio, quod non, sed pena communis est originalis et actualis mortalis, sicut bene probatum est per objectiones factas in contrarium,

Ad aliud que probant, quod ignis est propria peenaoriginalis peccati, dicendum quod ignis non est propria pcena originalis. Unde dicit Augustinus in Enchiridion, sic: "Milissima sane omnium pena erit eorum qui preter peccatum, quod originaliter contraxerunt, nullum insuper addiderunt: et in ceteris qui addiderunt, tanto quisque tolerabilicrem habebit damnationem, quanto hic minorem habuerit iniquitatem °." Unde quod dicitur in auctoritatibus, quod ibunt in ignem eternum, non dicitur ratione adustionis que est in igne, scilicet quod sentiant adustionem, sed ratione tenebrositatis loci infernalis: quia, sicut dicit Gregorius in Moralibus : "Ignis inferni non lucet, nisi ad ostendendum ea que cum tristitia videntur." Et ideo dicitur, Matth, xxu, 13, de servo nequam pigro: Ligatis manibus et pedibus ejus, projicite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

Aviv quod ultimo queritur, Utrum necessitas peccandi sit peena originalis peccali ?

Dicendum, quod necessitas duplex . est, scilicet inevitabilitatis : et talem necessitatem homo non habet ex originalipeccato, nisi ante reparationem per gratiam. Et est necessitas pronitatis non ad mortale, sed ad veniale : et talem ne cessitatem habet homo, sicut sepe supra dictum est, quod post reparationem per gratiam non potest homo dimittere, quin peccet venialiter : et propter hoc quotidie dicel: Dimitie nobis debita nostra '. Et haec solutio firmatur per Augustinum in libro de Perfectione sustitiae sic dicentem: "Nec ratio, nec ordo justitie admitlit, quod aliquis peccet in hoc quod vilare non potest."

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 113