Text List

Quaestio 112

Quaestio 112

QUASTIO CXII. Utrum originale peccatum sit unum vel piura ? Deinde ratione ejus quod dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. XXXII, in illo cap. Quod vero in actuali peccaio Adz plura valeant notari, querilur, Utrum peccatum originale sit unum, vel multa ?

Et videtur, quod mullta. 1. Psal. I, 7: Hece enim in iniguitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea : et constat, quod loquilur de originali peccato : ergo videtur, quod multa sint,

2, Adhuc, Matth. xviu, 34, super illud : Tradidit eum tortoribus, quoadusgue redderet universum debitum Rabanus sic dicit, quod "homini post baptismum damnato propter peccalum, non solum redeunt peccala commissa actualia, sed etiam originalia que in bapiismo sunt dimissa." Ergo videtur, quod originalia sint multa et non unum.

3. Adhuc, Augustinus in libro de Correptione el gratia: "Peccata originalia dicuntur aliena, quia ea singuli trahunt. Dicuntur etiam nostra, quia in illo uno omnes peccaverunt, sicut dicit Apostolus *." Hic dicit Augustinus in plurali originalia : ergo mulla sunt.

4, Adhuc, Quidam objiciunt sic per rationem : Septem sunt capitalia peccata : et ad quodlibet eorum inclinat fomes originalis peccati : ergo videtur, quod plures inclinationes faciunt plura originalia.

5. Adhuc, Objicitur quod anima plures habet potentias, et in qualibet est corrupta, licet in concupiscibili plus, quia illa corrupta est et infecta, ut dicunt Doctores. Plures aulem corruptiones plura faciunt originalia. Ergo videtur etiam, quod in uno homine plura sint originalia.

6. Adhuc, Logice quidam objiciunt, quod si unum oppositorum est mulliplex, et reliquum, ut dicit Aristoteles in Topicis. Virtus multiplex est. Ergo videtur, quod suum opposiilum multiplex sit, scilicet peccatum originale.

7. Adhuc, In eodem capitulo objicit Magister ex verbis Augustini in Enchiridion *, Utrum scilicet solum peccatum Adz trauseat in posteros, vel peccatum omnium intermediorum avorum, proavorum, subavorum, et atavorum? Si enim omnia peccata transeunt in posteros : tunc constat, quod originalia sint multa secundum numerum eorum quorum peccata transeunt ad posteros.

Solutio, Dicendum, quod originalia sunt multa in multis secundum quod subjecta sunt multa: quia originale quod est in uno, non est originale quod est in alio. Sunt tamen omnia unum ratione reatus, que est, quod ex vitiosa natura sunt contracta, in qua est carentia debite justiia, etignis sive foeditas fomilis, per quem lege concupiscenti# seminantur. Sed in uno et eodem non est nisi unum originale peccatum, ut dicit Anselmus, ex primo peccante,

Ad primum ergo dicendum, quod sacra Scriptura de originali loquitur aliquando ul de uno, aliquando ut de pluribus. De uno, propter unam rationem reatus, ut dictum est. Ut de pluribus, propter plures inclinationes ad malum, quas eliam habet in uno et eodem homine : guia, sicut dicit Augustinus, "Unum in radice, multiplicatur in propagine et in ramis." Et per hoc patet solutio ad dicta Rabani et Auguslini que consequenter inducuntur,

Ad aliud quod per rationem objicitur, dicendum, quod plures inclinationes non faciunt plura originalia secundum nume rum, sed unum multiplex in propagine, sive in ramis.

Ad aliud dicendum, quod secundum potentias anima non numerantur peccata, sed secundum subjectum quod est unum. In potentiis enim non est nisi secundum inclinationem ad hoc vel illud. Et sic etiam una potentia magis dicitur corrupta esse, quam altera, sicut concupiscibilis que corrupta et infecta est, ut dictum est. opponitur originali peccato, sed actuali : et illud est multiplex sicut et virlus : et ratio est, quia opposiforum est esse circa idem : virlus autem et actuale peccatum sunt circa idem, scilicet actum liberi arbitrii, circa quem non est originale.

Ad uttimum dicendum sicut in prehabitis dictum est, quod nullum peccatum transit in posteros, nisi peccatum Adz. Et ideo dictum est, quod omnis homo qualiscumque sit in persona, in natura generante est Adam.

Omnia alia que quarit Magister in ista distinctione in diversis capitulis, Utrum scilicet peccatum originale per animam, vel per corpus transeat in posteros ? et, Qua justitia transeat in parvulos ? et, Utrum sit necessarium, vel voluntarium ? et, Utrum anime sint, equales vel non ex creatione ? et, An peccata omnium antecedentium transeant in parvulos? in antehabilis satis disputata et determinata sunt: et non est nisi, quod locis propriis hic adaptentur.

Unde transeundum est ad querendum de propria pena originalis peccati, de qua Magister determinat in illo cap. Alioquin sibiipsi contradicere ostenderetur, quo delerminato, finitus tractatus. erit de originali peccato.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 112